Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

DE INSTITUTIONE*

INTERNATIONALE COLLEGIUM A S. PAULO GENTIUM APOSTOLO,
IN URBE, PONTIFICIUM EDICITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — De institutione cleri autochthonis sollicitum, Sacrum Consilium Nomini Christiano propagando, per Decretum die XXV mensis Martii hoc anno MCMLXXVII editum, novum Internationale Collegium Missionale a Sancto Paulo Gentium Apostolo in Urbe, ac quidem in loco « Villa Carpegna » vulgo appellato, pro huiusmodi alumnis ex toto terrarum orbe canonice erexit. Volens autem earum aedium momentum ac decus amplificare, Venerabilis Frater Noster Agnellus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Rossi, Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefectus, Nos rogavit, ut iisdem nomen Pontificii Collegii largiremur. Nos vero fore sperantes, ut dilecti filii, qui ibidem degant, tales-evadant, qui exemplo Sancti Pauli se impendant et superimpendant pro animabus (cfr. 2 Cor. 12, 15), probe rati sumus eas preces perlibenter esse audiendas. Quocirca hisce Litteris Nostraque auctoritate Internationale Collegium Missionale a Sancto Paulo gentium Apostolo, Romae conditum, Pontificium edicimus omnibusque iuribus et honoribus, quae eiusmodi titulus infert, afficimus, manente nexu, quo cum Pontificio Opere a Sancto Petro Apostolo coniungitur. Haec statuimus, decernentes has Litteras firmas, validas et efficaces iugiter exstare. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Decembris, anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

 IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 2, pp. 84-85

 

© Copyright 1977 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana