Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE ENCYCLICAE

MYSTERIUM FIDEI*

Ad Venerabiles Fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos,
Episcopos aliosque locorum Ordinarios pacem et communionem
cum Apostolica Sede habentes, atque ad Clerum et Christifideles totius Orbis Catholici:
de doctrina et cultu SS. Eucharistiae

 

VENERABILES FRATRES ET DILECTI FILII
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Mysterium fidei, ineffabile nempe Eucharistiae donum, quod a Sponso suo Christo tamquam immensae caritatis pignus accepit, Catholica Ecclesia veluti thesaurum, quo nihil pretiosius, sancte iugiter custodivit eique novam sollemnissimamque fidei et cultus exhibuit in Concilio Vaticano II professionem.

Patres enim Concilii, de instauranda Sacra Liturgia agentes, nihil pro sua de universa Ecclesia pastorali sollicitudine antiquius habuerunt quam fideles hortari, ut integra fide et pietate summa hoc Sacrosanctum Mysterium celebrandum actuose participarent illudque, ut sacrificium Deo pro sua et totius mundi salute, una cum sacerdote offerrent eoque tamquam spirituali alimonia se nutrirent.
Nam si Sacra Liturgia principem locum obtinet in vita Ecclesiae, eiusdem Sacrae Liturgiae quasi cor et centrum est Misterium Eucharisticum, quippe quod sit fons vitae, quo mundati et roborati non nobis, sed Deo vivimus et arctissima inter nos caritate coniungimur.

Ut autem indissolubile pateret vinculum quo fides ac pietas inter se conectuntur, patres Concilii, doctrinam confirmantes quam Ecclesia semper tenuit et docuit atque Concilium Tridentinum sollemniter definivit, tractationi de sacrosancto Eucharistiae Mysterio hanc veritatum summam praeponendam esse putaverunt: «Salvator noster in Cena novissima, qua nocte tradebatur, Sacrificium Eucharisticum corporis et sanguinis sui instituit, quo sacrificium Crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque adeo Ecclesiae dilectae Sponsae memoriale concrederet mortis et resurrectionis suae: sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis, convivium paschale, in quo Christus sumitur, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur» (Constit. De Sacra Liturgia, c. 2, n.47; AAS LVI, 1964, p.113).

Quibus verbis et Sacrificium extollitur, quod ad essentiam pertinet Missae quae quotidie celebratur, et Sacramentum, cuius qui participes per sacram Communionem efficiuntur, carnem Christi manducant et sanguinem Christi bibunt, gratiam, quae est inchoatio vitae aeternae, accipientes et «pharmacum immortalitatis» iuxta verbum Domini: Qui manducat meam carnem, et bibit menin sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die (Io. 6, 55).
Ex instaurata igitur Sacra Liturgia Eucharisticae pietatis uberes fructus manaturos esse enixe speramus, ut Ecclesia sancta, hoc salutifero signo pietatis elato, in dies progrediatur donec consummetur in unum (Cf Io 17, 23), et omnes qui christiano nomine censentur ad fidei caritatisque unitatem invitet et divina operante gratia suaviter trahat.

Quos fructus Nobis perspicere eorumque quasi primitias percipere videmur in effuso gaudio et prompto animo quo Catholicae Ecclesiae filii Constitutionem de Sacra Liturgia eiusque instaurationem exceperunt, nec non in multis multumque elaboratis operibus quae vulgantur ut doctrina de sanctissima Eucharistia, praesertim quod ad eius necessitudinem cum mysterio Ecclesiae attinet, altius pervestigetur et fructuosius intellegatur.

Haec quidem non mediocris consolationis laetitiaeque Nobis surat causa. Quam vobiscum communieare, Venerabiles Fratres, iucundissimum est, ut et vos Nobiscum Deo, bonorum omnium largitori, qui Spiritu suo Ecclesiam regit et virtutum incrementis fecundat, gratias agatis.

Sollicitudinis pastoralis et anxietatis causae

Non desunt tamen, Fratres Venerabiles, et in ipsa hac re de qua agimus, gravis sollicitudinis pastoralis et anxietatis causae, de quibus itidem, Apostolici muneris impellente conscientia, tacere non possumus.

Compertum namque habemus inter eos, qui de hoc Sacrosancto Mysterio loquendo scribendoque disserunt, esse nonnullos qui circa Missas quae privatim celebrentur, circa dogma transsubstantiationis et cultuur Eucharisticum tales vulgent opiniones, quae fidelium animos perturbent inque eorum mentes non modicani de rebus fidei ingerant confusionem, quasi cuique doctrinam semel ab Ecclesia definitam in oblivionem adducere liceat aut eam ita interpretari ut genuina verborum significatio seu probata conceptuum vis extenuetur.

Non enim fas est, ut exemplo rem confirmemus, Missam quam «communitariam» dicunt, ita extollere, ut Missis quae privatim celebrentur derogetur; aut rationi signi sacramentalis considerandae ita instare quasi symbolismus, qui nullo diffitente sanctissimae Eucharistiae certissime inest, totam exprimat et exhauriat rationem praesentiae Christi in hoc Sacramento; aut de transsubstantiationis mysterio disserere quin de mirabili conversione totius substantiae panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem Christi, de qua loquitur Concilium Tridentinum, mentio fiat, ita ut in sola «transsignificatione» et «transfinalizatione», ut aiunt, consistant; aut denique sententiam proponere et in usum deducere secundum quam in Hostiis consecratis, quae expleta celebratione sacrificii Missae supersunt, Christus Dominus praesens non amplius sit.

Nemo non videt his similibusve vulgatis opinionibus fidem et cultum divinae Eucharistiae haud parum laedi.

Ne igitur spes, quae promovente Concilio oborta est, de nova luce Eucharisticae pietatis qua Ecclesia tota perfundatur, falsarum opinionum sparsis seminibus ad irritum redigatur, vos, Venerabiles Fratres, de hoc argumento alloqui Nostramque de eo mentem vobis aperire apostolica auctoritate statuimus.

Equidem non negamus earum qui has miras opiniones disseminant, haud spernendum studium tantum Mysterium vestigandi eiusque inexhaustas edisserendi divitias eiusdemque intellegentiam hominibus nostrae aetatis aperiendi, quinimmo illud agnoscimus probamusque; sed, quas proferunt, opiniones probare non possumus deque earum pro recta fide gravi periculo vos monere iubemur.

Sanctissima Eucharistia est Mysterium Fidei

Illud in primis memorare volumus, vobis quidem notissimum, sed ad propulsandum cuiusque rationalismi virus maxime necessarium, quod plures incliti Martyres proprio sanguine sunt testati quodque praeclari Patres et Doctores Ecclesiae continenter professi sunt et docuerunt, id est Eucharistiam esse pergrande mysterium, immo proprie, ut Sacra Liturgia loquitur, mysterium fidei. «Hoc nimirum uno», ut sapientissime ait Decessor Noster Leo XIII f. r., «quaecumque supra naturam sunt, singulari quadam miraculorum copia et varietate, universa continentur» (Litt. Encycl. Mirae caritatis; Acta Leonis XIII, XXII, 1902-1903, p. 122).

Oportet igitur ut ad hoc praesertim mysterium humili accedamus obsequio, non humanas rationes sectantes, quae conticescere debent, sed divinae Revelationi firmiter adhaerentes.

S. Ioannes Chrysostomus, qui tanta, ut postis, dicendi elatione tantaque intellegentia pietatis de Eucharistiae Mysterio disseruit, suos olim hac de re moraens fideles, haec protulit aptissima verba: «Deo ubique obsequamur; nec contradicamus ei, etiamsi id quod dixit rationi et intelligentiae nostrae contrarium videatur; sed praevaleat eius sermo rationi et intelligentiae nostrae. Sic etiam in mysteriis [Eucharisticis] faciamus, non ea solum quae sub sensum cadunt respicientes, sed verba eius retinentes. Verbum quippe eius fallere nequit» (In Matth. homil. 82, 4; PG 58, 743).

Hoc ipsum scholastici Doctores non semel edixerunt. Verum corpus Christi et verum sanguinem esse in hoc Sacramento, ut ait S. Thomas, «non sensu deprehendi potest, sed sola fide, quae auctoritati divinae innititur. Unde super illud Lucae XXII, 19: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, dixit Cyrillus: Non dubites an hoc verum sit; sed potius suscipe verba Salvatoris in fide; cum enim sit veritas, non mentitur» (Summ. Theol. IIIª, q. 75, a. 1 c.).

Unde, ipso Angelico Doctore praeeunte, quam saepissime cantat populus christianus: «Visus, tactus, gustus in te fallitur, Sed auditu solo tuto creditur: Credo quidquid dixit Dei Filius, Nil hoc Verbo veritatis verius».

Quinimmo S. Bonaventura asserit: «Quod Christus sit in sacramento sicut in signo, nullam habet difficultatem; quod autem sit in sacramento veraciter, sicut in caelo, hoc maximam habet difficultatem: ergo hoc maxime meritorium est credere» (In IV Sent., dist. X, P. I art. un., qu. 1; Oper. omn. tom. IV, Ad Claras Aquas 1889, p. 217).

Hoc ipsum ceteroquin sanctum innuit Evangelium ubi narrat multos ex discipulis Christi, audito sermone de manducatione carnis eius et potione sanguinis eius, abiisse retro reliquisseque Dominum dicentes: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? Petrus contra, percontante Iesu utrum et ipsi duodecim vellent abire, suam ceterorumque Apostolorum fidem prompte firmiterque asseveravit, mirabiliter respondens: Domine, ad queen ibimus? verba vitae aeternae habes (Io 6,61-69).

Consequens igitur est, ut Ecclesiae Magisterium, cui divinus Redemptor verbum Dei scriptum vel traditum custodiendum declarandumque commisit, quasi stellam in hoc mysterio investigando sequamur, hoc persuasum nobis habentes: «etsi nulla ratione indagetur, nullo sermone explicetur: verum tamen est quod antiquitus veraci fide catholica praedicatur et creditur per Ecclesiam totam» (S. AUGUSTINI., Contr. Iulian., VI, 5, 11; PL 44, 829).

Nec tamen satis. Servata enim fidei integritate, aptus quoque modus loquendi servetur oportet, ne indisciplinatis verbis utentibus nobis falsae, quod absit, de fide altissimarum rerum suboriantur opiniones. Hoc graviter monet S. Augustinus diversum loquendi modum considerane quo utuntur philosophi et quo uti debent Christiani. «Liberis verbis», inquit, «loquuntur philosophi, nec in rebus ad intelligendum difficillimis offensionem religiosarum curium pertimescunt. Nobis autem ad certam regulam loqui fas est, ne verborum licentia etiam de rebus, quae his significantur, impiam gignat opinionem» (De civit. Dei, X, 23; PL 41, 300).

Regula ergo loquendi, quam Ecclesia longo saeculorum labore non sine Spiritus Sancti munimine induxit et Conciliorum auctoritate firmavit, quaeque non semel tessera et vexillum fidei orthodoxae facta est, sancte servetur, neque eam quisquam pro lubitu vel sub praetextu novae scientiae immutare praesumat. Quis enim ferat quod formulae dogmaticae, quas de mysteriis SS. Trinitatis et Incarnationis Oecumenica Concilia adhibuerunt, quasi hominibus nostrae aetatis accommodatae non esse arguantur, aliaeque loco earum temere inducantur? Eodem modo ferendus non est quisquis formulis, quibus Concilium Tridentinum Mysterium Eucharisticum ad credendum proposuit, suo marte derogare velit. Formulis namque illis, sicut et ceteris quas ad dogmata fidei proponenda adhibet Ecclesia, conceptus exprimuntur, qui non definitae cuidam humani cultus rationi, non cuidam certae scientiarum progressioni, non uni alterive theologorum scholae obligantur, sed id exhibent quod mens humana universali et necessaria experientia de rebus percipit et aptis certisque vocibus sive de vulgari sive de expolito sermone depromptis manifestat. Quapropter omnibus omnium temporum et locorum hominibus accommodatae sunt.

Possunt quidem, quod fructuosissime contingit, clarius et apertius exponi, numquam tamen nisi eodem sensu quo adhibitae sunt, ut proficiente fidei intellegentia maneat fidei immutabilis veritas. Nam, docente Concilio Vaticano I, sacrorum dogmatum «is sensus perpetuo est retinendus, quem semel declaravit sancta mater Ecclesia, nec umquam ab eo sensu altioris intelligentiae specie et nomine recedendum» (Constit. dogm. De fide cathol. c. 4).

Mysterium Eucharisticum in Missae Sacrificio conficitur

Ad communem vero omnium aedificationem et laetitiam libet vobiscum, Venerabiles Fratres, recolere doctrinam quam de Mysterio Eucharistico traditam tenet et unanimi consensu docet Catholica Ecclesia.

Illud in primis, quod huius doctrinae est veluti summa et caput, iuvat meminisse, scilicet per Mysterium Eucharisticum Sacrificium Crucis, semel in Calvaria peractum, admirabili modo repraesentari, iugiter in memoriam revocari eiusque virtutem salutarem in remissionem eorum quae quotidie a nobis committuntur peccatorum applicari (Cf CONCIL. TRID., Doctrina de SS. Missae Sacrificio, c. 1).

Mysterium quippe Eucharisticum instituens, Christus Dominus Novum Testamentum, cuius Mediator est, sanxit sanguine suo, sicut olim Moyses Vetus sanxerat sanguine vitulorum (Cf Ex 24,8). Ut enim Evangelistae narrant, in novissima Cena accepto pane, gratias egit, et fregit, et dedit eis dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine mea, qui pro vobis fundetur (Lc 22,19-20; cf Mt 26,26-28; Mc 14,22-24). Iubens autem Apostolos ut id in memoriam sui facerent, idem perpetuo renovandum esse voluit. Quod primaeva Ecclesia fideliter exsecuta est in doctrina Apostolorum perseverans et ad Sacrificium Eucharisticum celebrandum conveniens. Erant autem perseverantes, ut diligenter testatur S. Lucas, in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus (Act 2,42). Tantum inde concipiebant Christifideles animi fervorem, ut de iis hoc affirmari potuerit: multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act 4, 32).

Paulus vero Apostolus, qui fidelissime nobis tradidit quod acceperat a Domino (1 Cor 11,23 ss.), de Sacrificio Eucharistico aperte loquitur cum ostendit christianos Sacrificia paganorum participare non debere quippe qui mensae Domini participes facti sint. Calix benedictionis, cui benedicimus, inquit, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Christi est? ...: non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum (1 Cor 10,16). Hanc Novi Testamenti novam oblationem quam praesignaverat Malachias (Cf Mal 1,11), Ecclesia, a Domino et Apostolis edocta, semper obtulit «non solum pro fidelium vivorum peccatis, poenis, satisfactionibus et aliis necessitatibus, sed et pro defunctis in Christo, nondum ad plenum purgatis» (CONCIL. TRID., Doct. de SS. Missae Sacrif, c. 2).

Unum, ut cetera taceamus, commemoramus testimonium, nempe S. Cyrilli Hierosolymitani, qui neophytos in fide christiana instruens, haec memoranda verba fecit: «Postquam vero perfectum est spirituale sacrificium, incruentus cultus, super illam propitiationis hostiam obsecramus Deum pro communi Ecclesiarum pace; pro recta mundi compositione, pro imperatoribus, pro militibus et sociis, pro iis qui infirmitatibus laborant, pro iis qui afflictionibus premuntur, et universim pro omnibus qui opis indigent precamur nos omnes, et haec victimam offerimus ... deinde et pro defunctis sanctis patribus et episcopis et omnibus generatim qui inter nos vita functi sunt [oramus], maximum hoc credentes adiumentum illis animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum sancta et perquam tremenda coram facet victima». Re autem confirmata exemple, coronae, quae plectitur imperatori, ut in exsilium pulsis veniam praestet, idem S. Doctor sermonem concludit dicens: «Ad eumdem modum et nos pro defunctis, etiamsi peccatores sint, preces Deo offerentes, non coronam plectimus, sed Christum mactatum pro peccatis postris offerimus, clementem Deum cum pro illis tum pro nobis demereri et propitiare satagentes» (Catecheses, 23 (myst. 5), 8-18; PG 33, 1115-1118).

Hunc morem offerendi «sacrificium pretii nostri» etiam pro defunctis in Ecclesia Romana vigentem S. Augustinus testatur (Cf Confess. IX, 12, 32; PL 32, 777; cf ibid. IX, 11, 27; PL 32, 775) simulque animadvertit eumdem, tamquam a Patribus traditum, ab universa observari Ecclesiae (Cf Serm. 172, 2; PL 38, 936; cf De cura gerenda pro mortuis, 13; PL 40, 593).

Sed est aliud, quod, cum ad mysterium Ecclesiae illustrandum maxime conducat, addere libet, id est Ecclesiam una cum Christo munere fungentem sacerdotis et victimae, Missae Sacrificium totam offerre in eoque et ipsam totam offerri. Haec doctrina sane mirabilis, quam olim docuerunt Patres (Cf S. AUGUSTIN., De civit. Dei, X, 6; PL 41, 284), quam paucis ante annis Decessor Noster f. r. Pius XII exposuit (Cf Litt. Encycl. Mediator Dei; AAS XXXIX, 1947, p. 552) quamque nuper Concilium Vaticanum II in Constitutione de Ecclesia, cum de populo Dei ageret, expressit (Cf Const. dogm. De Ecclesia, c. 2, n. 11; AAS LVII, 1965, p. 15), vehementer optamus, servata, quemadmodum par est, distinctione non gradus solum sed etiam essentiae, quae intercedit inter sacerdotium commune et sacerdotium hierarchicum (Cf. ibid. c. 2, n.10; AAS LXII, 1965, p.14), ut etiam atque etiam explanetur animisque fidelium penitus inseratur; aptissima enim invenitur ad pietatem Eucharisticam fovendam, ad dignitatem omnium fidelium extollendam necnon ad eorum impellendum animum ut fastigium sanctitatis, quod idem est ac generosa sui oblatione totum se divinae Maiestati mancipare, attingat.

Praeterea, quae inde elucet conclusio de «natura publica et sociali cuiusvis Missae» (Const. De Sacra Liturgia, c. 1, n. 27; AAS LVI, 1964, p. 107), commemoretur oportet. Quaelibet enim Missa, etsi a sacerdote privatim celebratur, privata tamen non est, sed actus Christi et Ecclesiae; quae quidem Ecclesia in sacrificio, quod offert, seipsam tamquam universale sacrificium discit offerre et unicam et infinitam redemptricem sacrificii Crucis virtutem universo mundo ad salutem applicat. Unaquaeque enim Missa quae celebratur, non pro aliquorum tantum sed pro totius etiam mundi salute offertur. Inde sequitur ut si Missae celebrationem quasi natura sua frequens et actuosa fidelium participatio maxime deceat, carpenda tamen non sit, immo probanda Missa quae, iuxta Sanctae Ecclesiae praescripta et legitimas traditiones, iusta de causa a Sacerdote privatim, etiam solo ministro inserviente et respondente, celebratur; ex illa enim non parva, immo amplissima peculiarium gratiarum copia ad salutem tum ipsi sacerdoti, tum fideli populo et toti Ecclesiae, tum universo mundo provenit, quae gratiae eadem copia per solam Communionem non obtinentur.

Paterne igitur et enixe commendamus sacerdotibus, qui potissimum gaudium Nostrum et corona Nostra sunt in Domino, ut memores potestatis quam per Episcopum consecrantem acceperunt, offerendi scilicet Sacrificium Deo Missasque celebrandi tam pro vivis quam pro defunctis in nomine Domini (Cf Pontificale Romanum), quotidie digne et devote Missam celebrerat, ut ipsi et ceteri Christifideles fructuum ex sacrificio Crucis uberrime manantium applicatione fruantur. Ita etiam plurimum ad salutem humani generis conferunt.

In Missae Sacrificio Christus sacramentaliter praesens efficitur

Pauca quae tetigimus de Missae Sacrificio animum addunt, ut nonnulla etiam exponamus de Eucharistiae Sacramento, cum utrumque, Sacrificium et Sacramentum, ad idem mysterium pertineat et alterum ab altero separari non possit. Tunc Dominus incruente immolatur in Sacrificio Missae, Crucis sacrificium repraesentante et virtutem eius salutiferam applicante, cum per consecrationis verba sacramentaliter incipit praesens adesse, tamquam spiritualis fidelium alimonia, sub speciebus panis et vini.

Omnes compertum habemus non unam esse rationem, qua Christus praesens adsit Ecclesiae suae. Rem iucundissimam, quam Constitutio De Sacra Liturgia breviter exposuit (Cf c. 1, n. 7; AAS LVI, 1964, pp. 100-101), paulo fusius recolere iuvat. Praesens adest Christus Ecclesiae suae oranti, cum ipse sit qui «et oret pro nobis, et oret in nobis, et oretur a nobis: orat pro nobis ut sacerdos poster, orat in nobis ut caput nostrum, oratur a nobis ut Deus noster» (S. AUGUSTIN., In Ps 85,1; PL 37, 1081), quique ipse promiserit: ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Cf Mt 18,20). Praesens adest Ecclesiae suae opera misericordiae exercenti; non solum quia, dum aliquid boni facimus uni ex fratribus eius minimis id ipsi Christo facimus (Cf Mt 25,40), verum etiam quia Christus est, qui per Ecclesiam haec opera facit, continenter hominibus divina caritate subveniens. Praesens adest Ecclesiae suae peregrinanti et ad portum aeternae vitae pervenire cupienti, cum Ipse habitet per fidem in cordibus nostгis (Cf Eph 3,17) et in ea caritatem diffundat per Spiritum Sanctum, quem dat nobis (Cf Rom 5,5).
Alia quidem ratione, verissime tamen, praesens adest Ecclesiae suae praedicanti, cum Evangelium, quod annuntiatur, verbum Dei sit, et nonnisi nomine et auctoritate Christi, Verbi Dei incarnati, ipsoque adsistente, praedicetur, ut sii «unus grex de uno pastore securus» (S. AUGUSTIN., Contr. Litt. Peteliani III, 10, 11; PL 43, 353).

Praesens adest Ecclesiae suae populum Dei regenti et gubernanti, cum sacra potestas a Christo sit et pastoribus eam exercentibus Christus adsit, «Pastor pastorum» (Idem, In Ps 86,3; PL 37, 1102), secundum promissionem Apostolis factam.

Insuper, et sublimiore quidem modo, praesens adest Christus Ecclesiae suae Sacrificium Missae nomine ipsius immolanti; adest Sacramenta administranti. De praesentia Christi in Missae Sacrificio offerendo commemorare placet ea, quae S. Ioannes Chrysostomus admiratione percitus, non minus vere quam diserte, dixit: «Volo quid plane stupendum adicere, sed ne miremini neque turbemini.

Quid hoc est? oblatio eadem est, quisquis offerat, sive Paulus, sive Petrus; eadem est, quam Christus dedit discipulis, et quam nunc sacerdotes faciunt: haec illa nihil minor est, quia non homines haec sanctificant, sed is ipse qui illam sanctificavit. Sicut enim verba quae Deus locutus est, eadem sunt quae nunc sacerdos dixit, sic oblatio eadem ipsa est» (In Epist. 2 ad Timoth. homil. 2, 4; PG 62, 612). Sacramenta vero actiones esse Christi, qui eadem per homines administrat, nemo est qui ignoret. Et ideo Sacramenta per se ipsa sancta sunt et Christi virtute dum corpus tangunt animae gratiam infundunt. Hae praesentiae rationes stupore mentem replent et mysterium Ecclesiae contemplandum praebent. Sed alia est ratio, praestantissima quidem, qua Christus praesens adest Ecclesiae suae in sacramento Eucharistiae, quod est propterea inter cetera Sacramenta «devotione suavius, intellegentia pulchrius, continentia sanctius» (AEGIDIUS ROMANUS, Theoremata de Corpore Christi, theor. 50, Venetiis 1521, p. 127); continet enim ipsum Christum et est «quasi consummatio spiritualis vitae et omnium sacramentorum finis» (S. THOMAS, Summ. Theol. IIIª, q. 73, a. 3 c.).

Quae quidem praesentia «realis» dicitur non per exclusionem, quasi aliae «reales» non sint, sed per excellentiam, quia est substantialis, qua nimirum totus atque integer Christus, Deus et homo, fit praesens (Cf CONCII.. TRID., Decr. de SS. Euchar., c. 3). Perperam igitur hanc praesentiae rationem aliquis explicet fingendo naturam «pneumaticam », uti dicunt, corporis Christi gloriosi ubique praesentem; aut illam intra limites symbolismi coarctando, quasi hoc augustissimum Sacramentum nulla alia constet re quam signo efficaci «spiritualis praesentiae Christi eiusque intimae coniunctionis cum fidelibus membris in Corpore Mystico» (PIUS XII, Litt. Encycl. Humani generis; AAS XLII, 1950, p. 578)

Sane de symbolismo Eucharistico, praesertim quoad Ecclesiae unitatem, multa disseruerunt Patres, multa Doctores scholastici, quorum doctrinam perstringens, Concilium Tridentinum docuit Salvatorem nostrum in Ecclesia sua Eucharistiam reliquisse «tamquam symbolum ... eius unitatis et caritatis, qua christianos omnes inter se coniunctos et copulatos esse voluit», «adeoque symbolum unius illius corporis cuius Ipse caput exsistit» (Decr. de SS. Eucharistia, prooem. et c. 2).

In ipso exordio litterarum christianarum ignotus auctor operis cui titulus «Didachè seu Doctrina duodecim Apostolorum» haec ad rem spectantia scripsit: «Quod ad Eucharistiam attinet, sic gratias agite: ... sicut hic panis fractus dispersus erat supra montes, et collectus factus est unus, ita colligatur ecclesia tua a finibus terme in regnum tuum» (Didachè, 9, 1; F. X. FUNK, Patres Apostolici, 1, 20).

Item S. Cyprianus unitatem Ecclesiae urgens contra schisma, «Denique», inquit, «unanimitatem Christianam firma sibi atque inseparabili caritate connexam etiam ipsa Dominica sacrificia de clarant. Nam quando Dominus corpus suum panem vocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum; et quando sanguinem suum vinum appellat de botris atque acinis plurimis expressum atque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunatati multitudinis copulatum» (Epist. ad Magnum, 6; PL 3, 1189).

Omnes ceteroquin praecesserat Apostolus scribens ad Corinthios: Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus (1 Cor 10,17).

At symbolismus Eucharisticus, si ad effectum huius Sacramenti proprium, qui unitas est Corporis Mystici, apte nos ducit intellegendum, tamen Sacramenti naturam, qua ab aliis distinguitur, non explicat, non edisserit. Nam perpetua Ecclesiae Catholicae instructio, catechumenis tradita, populi christiani sensus, doctrina definita a Concilio Tridentino, ipsaque verba Christi sanctissimam Eucharistiam instituentis profiteri nos iubent «Eucharistiam carnem esse Salvatoris nostri Iesu Christi, quae pro peccatis nostris passa est, quamque Pater benignitate sua suscitavit» (S. IGNATIUS, Epist. ad Smyrn. 7, 1; PG 5, 714). His verbis S. Ignatii Antiocheni licet addere ea quibus Theodorus Mopsuestenus, hac in re idei Ecclesiae testis fidelis, populum est allocutus: «Dominus enim non dixit: Hoc est symbolum corporis mei, et hoc symbolum sanguinis mei, sed: Hoc est corpus meum et languis meus. Docet nos non attendere naturam rei subiectae ac sensibus propositae : ea enim per gratiarum actionem et verba super eam pronuntiata, in carnem et sanguinem mutata est» (In Matth. Comm., c. 26; PG 66, 714).

Hac Ecclesiae fide innixa Tridentina Synodus «aperte et simpliciter profitetur, in almo sanctae Eucharistiae sacramento post panis et vini consecrationem Dominum Nostrum Iesum Christum, verum Deum atque hominem, vere, realiter ac substantialiter sub specie illarum rerum sensibilium contineri». Ideo Salvator poster secundum suam humanitatem praesens adest non solum ad dexteram Patris, iuxta modum exsistendi naturalem, sed simul etiam in sacramento Eucharistiae «ea exsistendi ratione, quam etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse Deo, cogitatione per fidem illustrata, assequi possumus et constantissime credere debemus» (DECRET. De SS. Eucharistia, c. 1).

Christus Dominus praesens adest in Eucharistiae Sacramento per transsubstantiationem

Ne autem hunc praesentiae modum, qui leges naturae praetergreditur et miraculum omnium in suo genere maximum efficit (Cf Litt. Encycl. Mirae caritatis; Acta Leonis XIII, XXII, 1902-1903, p. 123), perperam aliquis intellegat, docentis et orantis Ecclesiae vocem docili mente sequamur oportet. Porro haec vox, quae Christi vocem iugiter resonat, certiores nos facit non aliter Christum fieri praesentem in hoc Sacramento quam per conversionem totius substantiae partis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem ipsius, quam conversionem, plane mirabilem et singularem, Catholica Ecclesia convenienter et proprie transsubstantiationem appellat (Cf CONCIL. TRID. Decr. De SS. Euchar. c. 4 et can. 2). Peracta transsubstantiatione, species partis et vini novam procul dubio induunt significationem, novumque finem, cum amplius non sint communis partis et communis potus, sed signum rei sacrae signumque spiritualis alimoniae; sed ideo novam induunt significationem et novum finem, quia novam continent «realitatem», quam merito ontologicam dicimus. Non enim sub praedictis speciebus iam latet quod prius erat, sed aliud omnino; et quidem non tantum ob fidei Ecclesiae aestimationem, sed ipsa re, cum conversa substantia seu natura partis et vini in corpus et sanguinem Christi, nihil panis et vini maneat eisi solae species; sub quibus totus et integer Christus adest in sua physica «realitate» etiam corporaliter praesens, licet non comodo quo corpora adsunt in loco.

Qua de causa Patres sollemne habuerunt monere fideles, ut in hoc augustissimo Sacramento considerando, non acquiescerent sensibus, qui partis et vini referunt proprietates, sed verbis Christi, quae tantae sunt virtutis, ut panem et vinum in corpus et sanguinem ipsius mutent, transforment, «transelementent», siquidem, ut iidem Patres non semel dicunt, virtus, quae hoc facit, eadem omnipotentis Dei virtus est, quae ab initio temporis universitatem rerum ex nihilo creavit.

«Isthaec edoctus et certissima imbutus fide», inquit S. Cyrillus Hierosolymitanus concludens sermonem de Fidei mysteriis, «quod qui videtur panis, panis non est, tametsi gustu sensibilis sit, sed corpus Christi; et quod videtur vinum, vinutu non est, etiamsi ita gustui videatur, sed sanguis Christi ... confirma cor tuum, panem illum tanquam spiritualem sumens, et animae tuae faciem exhilara» (Catecheses, 22, 9 (myst. 4); PG 33, 1103).

Instat autem S. Ioannes Chrysostomus dicens: «Non homo est, qui facit ut proposita efficiantur corpus et sanguis Christi, sed ipse Christus qui pro nobis crucifixus est. Figuram implens stat sacerdos verba illa proferens, virtus autem et gratia Dei est. Hoc est Corpus meum, inquit. Hoc verbum transformat ea quae proposita sunt» (De prodil. Iudae, homil. 1, 6; PG 49, 380; cf In Matth. homil. 82, 5; PG 58, 744).

Episcopo autem Constantinopolitano Ioanni mire concinit Episcopus Alexandrinus Cyrillus, qui in commentario suo in Evangelium S. Matthaei stribit: «Demonstrative autem dixit: Hoc est cor pus meum, et: hic est sanguis meus, ne figurarm esse arbitreris ea quae videntur, sed arcana ratione aliqua transformari ab omnipotente Deo vere oblata, in corpus et sauguinem Christi quorum participes effecti vivificam et sanetificantem Christi virtutem suscipimus» (In Matth. 26,27; PG 72, 451).

Mediolanensis vero Episcopus Ambrosius de conversione Eucharistica dilucide disserens: «Probemus», inquit, «non hoc esse quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit; maiorem que vim esse benedictionis quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur». Volens autem mysterii adstruere veritatem, multa miraculorum exempla, quae in Seripturis Sacris narrantur, proponit, inter quae nativitatem ipsam Christi ex Virgine Maria, et posteaquam animum convertit ad creationis opus, concludens ait: «Sermo ergo Christi qui potuit ex nihilo farere quod non erat, non potest ea quae sunt in id mutare quod non erant? Non enim minus est novas rebus dare, quam mutare naturas» (De myster. 9, 50-52; PL 16, 422-424).

Sed multa testimonia contexere non vacat. Iuvat potius fidei firmitatem recolere qua Ecclesia unanimi conversione restitit Berengario qui, humanae rationis tedens difficultatibus, conversionem Eucharisticam negare primum ausus est, pluries eum, visi resipisceret, damnans. Ideo ius iurandum Decessor Noster S. Gregorius VII praestari iussit sequentibus verbis expressum: «Corde credo et ore confiteor panem et vinum, quae ponuntur in altari, per mysterium sacrae orationis et verba nostri Redemptoris substantialiter converti in veram et propriam ac vivificatricem carpem et sanguinem Iesu Christi Domini nostri et post consecrationem esse verum Christi corpus, quod natum est de Virgine et quod pro salute mundi oblatum in truce pependit, et quod sedet ad dexteram Patris, et verum sanguinem Christi, qui de latere eius effusus est, non tantum per signum et virtutem sacramenti, sed in proprietate naturae et veritate substantiae» (MANSI, SS. Concil. nova et ampliss. coll. XX, 524 D.).

Quibus verbis congruunt, admirabile stabilitatis fidei catholicae exemplum praebendo, ea quae Concilia Oecumenica Lateranense, Constantiense, Florentinum, demum Tridentinum de conversionis Eucharisticae mysterio sive exponendo Ecclesiae doctrinam, sive errores damnando, constanter docuerunt.

Post Tridentinum vero Concilium, Decessor Noster Pius VI contra errores synodi Pistoriensis graviter monuit ne parochi docendi munere fungentes a mentione facienda de transsubstantiatione, quae inter articulos fidei recensetur, abstinerent (Constit. Auctorem fidei, 28 Aug. 1794). Item Decessor Noster Pius XII, f. r., limites in memoriam revocavit, quos de transsubstantiationis mysterio subtiliter disputantibus transgredi non licet (Allocutio habita die 22 Septembris a. 1956 - AAS XLVIII, 1956, p. 720); Nosque ipsi in Conventu Eucharistico e Natione Italica Pisis nuper celebrato pro apostolico Nostro munere fidei Ecclesiae testimonium aperte sollemniterque reddidimus (AAS LVII, 1965, pp. 588-592).

Ceterum Catholica Ecclesia, fidem de praesentia corporis et sanguinis Christi in Eucharistia non solum docendo, verum etiam vivendo tenuit, cum tantum Sacramentum cultu latriae, qui uni Deo debetur, nullo non tempore venerata sit. De quo S. Augustinus: «In ipsa carne», inquit, «[Dominus] hic ambulavit et ipsam carpem nobis manducandam ad salutem dedit; nemo autem illam carpem manducat, nisi prius adoraverit... et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando» (In Ps 98,9; PL 37, 1264).

De cultu latriae Sacramento Eucharistiae exhibendo

Hunc latriae cultuur Eucharistiae Sacramento praestandum, Catholica Ecclesia non solum intra, verum etiam extra Missarum sollemnia exhibuit et exhibet, consecratas Hostias quam diligentissime adservando, eas sollemni fidelium venerationi proponendo, in processionibus frequentissimi populi laetitia circumferendo.

De qua veneratione perantiqua Ecclesiae documenta non unum perhibent testimonium. Pastores enim Ecclesiae id semper agebant, ut fideles hortarentur ad Eucharistiam, quam secum domibus haberent, summa cum diligentia adservandam. «Corpus enim Christi est edendum credentibus et non contemdendum», ut graviter monet S. Hippolytus (Tradir Apost.; ed. BOTTE, La tradition Apostolique de St. Hippolyte, Münster 1963, p. 84).

Re quidem vera fideles reos se credebant, et merito quidem, ut memorat Origenes, si corpore Domini suscepto, et cum omni cautela et veneratione servato, aliquid inde per neglegentiam decidisset (In Exod.fragm.; PG 12, 391).

Eosdem autem pastores quoscumque debitae reverentiae defectus, si qui irrepsissent, vehementer arguisse testis est Novatianus, hac in re fide dignus, qui damnationem mereri existimat cum qui «dimissus e dominico et adhuc gerens secum, ut assolet, eucharistiam ... sanctum Domini corpus circumtulit», non in suam domum, sed ad spectacula currens (De Spectaculis; CSEL III3, p. 8).
Immo S. Cyrillus Alexandrinus uti insaniam respuit eorum opinionera qui dicebant Eucharistiam ad sanctificationem nihil conferre, si quid ex ea in alium diem reliquum foret. «Neque enim», in quit, «alteratur Christus, neque sanctum eius corpus immutatur, sed benedictionis vis et facultas et vivificans gratia perpetua in ipso exsistit» (Epist. ad Calosyrium; PG 76, 1075).

Nec oblivisci fas est antiquitus fideles, sive persecutionum violentia vexatos, sive in solitudine ob vitae monasticae amorem commorantes, sese Eucharistia singulis etiam diebus refecisse, sacram Communionem, absente sacerdote aut diacono, suis ipsorum manibus sumentes (Cf S. BASIL. Epist. 93; PG 32, 483-486).

Hoc autem non ideo dicimus, ut de more custodiendi Eucharistiam sacramque Communionem recipiendi, legibus ecclesiasticis postea praescripto et etiam nunc vigente, aliquid immutetur, sed ut de fide Ecclesiae, quae una et eadem semper est, collaetemur.

Ex qua una fide etiam festum corporis Domini ortum habuit, quod in dioecesi Leodiensi, praesertim movente Dei famula beata Iuliana de Monte Cornelii, primo celebratum Decessor Noster Urbanus IV pro universa Ecclesia instituit, et multae pietatis Eucharisticae institutiones, quae divina inspirante gratia, magis in dies auctae sunt, et quibus Ecclesia Catholica quasi certatim et honorem exhibere Christo et ei pro tanto dono gratias agere et eius misericordiam implorare studet.

Exhortatio ad cultum Eucharisticum promovendum

Oramus ergo vos, Venerabiles Fratres, ut hanc fidem, quae nihil aliud gestit quam omnimodam servare fidelitatem verbis Christi et Apostolorum, quibuslibet falsis perniciosisque opinionibus omnino exclusis, pure et integre, apud populum curae vestrae et vigilantiae commissum, custodiatis et cultum Eucharisticum, in quem ceteri pietatis modi demum conducant et desinant oportet, nullis parcentes verbis nullisque laboribus, promoveatis.

Magis magisque, instantibus vobis, hoc noverint et experiantur Christifideles: «qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivat. Accedat, credat, incorporetur, ut vivificetur. Non abhorreat a compage membrorum, non sit putre membrum quod resecari mereatur, non sit distortum de quo erubescatur: sit pulchrum, sit aptum, sit sacum, haereat corpori, vivat Deo de Deo: nunc laboret in terra, ut postea regnet in caelo» (S. AUGUSTIN, In Joann. tract. 26, 13; PL 35, 1613).

Quotidie, ut optabile est, et quam frequentissimi fideles Missae sacrificium actuose participent, et sacra Communione pure sancteque se reficiant et congruam gratiarum actionem pro tanto dono Christo Domino rependant. Memores sint horum verborum: «Desiderium Iesu Christi et Ecclesiae, ut omnes Christifideles quotidie ad sacrum convivium accedant, in eo potissimum est ut per sacramentum Deo coniuncti robur inde capiant ad compescendam libidinem, ad leves culpas quae quotidie occurrunt abluendas, et ad graviora peccata, quibus humana fragilitas est obnoxia, praecavenda» (Decr. S. CONGR. CONCIL, 20 dec. 1905, approb. a S. Pio X; ASS, XXXVIII, 1905, p. 401). Insuper visitationem sanctissimi Sacramenti, in nobilissimo loco et quam honorificentissime in ecclesiis secundum leges liturgicas adservandi, interdiu facere ne omittant, utpote quae erga Christum Dominum, in eodem praesentem, sit et grati animi argumentum et amoris pignus et debitae adorationis officium.

Neminem fugit divinam Eucharistiam inaestimabilem populo christiano conferre dignitatem. Non enim solum dum Sacrificium offertur et Sacramentum conficitur, verum etiam, Sacrificio oblato et confecto Sacramento, dum Eucharistia in ecclesiis vel oratoriis adservatur, Christus est revera Emmanuel, id est «nobiscum Deus». Nam die ac nocte in medio nostri est, in nobis habitat plenus gratiae et veritatis (Cf Io 1,14): mores instruit, virtutes alit, maerentes consolatur, debiles roborat, et omnes qui ad eum accedunt ad imitationem sui provocat, ut ipsius exemplo discant mites esse et humiles corde, et non sua sed quae Dei suret quaerere. Quisquis igitur augustani Eucharistiam singulari prosequitur devotione et Christum infinite nos amantem prompte et generose redamare nititur, experitur et plane intellegit, non sine magno animi oblectamento et fructu, quanti pretii sit vita abscondita cum Christo in Deo (Cf Col 3,3) et quantum valeat colloquia cum Christo serere, quo hisce in terris nihil est suavius, nihil ad percurrendas sanctitatis vias efficacius.

Nostis insuper, Venerabiles Fratres, Eucharistiam adservari in templis seu oratoriis tamquam centrum spirituale communitatis religiosae vel communitatis paroecialis, immo universae Ecclesiae et totius humanitatis, quippe quae contineat sub specierum velamine Christum Ecclesiae invisibile Caput, mundi Redemptorem, centrum omnium cordium, per quem omnia et nos per ipsum (1 Cor 8,6).

Inde efficitur ut cultus divinae Eucharistiae animum magnopere permoveat ad amorem «socialem» (Cf S. AUGUSTIN., De Gen. ad litt. XI, 15, 20; PL 34, 437) excolendum, quo privato bono bonum commune anteponimus, causam communitatis, paroeciae, Ecclesiae universae suscipimus caritatemque extendimus in totum mundum, quia ubique membra Christi esse novimus.

Quia igitur, Venerabiles Fratres, Eucharistiae sacramentum est signum et causa unitatis Corporis Christi Mystici et in iis qui ferventiore affectu illud colunt actuosum spiritum «ecclesialem», ut appellant, excitat, fidelibus vestris numquam persuadere cessetis, ut ad Mysterium Eucharisticum accedentes causam Ecclesiae, tamquam suam, discant amplecti, sine intermissione Deum obsecrare, seipsos Domino ut acceptabile sacrificium offerre pro Ecclesiae pace et unitate; ut omnes Ecclesiae filii unum sint et idipsum sapiant, nec sint inter eos schismata, sed perfecti sint in eodem sensu et in eadem sententia, ut Apostolus praecipit (Cf 1 Cor 1,10); omnes autem qui nondum perfecta communione cum Ecclesia Catholica coniunguntur, utpote ab ea seiuncti, sed christiano nomine decorantur et gloriantur, ea unitate fidei et communionis quantocius, divina opitulante gratia, nobiscum fruantur quam Christus discipulorum suorum propriam esse voluit.

Hoc autem obsecrandi et se Deo devovendi studium pro Ecclesiae unitate religiosi, sive viri sive mulieres, potissimum suum esse intellegant, quippe qui sanctissimo Sacramento adorando, speciali modo, mancipentur, eiusque quasi corona hisce in terris, per vota quae nuncuparunt, efficiantur.
Porro unitatis omnium christianorum votum, quo nihil antiquius, nihil gratins habuit et habet Ecclesia, Nos iterum promere volumus ipsis verbis quibus id olim Concilium Tridentinum, decretum de sanctissima Eucharistia absolveras, prompsit: «Demum autem paterno affectu admonet sancta Synodus, hortatur, rogat et obsecrat "per viscera misericordiae Dei nostri" (Lc 1,78) ut omnes et singuli, qui christiano nomine censentur, in hoc unitatis signo, in hoc vinculo caritatis, in hoc concordiae symbolo iam tandem aliquando conveniant et concordent, memoresque tantae maiestatis et tam eximii amoris Iesu Christi Domini nostri, qui dilectam animam suam in nostrae salmis pretium, et carnem suam nobis dedit ad manducandum (Io 6,48 ss.), haec sacra mysteria corporis et sanguinis eius ea idei constantia et firmitate, ea animi devotione, ea pietate et cultu credant et venerentur, ut panem illum supersubstantialem (Mt 6,11) frequenter suscipere possint, et is vere eis sit animae vita et perpetua sanitas mentis, "cuius vigore confortati" (Reg 19,8) ex huius miserae peregrinationis itinere ad caelestem patriam pervenire valeant, eundem "panem angelorum" (Ps 77,25), quem modo sub sacris velaminibus edunt, absque ullo velamine manducaturi» (Decr. De SS. Eucharistia, c. 8.).

Utinam benignissimus Redemptor, qui mortem iam iam subiturus Patrem oravit, ut omnes qui in se credituri essent unum forent, sicut ipse et Pater unum surat (Cf Io 17,20-21), flagrantissimum hoc Nostrum uni versaeque Ecclesiae votum quam citissime exaudire dignetur, ut omnes uno ore et una fide Eucharisticum Mysterium celebremus et Corporis Christi participes effecti, unum corpus efficiamur (Cf 1 Cor 10,17), eisdem nexibus compactum quibus ipse illud constitutum voluit.
Eos insuper alloquimur, fraternae caritatis sensus pandentes, qui ad venerabiles Orientis Ecclesias pertinent ex quibus tot exstiterunt gloriosissimi Patres, quorum idei testimonia de Eucharistia perlibenti animo in hisce Nostris Litteris commemoravimus. Permagno gaudio animus perfunditur cum fidem vestram, quae et nostra est, de Eucharistia consideramus, orationes liturgicas quibus tantum mysterium celebratis auscultamus, cultum Eucharisticum conspicimus, theologos doctrinam de augustissimo hoc Sacramento exponentes aut defendentes legimus.

Beatissima Virgo Maria, ex qua Christus Dominus eam carpem assumpsit quae in hoc Sacramento sub speciebus panis et vini «continetur, offertur, sumitur» (CIC, can. 801) omnesque Sancti et Sanctae Dei, ii praesertim qui ardentiore devotione erga divinam Eucharistiam flagrarunt, intercedant apud misericordiarum Patrem, ut ex communi fide et cultu Eucharistico perfecta unitas communionis inter omnes qui christiano nomine censentur exoriatur et vigeat. Haerent animo verba sanctissimi martyris Ignatii Philadelphenos monentis contra matum divisionum et schismatum, quorum remedium est in Eucharistia. «Studete igitur», inquit, «una gratiarum actione uti. Una enim caro Domini nostri Iesu Christi, et unus calix in unionem sanguinis ipsius, unum altare, unus episcopus...» (Epist. ad Philadelph. 4; PG 5, 700).

Suavissima spe freti bonorum, quae ex aucto cultu Eucharistico in universam Ecclesiam universumque mundum proficiscentur, vobis, Venerabiles Fratres, presbyteris, religiosis, et omnibus qui adiutricem operam vobis praestant universisque fidelibus curae vestrae commissis, Apostolicam Benedictionem, caelestium gratiarum auspicem, effuso et peramanti animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Septembris, in festo S. Pii X, Papae, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

 

PAULUS PP. VI


* AAS 57 (1965), pp.753-774

 

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana