PAULUS PP. VI
HOMILIA HABITA IN PATRIARCHALI BASILICA VATICANA,
A SUMMO PONTIFICE MISSAE
CONCELEBRATIONEM PERAGENTE,
IN PUBLICA OECUMENICAE SYNODI SESSIONE
IN QUA TRIA CONCILII DECRETA
ET DUAE DECLARATIONES
PROMULGATA SUNT
Die 28 Octobris mensis, a. 1965
Venerabiles Fratres ac dilecti filii,
Modo audistis verba Apostoli, de actione Christi Domini disserentis, qui desuper opus suum in Ecclesia facere pergit; opus dicimus, eo pertinens, ut non solum conservetur quod ipse, cum in terra conversaretur, peregit, sed etiam novum quiddam aedificetur, id est progressus et incrementa fiant, quemadmodum in celebri illo Evangelii loco ipse annuntiavit, ubi pollicetur se auctus recte compositos et cobaerentes praebiturum esse aedificio a se condito super Petram, ab ipso electam et aptam redditam ad tantam molem sustinendam: «aedificabo», inquit «Ecclesiam meam» (Matth. 16, 18); ait enim S. Paulus, in parte epistulae ad Ephesios modo ad meditandum nobis proposita: «Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores; et doctores ad consummationem sanctorum, in aedificationem corporis Christi: donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Eph. 4, 11-13).
Haec res, divina, si causa spectetur, humana, si historia eius et veritas experiendo cognita attendatur, hac etiam aetate sensibus nostris spiritualibus percipi potest, dummodo hi ad tantum prodigium animadvertendum sint accommodati. Licet ad nos transferre hoc verbum messianicum, a Christo prolatum: «hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris» (Luc. 4, 21).
Re enim vera, quid in hac basilica accidit? Vos novistis: accidit, ut in hoc Sacrosancto Concilio Oecumenico, quod sanctae Ecclesiae Dei praeit eamque totam repraesentat, post non pauca studia rebus impensa et iteratas preces, promulgentur tria Decreta magni momenti, utpote quae ad vitam ipsius Ecclesiae attineant, id est de pastorali Episcoporum munere, de vita religiosa, de institutione sacerdotali. Quibus sollemnibus legibus adiunguntur declarationes non minus sollemnes de educatione christiana deque rationibus Ecclesiae intercedentibus cum iis, qui religiones non christianas profitentur. Non est opus, ut horum documentorum materiam, vobis notissimam, explanemus neque gravitatem neque amplitudinem, qua late patebunt per orbem terrarum et per tempora, neque effectus, quos futuros esse saluberrimos speramus in animis et in vita ecclesiastica ducenda; unusquisque enim vestrum iam has partes mirabiles actorum, de quibus tractamus, ponderavit.
Nos ipsi potius meminerimus, post illorum promulgationem, utilissimam nobis et ministerio nostro futuram esse considerationem eiusmodi sententiarum ab Ecclesia edictarum, quae iterum animoque tranquillo a nobis fiat; quas sententias ipsa, ministerii sui partes praeclarissimas et onere gravissimas obiens, a Spiritu Sancto sine dubio mota, ab intima sua sapientia deducit et sibimet ipsi proponit velut res, quas amanti et laboriosa cogitatione est assecuta. Eas sibi constituit quasi novum quoddam officium, quo non quidem oneratur, sed sustinetur, provehitur, et illam accipit plenitudinem, illam securitatem, laetitiam illam, quas alio verbo appellare non possumus nisi nomine vitae.
Ecclesia vivit! En huius rei probatio; en eius veluti halitus, vox, cantus. Ecclesia vivit!
Nonne propter hoc, Venerabiles Fratres, huc post Concilii Oecumenici convocationem accurristis? scilicet, ut sentiretis Ecclesiam vivere, immo ut impensiorem vitam ei tribueretis, ut deprehenderetis non annos senectutis eius sed iuvenilem vigorem perennis eius vitalitatis, ut inter tempus, quod fugit hodieque, ob mutationes eodem concitatas et oblatas, magno impetu volvitur, et opus Christi, Ecclesiam nempe, novam necessitudinem efficeretis; quae quidem necessitudo non est huiusmodi, ut ad historiam tantum referatur vel ex «relativismi» doctrina, secundum permutationes profani cultus ingenii, consideretur natu.ra Ecclesiae, quae semper eadem est sibique constat; talis videlicet, qualem Christus eam esse voluit et germana traditio perfectione promovit, sed eandem magis idoneam facit ad salutare munus suum gerendum novis in condicionibus humanae societatis? Propter hoc igitur huc convenistis; ecce, his ipsis extremis actis Concilii quasi experimentis cognitum habemus Ecclesiam vivere. Ecclesia cogitat, Ecclesia loquitur, Ecclesia orat, Ecclesia crescit, Ecclesia suum veluti aedificium construit.
Oportet sensu nostro gustemus hanc rem prorsus mirabilem; oportet mentes intendamus in eius rationem messianicam. Ecclesia a Christo procedit et ad Christum contendit; hi sunt eius gressus, id est actus, quibus in perfectiorem statum traducitur; se ipsam confirmat, incrementis se auget, se renovat, se sanctificat. Hic vero nisus, quo Ecclesia suae perfectioni studet, si intentius rem perpendimus, nihil aliud est quam significatio amoris erga Christum Dominum; erga Christum, qui eam impellit, ut indolem suam authenticam servet, sibi constet, sit viva atque fecunda, et qui eam ad se, Sponsum divinum, vocat et conducit. Huius autem motus causa ministerialis est ipsa indoles ac vis apostolica Ecclesiae, muneris nempe functio, qua Christus Corpus suum mysticum et sociale praeditum esse voluit, et quae patefit, efficientiam ei tribuens, per Hierarchiam apostolicam et pastoralem. Haec vero verba, gratiam, auctoritatem ab ipso Domino trahit, ea servat, perpetuat, tradit, iis utitur, ea auget, Populum Dei intrinsecus vivum et sanctum reddens, extrinsecus visibilem, scilicet socialem et historicum.
Quod ad hanc apostolicam indolem atque vim attinet, tempus celebramus locupletissimum ac perinsigne hoc animos nostros pervadat, non ut nobismet ipsis meritum attribuamus, sed ut sursum ad Christum referamus gloriam actuum, quos in eius nomine et in virtute Spiritus Sancti, quem in nos infundit, peragimus, et ut nos, humiles ministri mediatores, deorsum in amplam familiam Dei, id est in Sanctam Ecclesiam, incrementa largiamur efficacia, comparata ad eius aedificationem, quae nondum est absoluta.
Itaque placet Nobis, ut hoc contingat festo die Sanctorum Apostolorum Simonis et Iudae, ad quorum honorem verbum Domini est enuntiatum lectione Evangelii, quam modo audivimus; quo verbo non promittitur facilitas et felicitas officii apostolici, sed ostenditur difficultas, acui est obnoxium, ac dolor, quo illud exercens affligitur.
Placet Nobis praeterea, ut hoc anniversario die electionis venerandi Decessoris Nostri Ioannis XXIII eveniat, qui, peculiari quodam instinctu permotus, eam mentem suscepit, ut hoc convocaret Concilium.
Placet igitur Nobis, ut Nobiscum adsint, concelebrantes, circa hoc altare apostolicum quidam Episcopi, Fratres carissimi, qui regiones illas repraesentant, ubi libertas, de qua Evangelium ius habet, coangustatur vel aufertur. Horum nonnulli ipsi sunt testes doloris, quo apostolus Christi vexatur. His fratribus, Ecclesiis, quarum cruciatus aequo animo toleratos ii in memoriam revocant, regionibus, quarum amore iidem sua praesentia vehementius nos inflammant, per hanc sacrificalem precem consociatas voluntates nostras, caritatem nostram, vota nostra significamus.
Item Fratribus in Episcopatu, hic nobiscum praesentibus et oriundis e Nationibus, in quibus pacis perturbatio causa est tot lacrimarum, tanti sanguinis, tantae ruinae, et cur novae afflictationes timeantur, ex animo salutem dicimus et optamus, ut rectus cum iustitia ordo, concordia et pax in eorum partibus feliciter restituantur.
Pariter vobis omnibus, Fratres in Christo carissimi, apostoli et pastores in eius nomine, praecones eius Evangelii et aedificatores eius Ecclesiae, huius celebritatis communione, quam participatis aut cui assistitis, caritatem Nostram volumus testari, vosque rogare, ut Nobiscum concordes et unanimes perstetis, novis Concilii Decretis ad aedificandam sanctam Ecclesiam Dei confirmati.
Deus, qui mystice nobiscum adest et brevi sacramentaliter aderit, corroboret et sanctificet officium nostrum apostolicum et pastorale; utilitates inde capiat de eoque laetetur universa communitas Cleri, Religiosorum, Fidelium, quasi nova caritatis ostensione praebita; ad hoc enim Christus ministerium hierarchicum direxit.
Hanc vero manifestationem vultus Ecclesiae, cui venustas accessit, intueantur dilecti Fratres christiani, a perfecta eius communione adhuc seiuncti; item eam respiciant sectatores aliarum religionum, imprimis ii, quibuscum propinquitate Abrahae coniungimur, maxime Hebraei, quibuscum sic agitur, ut non reprobentur neque iis diffidatur, sed ut erga eos reverentia et amor adhibeantur spesque in iis collocetur.
Re quidem vera Ecclesia progreditur, firmiter tenens veritatem et fidem, amplificans et propagans iustitiam et caritatem. Profecto hoc modo vivit Ecclesia.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana