PAULUS PP. VI
HOMILIA IN AEDE SIXTINA HABITA,
BEATISSIMO PATRE SACRUM CELEBRANTE,
SECUNDO INEUNTE ORDINARIO COETU,
EPISCOPORUM SYNODI
Die, 30 Septembris mensis, a. 1971
Dilecti Nobis ac Venerabiles Fratres,
«Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo»! (Rom. 1, 7; 1 Cor. 1, 3) Hisce verbis Pauli Apostoli vos salutamus et ad hanc recipimus Synodum, in quam Ecclesia Sancta Dei considerationem intendit, in qua spem collocat suam, ad quam etiam homines, qui sunt in mundo, studiosas mentes non modice dirigunt.
Vos salutamus et recipimus animo fraterno vobisque patente, preces vestras Nostris iungentes: ita cuncta operatio nostra incipiat, ut Deo quasi filii cultum nostrum exhibeamus, et providentiae eius et misericordiae imploremus auxilia.
Vos salutamus et recipimus in hac aula sacra et historiae memoriis insigni, ubi imaginibus biblicis sors suprema humanitatis ante oculos ponitur, et gravissimi coetus agi consueverunt propter electionem, rem sane summi momenti, Romanorum Pontificum.
Vos salutamus et recipimus hoc ipso tempore, quo magni ponderis quaestiones de sacerdotio ministeriali ac de iustitia in mundo promovenda agitantur; atque in hoc novo Synodi instituto, quod a recenti Concilio Oecumenico spiritum ac leges suas deducit, ita ut dicere nobis liceat totam Ecclesiam catholicam hic canonice repraesentari et spiritualiter esse praesentem.
Haec autem veluti universalis praesentia manifestior fit et magis commovet animos nostros eo quod Venerabilis Frater Noster Iosephus Cardinalis Mindszenty, Archiepiscopus Strigoniensis et Hungariae Primas, inter nos adest, qui post tot annos transactos, quos non sua sponte abfuit, nuperrime Romam advenit. Hic optatissimus hospes noster hodie huic sacrae celebrationi sociatur, quasi testis nobilissimus illius necessitudinis, qua mille iam annos Ecclesia Hungarica cum Sede Apostolica coniungitur, quasi signum quoddam spiritualis illius vinculi, quo nos omnes cum iis Fratribus semper conectimur, qui impediuntur, ne ceteros Fratres et Nosmet ipsos usitato more contingant, et exemplum intrepidae firmitatis in fide atque indefatigati servitii Ecclesiae exhibiti prius alacri navitate, deinde vigilanti amore, oratione diuturnisque doloribus. Deum benedicentes, hunc Pastorem exsulem et illustrem universi, cum reverentia et cordis affectu, una simul salvere iubemus in nomine Domini.
Nunc vero, aliis cogitationibus posthabitis, mens nostra fertur in ritum, semper augustum atque arcanum, quem fraterne peragimus. Missam una cum Praesulibus celebramus, quibus munus commisimus praesidendi rebus in Synodo agendis, quae hodie initium capit. Est profecto Missa Cena memorialis et sacrificalis, quam Christus instituit, ut — modo absolutissimo et roborantis auxilii plenissimo, in hac terrena peregrinatione nobis concesso, — duplicem communionem, a se volitam et instauratam, efficeret: communionem cum ipso Christo et communionem inter nos, convivas in mysticis epulis. Est enim Sanctissima Eucharistia «sacramentum unitatis», ita ut tanti sacramenti participatio, quam celebramus, sit vitae nostrae actio maxime unitiva cum Christo et cum iis omnibus, cum quibus nobis datur eundem panem manducare, qui illum repraesentat et continet.
Velimus, ut huius duplicis communionis cum Christo, Capite et Salvatore nostro, et inter nos, sectatores eius et ministros, per huius Synodi tempus non solum, ut ex more fit, memores simus, — quemadmodum in sanctissimo hoc ritu peragendo semper a nobis postulatur — sed etiam interius et vivide eam experiamur, in vitae usum deducentes haec verba Apostoli: «Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, idipsum sapientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum» (Phil. 2, 1-4). Sic fiat, ut bonum commune et supremum Ecclesiae atque etiam hominum, societatis, in qua munus suum illa exsequitur, sint, hoc ipso tempore animorum intentione conspicuo et gravi, non solum optatio nostra, verum etiam solacium nostrum et gaudium, quatenus idem bonum praesagire et ad effectum adducere conamur in huius Synodi sessione.
Huius ergo Synodi initium hac fit celebratione; cuius rei causam omnes novimus: etenim a Deo Patre manat omne principium nostrum vitale per Christum Filium Dei vivi et Filium hominis, Caput nostrum unicum et summum, invisibilem quidem, sed in medio nostri praesentem (Cfr. Matth. 18, 20), Magistrum nostrum et Redemptorem, salutis nostrae auctorem, quae posita est in animatrice actione Spiritus Sancti, infusa in unoquoque nostrum et in toto Corpore Christi, quod est Ecclesia. Hanc igitur Paracliti operationem illuminantem et sanctificantem exspectamus et imploramus. Est enim necessarium nobis adiumentum Spiritus Christi praesertim hoc ipso tempore, quod magnum momentum habet ad vitam Ecclesiae et ad vitam nostram.
Ante alias autem quaestiones, haec ipsa tangit animos nostros: quomodo hoc auxilium poterimus impetrare? Fide et oratione. Non est opus longum texere sermonem de indigentia nostra ambarum rerum, quae sunt prorsus necessariae. Probe enim novistis fidem esse humanae salutis initium et sine fide impossibile esse piacere Deo (Cfr. DENZ.-SCHON., 1532, 3008); neque nimis festinanter, velut in dignoscendo morbo, agere eum, qui causam primam et praecipuam difficultatum, quibus vita Ecclesiae affligitur, et miserandi status spiritualis, in quo humana versatur societas, quaerat in vario quidem sed unico discrimine seu, uti aiunt, crisi fidei. Quare interius renovemus oportet nostrum certum eundemque laetum mentis assensum divinae revelationi praestandum per firmissimum fidei actum; sistamus oportet coram Deo et Iesu Christo animo gerentes ad humilitatem et fiduciam rite compositum, ut christianos addecet, eo quidem consilio, ut Spiritus Sanctus ad cor nostrum loquatur nobisque dona dilargiatur, quibus indigent ii omnes, quibus in Ecclesia regendi munera sunt demandata: nempe scientiam, consilium, intellectum, peculiarique modo sapientiam, atque in primis caritatem.
Huic habitui animi prompti atque parati, quem «passivum» vocare possumus, «activum» quoque animi habitum coniungamus necesse est, eumque continenter excitare et fovere debemus: orationem dicimus, quam Christus Dominus tantopere commendavit ac veluti necessariam condicionem statuit ad ipsius misericordiae beneficia impetranda (Cfr. Matth. 7, 8; Luc. 11, 13; Io. 16, 23). Per hos dies opus omnino erit in hoc iugis precationis studio perseverare, ut Spiritui Sancta expeditus pateat aditus ad animos nostros (Cfr. Act. 1, 14; 2, 42): nostra oratio ac divinae gratiae operatio inter se concurrant oportet, ut aures nostrae «quid Spiritus dicat ecclesiis» (Apoc. 2, 6), valeant percipere.
Praeterea liceat Nobis, Venerabiles Fratres, vos de peculiari periculo commonere, quod synodalibus nostris coetibus impendere poterit, quodque viis rationibusque diversis, honestis vel subdolis, recte iudicandi facultatem perturbare poterit, ac vel etiam nostram decernendi libertatem. Quod quidem periculum in vi quadam positum est nos premente et urgente: vim dicimus opinionum, de quarum conformitate cum fidei doctrina dubitandum est; propensionum, quae minime curant de traditionibus legitimis et iam auctoritate Ecclesiae comprobatis; sollicitationum, quae alliciunt animos ut se ad profanam saeculi mentem accommodent; timorum ob diflicultates, quae e vitae hodiernae mutationibus oriuntur; nuntiorum, quae in vulgus edita seducunt et molestiam afferunt; insimulationum anacronismi et «iuridismi», quibus cohibeatur expeditus processus «charismaticus», uti aiunt, novi christianismi; et ceterorum huiusmodi. Quae vis nos premens et urgens multiplices induit formas, ac blanditiarum periculorumque est plena. Opera nobis danda est, ut his impedimentis liberi simus, conscientiae nostrae dictamini obsequentes, cum in nos recidat munus Pastorum Populi Dei, de quo nobis reddenda est ratio coram Divino Iudici in novissimo die; studeamus vero animi tranquillitatem ac fortitudinem servare, ut omnia bene nascere recteque iudicare valeamus, secundum spiritum Christi et secundum veras Ecclesiae nostrorumque temporum necessitates (Cfr. 1 Thess. 5, 21). Ab iniustis impulsionibus et ab externis instigationibus liberi atque soluti in obeundis nostri synodalibus officiis, hisce ipsis officiis nos obstrictos sentire debemus, in quibus fidelitas recensenda est erga mandatum, quod unicuique vestrum Conferentiae vestrae episcopales, vel Synodi Vestri ritus, vel Consilium Superiorum Generalium concrediderunt. Vos, qui Synodi membra estis, eius labores copiose apparastis una cum clero Vestro — cuius personam gerunt sacerdotes hic praesentes, quos placet peramanter salutare — atque etiam cum religiosis utriusque sexus laicisque, qui Ecclesiae vitam in vestris regionibus actuose participant. Ac praeterea, collatis consiliis cum Nostris in Episcopatu Fratribus, diligenti studio sociam vestram expendistis operam, ad quam praestandam in Synodum advocati estis. Non igitur nomine Vestro vobis loquendum erit - nisi id expresse significaveritis, iuxta normas Ordine Synodi statutas - sed vox eritis auctoritate praestans vestrae Ecclesiae pro Ecclesia universa.
Superavacaneum est in mentem vestram revocare, quantopere Ecclesiae sanctae nostrae, unius et catholicae, intersit istam audire vocem, in qua vox ipsa Apostolorum repercussa resonat; ac propterea quam grave sit communis officii nostri pondus: id vos probe novisitis. At ne in irritum cadat susceptum communiter votum, ut Ecclesia ipsa — virtute Spiritus Dei «qui loquitur in vobis» (Matth. 10, 20) ac deprecatione Beatissimae Mariae Virginis, quae mater Christi est secundum carnem, eademque, ut fas est asserere, mater constituta est ipsius mystici Corporis secundum Spiritum die Pentecostes — ut Ecclesia ipsa, dicimus, «aedificari» possit (Cfr. Eph. 4, 12), ope huius Synodi, quae hodie eventis perantiqua eius historia dignis ascribitur.
Haec «aedificationis» imago, tam saepe in Sacris Litteris usurpata, nos admonet ut consociata opera omnibus viribus allaboremus ad explendum opus, in quo posita est unica vitae nostrae ratio: ad aedificandam scilicet Ecclesiam super inconcussum fundamentum, quod ipse Christus est, via, veritas et vita.
Nullo pacto patiamur nos averti ab hiusmodi via; alia enim non patet. Nulla diversa vox nos alliciat; veritas una est. Nonnisi ad illum fontem trahamur, quem Deus vivens et vivificans nobis aperuit.
Hoc est nostrum sacrorum Pastorum officium, suis lineamentis clare descriptum; utinam eidem, iuvante Deo, fideles perstare valeamus, exemplum imitati illorum sanctorum pastorum, qui, saeculorum decursu, Ecclesiam, in laborioso eius terrestri itinere, sapienter et fortiter inter scopulos in altum ducere noverunt, quo Christus eam vocat, ut omnibus hominibus salutis afferat nuntium.
Nos vero qui, etsi Simone debiliores atque infirmiores, nomen et officium Petri ab ipso Domino recepimus, vobiscum erimus, ut mysticum et aspectabile Ecclesiae aedificium novum suscipiat incrementum, atque firma ac fulgentia atria sua nostris quoque temporibus patefaciat Populo Dei, qui in praesens nihil aliud magis indiget, quam sincera fide, quae non decipit, secura spe, quae non fallit, excitata caritate, quae non exstinguitur.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana