Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

SACROSANCTA ECCLESIA*

AD E.MUM P. D. PAULUM TIT. S. ANDREAE APOSTOLI DE HORTIS S. R. E. PRESB. CARDINALEM MARELLA, QUEM LEGATUM DELIGIT AC RENUNTIAT, UT PARISIENSI INSTITUTAE CELEBRATIONI PRAESIDEAT, OCTAVO SAECULO VOLVENTE EX QUO PRINCEPS TEMPLUM, B. MARIAE VIRGINI RECEPTAE SIDERIBUS SACRUM, EXSTRUI COEPTUM EST.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— «Sacrosancta ecclesia Parisiensis», ut merito appellatum est princeps templum, Beatae Mariae Virgini receptae sideribus sacrum, quo Galliae urbs caput perquam nobilitatur, fidelium artiumque cultorum animos in praesenti ad se convertit, siquidem octavum mox revolvetur saeculum ex quo tantum opus coeptum est exstrui. Cum enim Alexander III, Decessor Noster, in tot temporum illorum difficultatibus exsul in Gallia degeret, Mauricius de Sully, Parisiensis Episcopus, fidenti et intrepido animo cathedralis istius templi iecit fundamenta, quod dignum foret sede honoris sui atque natione. Vocanti Praesuli cives et artifices, mariali pietate incensi, certatim responderunt, ita ut post LXX fere annos ecclesia, Gothicae structurae generis mirabile specimen, in urbis Lutetiae Insula ad auras surrexerit.

Cuius ob felicis eventus saecularem memoriam sollemnia, Dilecti Filii Nostri Mauricii Cardinalis Feltin, Parisiensis Archiepiscopi, impulsu, agentur. Quae quidem et Nos, qui egregiam istam domum Deiparae pie ac studiose invisimus et inclito Galliae populo non una necessitudinis ratione devincimur, aliquo modo cupientes participare, hisce Te, Dilecte Fili Noster, Litteris Legatum Nostrum deligimus et renuntiamus, ut, Nostram veluti gerens personam, institutae celebrationi praesideas.

Non vero propter ipsam molem et ornamenta ecclesia ista maxime celebratur, sed etiam eo quod octo per saecula quasi theatrum fuit rerum praeclare gestarum, quae ad historiam civilem et religionem quam maxime pertinent. Etenim coetus regni amplissimi ibi sunt acti et magni ponderis causae susceptae. Vetustam statuam almae Dei Genetricis Mariae, a Sancto Aniano appellatae, quae ibidem supplicibus est proposita, reges, optimates, publicae rei moderatores, viri sanctimonia praeclari, christifideles plurimi, e Gallia et externis e regionibus adventantes, piis obsequiis sunt venerati.

Collegia artificum contenderunt, ut huius templi sacella decorarent, in quibus memoratu digna est sodalitas a Sancto Marcello, urbis aurifices comprehendens, quae singulis annis hanc aulam Dominae Nostrae aureis imaginibus locupletabat. Praeterea Sanctus Ludovicus Rex anno MCCXXXIX Spineam Coronam, qua Christus Servator traditur esse redimitus, eo detulit quasi pretiosum thesaurum. Nec praetermittendum est Ludovicum XIII anno MDCXXXVIII regnum, thronum, subditos omnes Beatae Mariae Virgini sollemniter devovisse; quod votum ex eo tempore, die XV mensis Augusti, laudabili cum fidelitate quotannis novimus renovari, ita ut Gallia appellationem «Regni Mariae» merito sibi vindicare videatur.

Sedem quoque eximiam christianae doctrinae eadem in ecclesia esse constitutam non est qui ignoret, siquidem sacri oratores, qui verbo sunt potentissimi et ornatissimi, ibi populum Dei sunt pascere soliti; cathedram veritatis dicimus, quae errorum dispellit caliginem et rectam viam vitae demonstrat.

Nos igitur fore contidimus, ut Gallica gens his celebritatibus nova quadam impulsione adigi se sentiat ad consectanda ea, quae sunt primaria et rebus humanis praeponenda, id est ad servandam strenue excolendamque spiritualem hereditatem, a maioribus acceptam, cuius hoc templum est quasi quoddam insigne. Noverit sane una religione, quae actuose exerceatur, quaestiones posse exsolvi, quae homines vexent, eam pignus esse prosperitatis et pacis, quam cuncti affectent.

Nec sine Divinae Providentiae consilio hoc templum, omnium laudibus celebratum, Deiparae Virginis est sedes augusta effecta. Quae clementissima Mater Galliam elegit, ubi munera sua ubertim dilargiretur. Tanto honori congruat filiorum pia alacritas, qua moti Regnum Mariae in suis quisque animis et in domestico convictu stabilire et quoquoversus studeant propagare. Mariae si deservit, humana familia veris affluit bonis; «ipsa» enim, ut ait S. Laurentius Iustiniani, «est gloriosa domina et beata femina, innupta et fecunda, mater et virgo, ancilla et genetrix, quae culpam abstulit et dedit gratiam, qua e contulit mundo pacem, hominibus Deum, finem vitiis, vitae ordinem, moribus disciplinam» (1).

Quorum fructuum copia ut e Parisiensibus istis sollemnibus oriatur, cupientes, superna auxilia Tibi, Dilecte Fili Noster, invocamus atque Benedictionem Apostolicam peramanter impertimus, quam per Te ad universos, qui eidem celebrationi intererunt, libenter volumus pertinere.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Maii, in vigilia festi Sancti Germani, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 7, pp. 426-428

(1) De spirituali et casto verbi animaeque connubio, c. 9

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana