PAULUS PP. VI
EPISTULA
PERLATUM EST*
AD E.MUM P. D. IOANNEM S. R. E. PRESB. CARDINALEM LANDÁZURI RICKETTS, ARCHIEPISCOPUM LIMANUM, QUEM LEGATUM ELIGIT, UT SEXTO EUCHARISTICO CONVENTUI, EX UNIVERSA HISPANA NATIONE LEGIONE CELEBRANDO, PRAESIDEAT.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Perlatum est Nobis Legione, in Tarraconensis Hispaniae urbe perquam nobili atque tum rei civilis tum rei sacrae memoriis praeclara, sextum Eucharisticum Conventum ex universa Hispana Natione proximo mense Iulio celebratum iri. Quam maxime cura et sollicitudine Venerabilis Fratris Aloisii Almarcha Hernández, Legionensis Episcopi, et consociata opera peritorum virorum, qui eum adiuvant, huiusmodi sollemnis Congressio ita paratur, ut facile prospici possit, eam fore religionis, studio praecipuam, decursu et exitu splendidam, copia spiritualium fructuum locupletissimam.
Haud paucae autem inceptiones tum in rem deducentur, quae efficientius reddent sanctissimum propositum huic Conventui constitutum, eumque apto congruentique apparatu exornabunt; nam, praeter alia, de arte Dei cultui dicanda, de sacra liturgia, de pietatis sensu Hispanis proprio, de pastoralis vitae necessitatibus et muneribus fuse et cogitate edisseretur.
Eiusdem Eucharistici Congressus caelestes Patroni singulares delecti sunt S. Isidorus Hispalensis et S. Turibius, Limanus Archiepiscopus. Hac non poterat potior optio et electio fieri, propterea quod beati hi Caelites celsis virtutibus meritisque eximii rutilantissima existimantur Hispaniae gentis lumina, atque praesertim in augustum altaris Sacramentum ardenti cultu enituere. Enimvero S. Isidorus Hispalensis, Latinorum Ecclesiae Patrum postremus, magnitudine animi, doctrinae excellentia et copia, generoso ausu in profuturis inceptis perficiendis artifex fuit spiritualis inter Hispanos compaginis; itemque haud dissimili virtute S. Turibius, Archiepiscopus Limanus, Evangelii praeco in America Latina, apprime probatus pontifex, virtutum opifex, pastor bonus in populo, validus effector fuit coniunctionis et unitatis, qua continentis illius terrae gentes cum Christo et cum Ecclesia cohaerent.
Te, qui S. Turibii episcopalem obtines sedem, concedentes votis eiusdem Legionensis Antistitis, Legatum Nostrum eligimus, renuntiamus, constituimus, qui Nostra auctoritate Eucharistico Conventui ex Hispana Natione sexto praesideas; neque dubitamus fore, ut honorificum munus egregie et fructuose absoluturus sis. Volumus antem ut tantis in peragendis celebritatibus et coetibus, factus quasi os Nostrum, erga Sanctissimam Eucharistiam, sacrificium et sacramentum Novi Foederis, caput et compendium omnium bonorum, adstantium animos inflammes cultu et amore. Novisti praeterea Oecumenicum Concilium Vaticanum alterum eo potissimum spectare, ut qui christiano decorantur nomine, unum sint, et Divini Redemptoris gregis auspicata restauretur unitas.ù
Undenam autem ad divini huius impletionem incepti et voti potius sumendae sunt impulsiones viresque, quam e Sanctissima Eucharistia, quae, quemadmodum fons est caritatis, ita elatum est vexillum concordiae et pacis? «Sicut enim panis ex multis granis constans, unitus est, ita ut grana nusquam appareant, sed sunt quidem ipsa, non manifesta autem sit illorum differentia propter coniunctionem: sic nos et mutuo et cum Christo coniungimur. Non enim ex altero corpore hic, ex altero ille nutritur, sed eodem ipso omnes: ideoque adiecit (S. Paulus Apostolus) omnes ex uno pane participamus. Si autem ex eodem et idipsum efficimur omnes, cur non eandem caritatem exhibemus, et ex eadem ratione unum efficimur?» (1).
Haec verbis Nostris illic loquere et adhortare, summopere annitens, ut ad splendidiorem triumphum faciendum Divini Redemptoris, sub Eucharistico velamine delitescentis, voluntatem suscipias ac strenuam conferas operam. Quod ut feliciter contingat, tibi, Dilecte Fili Noster, superna invocamus auxilia, horumque auspicem, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus, quam ad sollertem Legionensem Episcopum, ad sacrorum Antistites, ad magistratus, ad sacerdotes et christifideles Eucharistico Legionensi Conventui adstaturos pertinere libenter percupimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Iunii anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 685-687
(1) S. Ioannes Chrysostomus, In Epist. I ad Cor., Hom. XXIV, 2; Migne, P.L. 61, 200.
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana