PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
AD EXC.MUM P. D. PATRICIUM ALOISIUM O'BOYLE, ARCHIEPISCOPUM VASHINGTONENSEM, CATHOLICAE STUDIORUM UNIVERSITATIS AMERICAE CANCELLARIUM, SEPTUAGESIMO QUINTO VOLVENTE ANNO AH ILLO ATHENAEO CONSTITUTO.
Cum Catholica Studiorum Universitas Americae, cuius tu, Venerabilis Frater, Cancellarii munere fungeris, septuaginta et quinque a suo ortu annos celebratura sit, opportunum tempus venisse et occurrisse Nobis videtur gratulationes, comprobationes et precationes salutares ei palam exhibendi. Hoc quidem perlibenter facimus, quia a lineis Decessorum Nostrorum, huiusmodi aperto testimonio benevolentiae et egregiae existimationis, non excedimus, immo vestigiis presse insistimus ipsorum, apud quos istud magnum doctrinarum domicilium apprime carum est habitum. Conditum faustis et bene ominatis auspiciis Leonis XIII, qui postea eius constitutionis leges sanxit, a Pio X, a Pio XI et a Pio XII gravia praeconia laudis accepit, quorum repercussio adhuc penitus istic docentium et discentium animos recordationemque suaviter commovet. Nec immerito id contigit. Enimvero ista Studiorum Universitas singulari elucet honore arctissimae coniunctionis cum Ecclesiastica Hierarchia Foederatarum Americae Civitatum et cum Apostolica Sede, ita ut pontificia appellari possit. Ad Romanam Cathedram, a qua divinarum humanarumque rerum cum divinis coniunctarum illimis et pura docetur veritas, iugi devotoque obsequio mentis oculos convertens et inde robur, tutamen, spem hauriens, virtutum soliditate et famae splendore percrevit.
Omnium disciplinarum et artium sedes inclita, quae ita traduntur, ut christiana sapientia quasi sol inter minores ignes caeli resplendeat, hanc praecipuam ponit curam, ut non tantum eruditione plane erudiantur ingenia et disciplinae technicae edoceantur, sed ii qui ad studium vita e istinc exeunt caritatis et iustitiae, strenuitatis, constantiae studio incalescant, iidemque ad commune Civitatis emolumentum et ornamentum provehendum, in auctum gloriae catholici nominis, incitentur et parentur. Qui usque adhuc uberes parti sunt in variis diversisque campis fructus, sicut arbori abhinc quindecim lustra satae gloriae vertunt, ita spondent in aevum incrementa futura esse, quae Nos vehementer optamus usque feliciora. Quod prospici iubet spes, fiat prosperrimo exitu res ad opus perficiendum magis magisque egregium et eximium, certatim connitentibus omnium, quorum id interest, propositis vitae et iugis concordiae studiis.
Dominus Iesus Christus, Sapientia quae ex ore Altissimi prodivit, Verbum Patris, splendor gloriae et figura substantiae eius, cui ista pernobilis doctrinarum sedes est sacra, sive doctoribus, sive disciplinarum alumnis — omnibus unico nomine in sui ipsius, unius Magistri, schola condiscipulis — effusiorem usque hanc sapientiam, hanc prudentiam et scientiam, hunc vigorem virtutis largiatur. Haec imo e pectore ominati, gavisi sane animi Nostri propenso obsecundare affectui, tibi, Venerabilis Frater, Catholicae Studiorum Universitatis Americae diligentissimo Moderatori, cunctarum disciplinarum praeceptoribus eorumque alumnis, iis praeterea, qui statutis celebritatibus ad recolendam sollemnem anniversariam memoriam una simul convenient, ac denique Universitatis eiusdem amicis et auxiliatoribus Apostolicam Benedictionem, supernorum conciliatricem donorum, perlibenter impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Octobris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 16, pp. 978-980
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana