PAULUS PP. VI
EPISTULA
IN CONGO*
AD ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS CETEROSQUE LOCORUM ORDINARIOS CONGI, OB TRISTIA RERUM ADIUNCTA CALAMITOSOSQUE EVENTUS, QUAE ILLAM AFRICAE REGIONEM AFFLIXERUNT.
Venerabiles Fratres et dilecti filii, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— In Congo hisce temporibus calamitosi contigerunt eventus, qui nonnullis illis in regionibus, pluribus milibus hominum acerbos pepererunt luctus ac lamentabilis causa fuerunt cladis, quae tum animorum tum corporum bonis intulit nocumentum, multas funestavit domos et inter cives eiusdem Nationis odii semina profudit.
Tam tristia rerum adiuncta Nos anxia sollicitudine secuti sumus atque, ut vos, Venerabiles Fratres, probe scitis, quantum Nobis datum fuit, operam curamque adhibuimus, ut amovendo praepediremus, quominus turbati motus in extrema et irreparabilia ruerent; atque adeo omnes compellavimus, ut hominum iura vererentur et parcerent sanguini.
Una vobiscum et compluribus familiis, quae tot caros propinquos iustis lacrimis deflent, Deo flagrantissimas admovemus preces, ut terrestri vita functis, mala divulsis procella, requiem et lucem concedat perpetuam et superstitibus solacium attribuat.
Penitus autem commoto mentis affectu singulari memoria prosequimur sacerdotes, religiosos sodales, sacras virgines, qui omnes in suo perstantes officio saepe atroci perculsi sunt morte, et effuso sanguine suam erga Christum et Congolensem gentem caritatem asseruerunt. Ob invictam horum mortis constantiam merito, nisi praeposterum putetis iudicium Nostrum, potestis ad vos referre generosam vocem S. Cypriani alios laudantis, qui in Africa pro catholica fide occubuere pii: O beatam Ecclesiam nostram, quam sic honor divinae dignationis illuminat, quam temporibus nostris gloriosus martyrum sanguis illustrat. Erat ante in operibus fratrum candida; nunc facta est in martyrum cruore purpurea: floribus eius nec lilia nec rosae desunt ... Accipiant coronas vel de opere candidas, vel de passione purpureas. In caelestibus castris et pax et acies habent flores suos, quibus miles Christi ob gloriam coronetur (1).
Inter omnes constat Iesu Christi ministros in Congo bene egisse et agere, nullo sibi terreno fine vel praemio praestituto, ut Evangelium cunctas per oras disseminent, magno cum labore et devovendi se studio, atque ita verae humanitatis cultus fundamenta iaciant, mentibus in dignitatem humanae naturae observantiam et reverentiam inculcantes. Ubi primum praesens rerum condicio in melius transierit, minime dubitamus, quin ii eadem alacritate operae et firmitate pectoris apostolicum opus resumpturi sint inter Congolenses, qui magno desiderio eos prosequuntur et non fallacia eiusdem dederunt amoris et fidelitatis specimina. Ecclesia semper et ubique est Regnum veritatis, gratiae, iustitiae, amoris et pacis. Quomodo temperare Nobis possumus, quin Catholicis Congolensibus tantum et tale Ecclesiae munus commemoremus et collustremus ista in tempestate, qua eorum Natio quam maxime eget socia sinceraque civium opera, ut pax et concordia constabiliatur?
Supernaturalis vita, evangelicae veritatis et legis altior consideratio, e Sacrificio Eucharistico, ex Ecclesiae sacramentis et studio precum caelestis gratia ubertim defluens, salubris vulgata de iure gentium doctrina, renovati vigoris vires, certe congruentia et valida praebebunt subsidia, ut animi ad consilia pacis revocentur, ut internecivae simultates tandem placentur atque deponantur.
Quocirca in id ,annitendum summopere est, ut malesuadae miseriae condicionibus prompta medela adhibeatur, reconciliationi viae parentur, et ad exemplum Christi, si oportet, venia detur.
Quodsi ad omnes cuiuslibet ordinis Congolenses advolat paterna cogitatio Nostra, moderationis tamen lenimentum spemque bonam afferre percupiens, instantius profecto prosequitur iuventutem istam, ad quam instituendam et ad christianos mores conformandam generoso dispendio virium opumque incubuistis. In oculis eam ferebatis; et, quod suetum vobis erat, facite, ut in posterum quoque, eodem tenore, eadem contentione iuventutis et educationi et spirituali emolumento vacetis, cum persuasum vobis sit hanc curarum vestrarum provinciam ducendam esse praecipuam.
Praeterea Nos minime latet, quantum vobis cordi sit gentis istius in re civili progressio, quantumque elaboretis, ut quaestionum rem socialem spectantium nodi istic ad doctrinae christianae principia, in Evangelio innixa, exsolvantur. Nostris in votis est, quin etiam hortamur vos vehementer, ut, haec conamina persequentes, coeptum iter pergatis et adeo, pro virili parte, Ecclesia ad melius aevum isti Nationi praemoliendum, quantum per eam stat, conferat libentissime.
Ad tantarum necessitatum numero et cumulo obviam eundum, si humanarum virium pensetur infirmitas, profecto deficit animus et diffidentia facile elidere potest licet generosos conatus.
At sursum levantes corda et opera, a Deo sumite consiliorum lucem, firmitatem propositorum, virtutis robur, tolerantiam malorum, certi exspectationem praemii, semper sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes (2). Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles; abundantes in opere Domini, semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino (3).
Haec ominati et hortati, vobis, Venerabiles Fratres, quorum novimus et magni ducimus fidei studium, constantiam, sollertiam, et dignis praeconio laudis sacerdotibus, missionalibus, sacris virginibus, hominibus e laicorum ordine Ecclesiasticae Hierarchiae adiutricem operam navantibus, christifidelibus universis in trepidis rerum asperitatibus supernum praesidium auxiliumque invocamus praesentissimum, atque huius pignus Apostolicam Benedictionem peramanter et perlibenter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VII mensis Decembris anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 2, pp. 160-162
(1) S. Cyprianus, Ad martyres et confessores, Ep. III, 5.
(2) Rom. 12, 11-12.
(3) 1 Cor. 15, 58.
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana