Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

LAUDANDO PROBANDOQUE*

AD E.MUM P. D. PAULUM TIT. S. ANDREAE APOSTOLI DE HORTIS
S. R. E. PRESB. CARDINALEM MARELLA, SECRETARIATUS PRO NON CHRISTIANIS
 PRAESIDEM, QUEM LEGATUM DELIGIT, UT IN IAPONIA SACRIS SOLLEMNIBUS
 PRAESIDEAT, SAECULO EXACTO POSTQUAM IN ILLAS ORAS CATHOLICI
MISSIONALES REVERSI SUNT.

 

Laudando probandoque consilio statutum est, ut proxime revolutum celebraretur saeculum, postquam in Iaponiae oras catholici missionales reversi sunt ibique contra spem et exspectationem invenerunt servatas vividas reliquias christianae religionis, quam dirus turbo insectationis, anno MDCXIV coortae et usque ad annum MDCCCLXIII prolatae, avellere et deturbare non potuit, reppereruntque bene multos eius abditos cultores. Quod in urbe Nangasaquo prodigiali quodam modo contigit.

Quibus ut sacris sollemnibus pro gravitate eventus maior nitor accederet, libenter votis Iaponiae Antistitum indulgentes, de Sacro Collegio Purpuratorum Patrum mittere constituimus, qui Nostram in decretis illis celebritatibus gereret Personam, atque tibi, Dilecte Fili Noster, huiusmodi honorificum munus Delegati Nostri extra ordinem concredimus.

Nec delectum accommodationem hoc, quem habuimus, reputamus, cum tu, in dilecta Iaponia diuturna Pontificia Legatione functus, eius rerum es cognitor et investigator diligentissimus, atque inclitam illam Nationem singulari benevolentiae caritate prosequeris.

Quapropter demandatum munus persolventi tibi in promptu erit illustres replicare annales Ecclesiae in Iaponia, atque simul erit acceptum gratulationes et vota Nostra proferre, quae praesentem eius statum et condicionem spectant et maiores progressiones in posterum sinunt portendi, sive cum Nangasaqui digne recolentur — necopinus thesaurus — tecto viventes nomine christifideles complures, sive cum Osakenii Iustus Takayama Ukon vir princeps, fidei studio insignis, viribus ingenii, opibus doctrinae praecipuus, qui pro Evangelio fortiter egit et passus est — nomen perpetua recordatione decorandum — festo amploque coetu commemorabitur.

Sanguis Martyrum semen solet esse Christianorum. Eorum validissimae deprecationi et secretae virtuti probe dandum potissimum est, si frumentum, quod in sinu terrae marcuit, vividum refloruit et crevit in spicas (1), si acceptus ignis de altari occulte absconditus in valle, ignotus omnibus, cum sol refulsit, qui erat in nubilo, iterum accensus est vehementi flamma (2).

Quod si Nobiscum consideremus et aeque ducamus non numerum haud magnum christifidelium in Iaponia, sed eorum virtutem non degenerem tantorum maiorum, spem animo bonam fovemus haud sero evangelicum ver ibi esse oriturum. Cuius nonnulla iucunda scitu indicia sunt incrementa vitae, praesertim quae ad cultum animi spectant, et etiam conspicua, quae extra sunt, opera ad rem deducta, nominatim tres recens exstructae egregia structura magnifico auso aedes sacrae principes Nangasaqui, Osakenii, Tokieni.

Quod ut prosperiore usque contingat exitu, valde optamus eas, quibus tu, Dilecte Fili Noster, nomine Nostro praesidebis, celebritates conferre plurimum et fructus dulces et uberes edere. Quam ob rem auxilia invocantes caelestia tibi, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus, ac per te eam ad universos pertinere volumus, Antistites, sacerdotes, christifideles, qui ad praeclarum saecularem recolendum eventum una simul convenient.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Ianuarii anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 375-376

(1) Cfr. Io. 12, 24

(2) Cfr. II Macc. 1, 19-22

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana