Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

MILLE EXACTOS*

AD E.MUM P. D. STEPHANUM S. R. E. CARDINALEM WYSZYŃSKI, ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM, ET AD CETEROS POLONIAE SACRORUM ANTISTITES, OB CELEBRANDA SOLLEMNIA,
MILLE EXACTIS ANNIS A SUSCEPTA IN ILLA NATIONE CHRISTIANA FIDE.
 

Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Mille exactos annos, ex quo Mieszko I, Polonorum princeps, baptismi aqua ablutus est, vos, Venerabiles Fratres, una cum utriusque sacrae militiae clero et catholico populo, curis vestris commisso, celebrare contenditis. Mirificus sane hic eventus, qui eo viam tulit, ut Polonia mystico Corpori Christi intersereretur et numquam dissoluta eius coniunctio cum Petri Sede incoharetur.

Aemulo obsequii studio recolenda res memorabilis dat, ut alte concepto gaudio hasce Litteras vobis destinemus. Saecularis haec faustitatis memoria, quae animum Nostrum magno afficit solatio, imprimis poscit sane a Nobis, ut Sanctissimae Trinitati, verbis quoque universae rei christianorum publicae, gratias agamus, quod pernobilem Polonorum Nationem per decem saeculorum decursum et multigenas per eius historiae vicissitudines, portionem fecit Christi gregis, quae firmiter et in exemplum catholicam religionem professa est. Patria vestra, Nobis perquam cara, non modo ob vincula paternae caritatis, qua cum universo populo Dei, ubique terrarum diffuso, devincimur, (verum etiam, quia iuvenili aetate Nostra Deus largitus est Nobis, ut, Apostolicae Sedi deservientes, humilem operam Nostram vobis adhiberemus), iure merito gloriatur, quod Sanctae Matris Ecclesiae filia semper fidelis nuncupatur et exsistit.

Catholicae vitae mille defluxere anni: in tam longo decurso itinere quot decora gloriae, quotque angores et moerores, quot magnifice ad effectum deducta incepta, quot firma mentibus constituta proposita, velle vos, quemadmodum retro fuit, profutura esse in strumenta Christi, qui Ecclesiae est vita atque spes unica etiam nostrae aetatis hominibus. Vere fulgida diluxit Patriae vestrae aurora, cuius vita ad civilem humanumque cultum, ad doctrinam et eruditionem pertinens enata est, ad incrementa provecta et plenam maturitatem est adepta in Ecclesiae sinu et saeptis, sub ductu et auspicio Beatissimae Virginis Mariae, quae a Ioanne Casimiro, rege vestro, augusto ritu «Poloniae Regina» consalutata est.

Etiam summatim historiae vestrae annales replicantibus, pro explorato habetur rationem ipsam, quae vitae vestrae antistat, sitam esse in fidelitate servanda Deo, Ecclesiae, Apostolicae Sedi eamque sacro respondere praecepto, a maioribus vestris tradito, atque arduis et periculi plenis rebus, quas subivistis, solidiore robore confirmato.

Nimirum recte Polonia suo ornamento tribuit nomen «antemuralis christianitatis», praesertim quia indemne spirituale patrimonium servavit, cum in quibusdam Europae regionibus lamentabili abruptione a catholica fide abscessum est, et cum, trepidis tempestatibus ingruentibus, in christianae rei publicae defensionem magnanima virtute consurrexit. Quodsi verum est, itidem pro comperto ducitur, quam maxime Ecclesiam enixam esse et praestitisse, ut illa, quae cogitationi et actioni sunt optima, secura consisterent et in vividiore lumine ponerentur, ubicumque discrimina rerum, quae non sine moerore meministis, eo devenerunt, ut ipsa Nationis vestrae incolumitas periclitaretur.

Pro loco mentem subeunt tot Servi et Ancillae Dei, tot Sancti Caelites, qui Ecclesiam honestaverunt et dilectae patriae vestrae lumini sunt et splendido atque occasus nescio decori.

Quomodo autem pari praeconio extollantur merita eorum, qui Poloniam Evangelio imbuerunt? Sunt ii missionales, qui saeculis IX et X munierunt itinera Vojtecho-Adalberto Episcopo, quem haud immerito existimatis et colitis veluti primarium lapidem christiani nominis compaginis, quae in patrio solo vestro exaedificata est.

Iam inde ab eius ortu, ac deinceps per hos mille revolutos annos, vestrates saepe testati sunt, quam arctissimo vinculo Deo adhaerere atque cum Sancta Ecclesia coniungi percuperent. Qua data occasione, meminisse iuvabit Sancti Stanislai, Cracoviensis Episcopi, et Beati Vincentii Kadtłubek, perinsignis illius auctoris operis, quod inscribitur «Chronica Polonorum», qui in vestra Natione germanus veluti litterarum pater iure merito celebratur; tum mentionem facere S. Hyacinthi, qui Fratrum Praedicatorum in Polonia navitatem auspicatus est, S. Hedvigis, B. Cunegundis, B. Iolanthes, S. D. Hedvigis Reginae, quae Cracoviensem studiorum Universitatem refecit atque restituit — illud dicimus Athenaeum, cuius alumni non modo Nicolaus Copernicus, siderum ille studiosissimus, sed etiam S. Ioannes Cantius numerantur — S. Stanislai a Kostka, unius ex insignibus Societatis Iesu filiis, qui in patria vestra nati sunt, ac denique Maximiliani Kolbe ex Ordine Fratrum Minorum Conventualium, cuius memoria et recordatio tantopere apud vos viget.

Res quoque in missionali campo a vobis gestae haud minus praeclare testantur, quantopere vestrae fidei fiamma eluceat. Etenim, praesertim inde a saeculo XV, Polonica Natio optime de Ecclesia merita est, ob caritatis studium, quo ad alios etiam populos, nondum christianae veritatis compotes, supernae salutis nuntium, ab hac Romana Cathedra acceptum, perferendum curavit. Nam maiorum vestrorum sollicita industria factum est, ut tota Natio Lithuana christianam fidem amplecteretur; iidemque strenue curaverunt, ut frequentes numero fratres ex Orientis regionibus ad unitatem cum Catholica Ecclesia se iterum componerent. Itemque recolentibus missionalia incepta, quae nostra hac aetate gesta sunt, vestratium nomina occurrunt, inter quos recordari suppetit Ioannem Beyzym e Societate Iesu, qui in valetudinario leprosis curandis in Madagascaria mortem occubuit.

Quod pariter Religiosae Congregationes atque Evangelicae perfectioni adipiscendae Instituta apud vos floruerunt, ubi complures religiosi religiosaeque sodales vitam suam Deo adorando animisque curandis dicaverunt atque dicant, id plane, immo singularem in modum ostendit, quam firmo obsequio Polonica Natio cum Ecclesia Petrique Successore conspiret. Inter has autem Sodalitates, quae recentiore aetate exortae sunt, memoris laudis praeconium tribuere liceat, ob miram eventus significationem, Religiosis Institutis a S. Petro Claver, et sacrarum virginum Ursulanarum a Iesu agoniam passo, quae duae sorores ex illustri familia Ledochowska condiderunt. Quam ob rem ad omnes Poloniae Congregationes grata benevolentia cogitatio pervolat Nostra, quas cum tam alacres tamque generosa virtute praeditas conspiciamus, tacere non possumus, quin laetissimam melioris aevi spem animo concipiamus.

Etsi hac in fulgenti praeteritorum temporum commemoratione diutius interquiescere velimus, nunc tamen oculos Nostros ad dilectissimos filios convertere percupimus, qui, postquam novem annorum spatium quasi per novendialia sese ad haec agenda festa paraverunt, iam optatum diem contingunt, quo sacrum Poloniae «Millennium» ipsis recolendum est; diem, dicimus, quo Polonia semper fidelis suam declaratam voluntatem iterum confirmabit, catholicae fidei traditum a maioribus patrimonium illabefactum servandi, ac Sanctae Ecclesiae eiusque adspectabili Capiti, Romano Pontifici, adhaerendi.

Quem ad modum Princeps Mieszko I sua territoria Petri Cathedrae dicavit, ita vos Nationem vestram Deiparae Virgini Mariae, Ecclesiae Matri, iterum iterumque sacrare contenditis, caelestis Reginae filios addictissimos vosmet profitentes, eo consilio ut a Deo optimo maximo Christi Regni incrementum, plenam libertatem, prosperitatemque nostra hac aetate inter omnes populos impetretis.

Magno animo exoptatis, ut haec millesimi anni expleti anniversaria celebratio quasi novum quoddam baptisma evadat, quod pro sua etiam parte conferat, ut in universa familia humana efficientia ac vigor effuse tribuantur constitutionibus, decretis, consultis, sapientibus et perutilibus, quae in amplissimo Coetu Oecumenico totus Episcoporum ordo approbavit et Nos sollemniter promulgavimus.

Quam digne apteque catholicae Poloniae paterni ac gratissimi animi Nostri sensus velimus significare! Probe scitis, Venerabiles Fratres dilecti filii, vos semper menti Nostrae obversari et in precationibus Nos vestri memoriam facere; novimus enim difficultates, quibus estis obnoxii, et iuvat vobis enuntiare, Nos eas animo commoto veluti ad pedes Christi deponere, cum Eucharisticum Sacrificium cotidie celebremus. Sed maiores etiam gratias agimus, siquidem vos videmus nunc generosiores, quippe qui, mystici holocausti instar, vos immoletis, ut renovatio, a Concilio Oecumenico pro Ecclesia et mundo propugnata, feliciter succedat et plane perficiatur.

Pastores Poloniae officii sui diligentes, utpote digni Apostolorum successores, cor unum et animam unam efficiente s, coniunctim etiam cupiunt et sibi proponunt id agere, ut ista Natio, servans ea, quae in Haptismate suo spopondit, esse pergat «semper fidelis».

Hoc propositum iteratum probantes, obsecundavimus, et quidem libentissime, precibus Nobis adhibitis, ut inceptis benediceremus, quae absolvere vultis propter huius miliarii temporis exacti celebrationem, ac volentes statuimus peculiare Iubilaeum pro universa gente Polonica edicere; id est pro filiis Nostris, qui intra Poloniae fines degunt, et etiam pro iis qui longe a patria commorantur.

Cupientes autem fructus spirituales, quos singulae animae vestrae e iucunda hac miliarii temporis recordatione percipiant, uberes esse ac stabiles, Deum enixe deprecamur, ut gratia sua fidem vestram confirmet novumque addat splendorem vitae christianae, quam agatis.

Die III mensis Maii proximo anno vos ante imaginem Beatae Mariae Virginis a Czestochovia hymnum «Te, Deum laudamus» decantabitis et iterum vos publice suavissimae Matri ac Reginae vestrae devovebitis.

Pro certo habete Nos in ea sollemnissima celebritate una mente vobiscum Christum Dominum suppliciter esse rogaturos, ut intercedente alma Deipara Virgine, domus vestrae fiant sedes sanctitatis, ubi lex divina colatur atque servetur; ut, familiis vestris benedicendo, eas augeat, quasi pretioso munere dato, filiis, qui multi numero et egregio praediti animo Deo ad vitam sacerdotalem et religiosam vocanti obsequantur, et qui vobis opus sunt; ut mentes illuminet quo fiat, ut, submotis iis omnibus rebus, quae obstant et impediunt, continenter fidem vestram possitis profiteri et secundum divina agere praecepta; ut dubitantes roboret, dolentes reficiat, pacem, tranquillitatem, perseverantiam iis praebeat, qui, praesertim sacerdotale ministerium gerentes, labores sustinent ad Dei gloriam propagandam animarumque comparandam salutem.

Demum, pignus et auspicem caelestium donorum copiae, Benedictio

nem Apostolicam toti Hierarchiae Ecclesiasticae, initio sumpto a Dilecto Filio Nostro Stephano Cardinali Wyszyński, clero, religiosis utriusque sexus, et universae et percarae Nationi Polonicae ex animo impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XVII mensis Decembris anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, pp. 205-210

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana