PAULUS PP. VI
EPISTULA
VOX LAETITIAE*
AD E.MUM P. D. PAULUM MARIAM S. R. E. CARDINALEM RICHAUD, ARCHIEPISCOPUM BURDIGALENSEM, QUEM LEGATUM ELIGIT,
UT SOLLEMNIBUS PRAESIDEAT CELEBRANDI IN EA URBE EUCHARISTICI
EX UNIVERSA GALLICA NATIONE CONVENTUS.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Vox laetitiae, vox gaudii nuntius Nobis allatus est, scilicet Burdigalae proximo Aprili mense Eucharisticum ex universa ista Natione Conventum actum iri. De delecta hisce celebritatibus sede vehementer gratulamur; profecto Aquitaniae urbs caput, naturae loco, caelo, artium nitore conspicua, religionis pietate clara, in Ecclesiae annalibus immortalem adepta laudem, sancti Armandi Episcopi virtutibus, ortu sancti Paulini Nolani et Ausonii nobilitata, sibi attributo honore prorsus est digna. Abs te autem cum nuper perceperimus sedula cura et alacri certatione omnia parari sive quod ad animos sive quod ad externam rerum temperationem attinet, securam fovemus spem fore, ut statuta sollemnia ad tribuendum SS. Eucharistiae adorationis obsequium feliciter cedant et piorum fructuum messem egignant opimam.
Magnifici autem exitus provehendi causa Nos quoque adesse cupientes, Legatum, qui Nostram in Eucharistico isto Conventu gereret personam, designandum esse censuimus. Quocirca diligenter rebus perpensis, Te, dilecte Fili Noster, eligimus, constituimus, renuntiamus, qui vices Nostras sustineas in ista tui honoris Sede.
Propterea quod pietatis laude collustraris, ac doctrina, agendarum rerum prudentia es insignis, pro certo habemus id eventurum esse, ut tibi concl'editum munus egregie et spectate persolvas. Quo cum fungeris, sedulissimam operam conferes, ut Eucharistica peragenda festa omnibus istuc conventuris ardentioris pietatis studium inferant, et etiam serae posteritati sui relinquant numquam elapsuram profuturamque memoriam.
Factus veluti os Nostrum, diligenter consules, ut praesentium multitudinem ore doceas dignitatem et excellentiam Altaris Sacramenti, cui nulla par est digna fandi facultas: «Quantum potes, tantum aude: quia maior omni laude, nec laudare sufficis ... Sit laus plena, sit sonora, sit iucunda, sit decora mentis iubilatio» (1).
Origo et finis ceterorum sacramentorum, hoc mysterium fidei praepollet sane iis universis, quia non tantum habet caelestis gratiae significationem et efficientiam, sed Christum Dominum, universorum charismatum auctorem, praeter naturalium rerum ordinem vere, realiter, substantialiter, sub speciebus panis et vini continet, atque communicantibus exhibet ad nutriendam perficiendamque vitam divinam, sive in singulis christifidelibus sive in universo mystico Corpore Christi.
«Communio ita appellatur, et revera est, quia per eam Christo communicamus eiusque carnem et divinitatem participamus, quin etiam aliis alii communicamus et copulamur. Nam qui ex uno pane participamus, omnes unum Christi Corpus sumus, et unus sanguis, aliique aliorum membra efficimur, cum unius corporis simus» (2).
Oblationis, quae in Calvariae loco cruente facta est, incruenta renovatio, sacrificium unum novae legis latreuticum, eucharisticum, impetratorium, propitiatorium pro vivis et defunctis, hoc suppeditat Ecclesiae, ut ea, in Christi persona unita, summa religione Dei maiestatem veneretur et colat, suae unitatis et pacis signum et causam excipiat atque caritatis undis, ex qua struitur, vegetetur. Quod quidem saluberrime fieri contingit quotiescumque et ubicumque sacro eucharistico rite litatur, cum natura publica et sociali quaevis sit Missa. «Quaelibet enim Missa, etsi a sacerdote privatim celebratur, privata tamen non est, sed actus Christi et Ecclesiae ... Unaquaeque enim Missa quae celebretur, non pro aliquorum tantum, sed pro totius etiam mundi salute offertur ... ex illa enim non parva, immo amplissima peculiarium gratiarum copia ad salutem tum ipsi sacerdoti, tum fideli populo et toti Ecclesiae, tum unh'erso mundo provenit» (3).
Meminisse quoque iuvabit — quod quidem firma fide credendum est — in sacra Eucharistia gemina consecratione panis et vini peracta, statim adesse Christum non fugaci quidem et transitoria praesentia, sed ipsum porro remanere, in particulis, quae post eandem consecrationem servantur, panem scilicet vitae, qui de caelo descendit, sub umbraculo sacramenti dignum prorsus divini cultus reverentia et adorationis obsequio. Dei bonitas ita disposuit, cui potissimum proprium est «deliciae meae esse cum filiis hominum» (4), nec immerito id causa esse debet, cur immortales gratias ei persolvamus, alimonio vitae non periturae et aeternae gloriae pignore concordi amore fruentes.
Haec loquere et adhortare, ut ad mirabile Sacramentum accedentes cum vero corde in plenitudine fidei (5), sanctimoniae, gaudii, unitatis, actuosae concordiae uberrima dona sibi concilient. Quod quidem valde ominati, Tibi, dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem, superni auxilii pignus, peramanter impertimus hancque, spei optimae magnificentissimi fructuosi eventus auspicem, Antistitibus, magistratibus, sacerdotibus, christifidelibus, qui ad Eucharisticum Burdigalensem ex universa Natione Conventum una simul confluant, peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Martii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 5, pp. 356-358
(1) Cfr. Missa in festo SS. Corporis Christi.
(2) S. Ioannes Damascenus, De fide orthodoxa, IV, 13.
(3)Litt. Encycl. Mysterium Fidei, A. A. S. LVII (1965), 761-762
(4)Prov. 8, 31.
(5) Cfr. Hebr. 10, 22.
© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana