Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. GUSTAVUM S. R. E. CARDINALEM TESTA, PRO-PRAEFECTUM SACRAE CONGREGATIONIS PRO ECCLESIA ORIENTALI, OCTOGESIMUM NATALEM CELEBRANTEM.

 

Tibi, Dilecte Fili Noster, octogesimum natalem celebranti gratum iucundumque Nobis est aetatis tuae tam faustum diem votis et ominibus Nostris exornare. Scito haec sincere imo e pectore Nostro profluere ac tibi, navitati, cui vacas, inceptis, in quae perficienda incumbis, Dei tutelam, adauctae virtutis vigorem, supernae gratiae virorem poscunt et exorant.

Pontificiarum legationum, quibus in variis diversisque locis functus es, hisce in temporis adiunctis licebit tibi recolere res gestas, et durabilem fructum. De muneribus autem magni momenti, quae in Romana Curia persolvis, praesertim utpote Pro-Praefectus Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali et Pro-Praeses Consilii administrandis Apostolicae Sedis bonis, tibi memorem profitemur gratumque animum propterea quod admodum utilem adiutricem Nobis operam admoves, cupimusque hanc omni cura et sedulitate semper consistere, ut novis solaciis et meritis floreas.

Haec quae tibi optamus sacris precibus confirmamus, atque adeo, caelestium donorum conciliatricem et caritatis Nostrae testem, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, libenter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX m. Iunii a. MCMLXVI.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 635

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana