Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

SACROSANCTA PORTIUNCULAE*

AD REV.MUM PATREM CONSTANTINUM KOSER, ORDINIS FRATRUM MINORUM VICARIUM GENERALEM, SEPTINGENTESIMO QUINQUAGESIMO ANNO VOLVENTE AB «INDULGENTIA PORTIUNCULAE»
PER HONORIUM PP. III SANCTO FRANCISCO CONCESSA.

 

Dilecti Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Sacrosancta Portiunculae ecclesia, quam Beatus Franciscus Assisiensis «amavit prae caeteris mundi locis» (1), per orbem catholicum in dies celebritate innotuit, propterea quod ibi multa mire dixit gessitque seraphicus Pater, potissimum vero quod peculiari ditata est indulgentia, quae ideo «Indulgentia Portiunculae» nominatur, quamque a pluribus saeculis ecclesiam illam pie visentes lucrantur.

Gratum Nobis est hisce diebus, quibus septingentesimus quinquagesimus celebratur annus ab eadem indulgentia per Honorium III, ut fertur, ipsi Sancto Francisco concessa, quam pluries Decessores Nostri decursu saeculorum confirmarunt, christifideles alloqui, qui more institutoque maiorum Portiunculam petunt insigni vetustate fulgentem, ut ibi perfectius ac promptius Deo reconcilientur, ubi «qui oraverit corde devoto, quod petierit obtinebit» (2).

Ut verba iteremus, quae nuper pastorali acti sollicitudine protulimus, «ad Christi Regnum nobis fas est accedere tantum "metanoia ", id est intima totius hominis mutatione, qua ipse cogitare, iudicare vitamque suam componere incipit ea sanctitate et caritate Dei perculsus, quae in Filio novissime manifestatae sunt et plene nobis impertitae» (3).

Iis vero christifidelibus, qui paenitentia ducti hanc «metanoian» adipisci nituntur, eo quod post peccatum eam sanctitatem affectant, qua primum baptismate induti sunt in Christo, obviam it Ecclesia, quae etiam largiendo indulgentias, materno quasi complexu et adiumento debiles infirmosque sustinet filios.

Non est igitur indulgentia facilior via, qua necessariam peccatorum paenitentiam devitare possumus, sed est potius fulcimen, quod singuli fideles, infirmitatis suae cum humilitate nequaquam inscii, inveniunt in mystico Christi corpore, quod totum «eorum conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat» (4). 

Praeclarum documentum talis paenitentis et humanae infirmitatis conscii animi reliquit nobis ipse Sanctus Franciscus, in quo tam egregie expressum miramur «novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in iustitia et sanctitate veritatis» (5).Is enim non solum exemplum praebet efficacissimae illius ad Deum conversionis vereque paenitentis vitae, sed iubet etiam in sua Regula homines moneri, «ut omnes in vera fide et paenitentia perseveremus, quia aliter nullus salvari potest» (6); idemque in explanatione Dominicae orationis, sic Patrem, qui in caelis est, implorat: «Et dimitte nobis debita nostra; per tuam misericordiam ineffabilem, per passionis dilecti Filii tui Domini nostri Iesu Christi virtutem et per Beatissimae Mariae Virginis et omnium electorum tuorum merita et intercessionem» (7).

Merito credi licet haec Sancti Francisci hortamina necnon miram illam caritatem, qua ad petendam universis fidelibus Portiunculae indulgentiam est impulsus, ex desiderio orta esse cum ceteris communicandi animi dulcedinem, quam ipse expertus est post impetratam a Deo commissorum veniam. Quod quidem suavissimis verbis enarrat praecipuus vitae seraphici huius Viri scriptor, frater Thomas Celanensis: «Cum Domini misericordiam super impensis sibi beneficiis miraretur, et conversationis suae suorumque processum concupisceret sibi a Domino indicari, locum orationis petiit, sicut et saepissime faciebat, ubi cum diu perseveraret cum timore et tremore Dominatori universae terrae assistens, et in amaritudine animae suae annos male expensos recogitaret, frequenter replicans verbum illud: "Deus, propitius esto mihi peccatori", quaedam laetitia indicibilis et suavitas maxima sensim coepit cordis eius intima superfundere. Coepit quoque a semetipso deficere, compressisque affectibus ac tenebris effugatis quae timore peccati fuerant in corde suo concretae, infusa est sibi certitudo remissionis omnium delictorum et fiducia exhibita est in gratiam respirandi » (8).

Primus autem paenitentiae fructus est peccatorum nostrorum conscientia: «Si vis ut ille ignoscat, tu agnosce. Peccatum tuum iudicem te habeat, non patronum » (9).

Accusatores igitur nostri facti coram Ecclesia, cui Iesu Christus tradidit claves regni caelorum (10),  remissionem culpae recipiemus et poenae; tamen ideo non debet retardari iter, quo ad Deum redeamus. Sumendum nobis est Christi iugum eiusque crux ferenda vel per voluntariam castigationem quaerenda; bonis operibus ac fructibus praesertim fraternae caritatis oportet demonstremus sincere nos conversos esse ad domum Patris et firmius ac nova quadam ratione Christi corpori insertos, quod est Ecclesia.

Paenitens christifidelis, qui hanc perficit renovationem animi, ut supra diximus, non singulariter agit, nam «velut operibus quibusdam totius populi purgatur, et plebis lacrimis abluitur, qui orationibus et lletibus plebis redimitur a peccato, et in homine mundatur interiore. Donavit enim Christus Ecclesiae suae, ut unum per omnes redimeret, quae Domini meruit adventum, ut per unum omnes redimerentur» (11). Indulgentia, quam paenitentibus Ecclesia largitur, est manifestatio illius mirabilis communionis Sanctorum, quae uno caritatis Christi nexu Beatissimam Virginem Mariam et christifidelium in caelis triumphantium vel in Purgatorio degentium vel in terris peregrinantium coetum mystice devincit. Etenim indulgentia, quae tribuitur ope

 

Ecclesiae, minuitur vel omnino aboletur poena, qua homo quodammodo impeditur, ne arctiorem cum Deo coniunctionem assequatur; quapropter paenitens fidelis praesens reperit auxilium in hac singulari caritatis ecclesialis forma, ut veterem exuat hominem novumque induat, «qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit illum» (12).

Haec cum animo reputantes cupimus, ut septingentesimus quinquagesimus anniversarius dies ab hac indulgentia instituta ita celebretur, ut sit revera Portiuncula sacer adipiscendae plenariae veniae locus necnon confirmatae pacis cum Deo.

Bene novimus, tot saeculorum decursu, ingentem peregrinorum turbam Portiunculae ecclesiam sine intermissione adivisse, qui longis ac laboriosis itineribus se committebant, ut velut in amplexu Reginae Angelorum, cui Portiunculae ecclesia ac basilica dicata est, animi quiete post remissa peccata gauderent ac sese divina gratia renovarent. Nec Nos latet his etiam temporibus cotidie, at praesertim in sollemni dedicationis eiusdem sacelli, quo die Portiunculae indulgentia in universis Franciscalis Ordinis ecclesiis acquiri potest, plurimos ad Portiunculam accedere peregrinos, nullatemus curiositate vel delectatione compulsos, sed tantum a Deo peccatorum veniam petituros, ut cum caelesti Patre in posterum familiari consuetudine uti possint. Hi profecto peregrinando quodammodo significant hominis vitam magnam esse peregrinationem, quae longo et arduo itinere nos adducit ad Deum.

Optandum omnino est, ne singulorum vel plurium peregrinationes, quae in dies ob tantam vehiculorum frequentiam crebriores fiunt, pietatis ac paenitentiae indolem amittant, sed ut verum studium religionis iis sit proprium.

Faxit Deus, ut diuturno usu recepta peregrinatio ad Portiunculae ecclesiam, quam ipse proximus Decessor Noster Ioannes XXIII pio suscepit animo, minime cesset, at crescat potius continenter christifidelium multitudo, qui istic occurrant Christo Domino miserentissimo eiusque Matri, quae apud eum praevalida est deprecatrix.

Quae ut e sententia contingant ominantes, tibi, dilecte Fili, universae familiae Franciscali et cunctis, qui ad hanc anniversariam memoriam sollemniter recolendam in Portiunculae sacrarium congregabuntur, Benedictionem Apostolicam libenter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIV mensis Iulii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 631-634

(1) S. Bonavent. Legenda maior, c. II, n.8.

(2) 1 Cel. n. 106.

(3) Const. Apost. Paenitemini, A. A. S. LVIII (1966), p. 179.

(4) Const. Lumen Gentium, c. 2, n.11.

(5) Eph. 4, 24.

(6) Regulae I, c. 23.

(7) Laudes, Opusc. S Franc., Quaracchi 1949, p. 121.

(8) 1 Cel. n. 26.

(9) S. August., Serm. 20, 2; PL. 38, 139.

(10) Cfr. Matth. 16, 19.

(11) S. Ambros. De paenitentia, I, 15, 80; PL. 16, 469.

(12) Col. 3, 18.

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana