Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD IULIUM HOSSU
EPISCOPUM CLAUDIOPOLITANUM ARMENOPOLITANUM,
A SUSCEPTA CONSECRATIONE EPISCOPALI
DECEM IMPLEMENTEM LUSTRA

 

Praestans et faustus eventus vitae tuae mox continget, qui, cum perquam rarus obveniat, inusitatam sane magnitudinem superni doni manifesto demonstrat: decem enim impleta celebras hoc anno lustra, ex quo ipse consecratus es Episcopus.

Quam praeclaram occasionem praeterire minime patimur, quin benevolentiam et egregiam existimationem, quibus semper te, Venerabilis Frater, prosecuti sumus, apertius testemur, atque ideo religiosae laetitiae tuae participes anniversariae istiusmodi memoriae recordationem suaviorem tibi faciamus. Accipe igitur sincere et ex animo prompta vota Nostra, quibus iure merito gratulationes et laudes adicimus, cum probe noverimus, pastoralis muneris tui tantum emensum spatium recte factis nobilitatum esse, atque te largam meritorum messem collegisse, quibus fidelis servi et prudentis amplissimam a Deo olim remunerationem poscimus, dum eidem propera iustae opinionis iudicia percupimus.

Eluxerunt quidem in perfunctione praegravis officii patris, magistri, ductoris animorum devovendi te studium, adsidua diligentia, mitis ingenii placidi mores nec minus in rebus adversis mira fortitudo et stabilis constantia. Per angusta et augusta transeuntem virtutis callem terere scivisti et maluisti, quia pro Christi et Evangelii causa dura, ubi oporteret, sustinere non dubitasti. Honori tuo etiam hoc praecipue vertit, quod Apostolicae Sedis praeceptis parere, inceptisque favere officium tuum esse duxisti, a quo numquam decedere sanctum tibi sollemneque arbitratus es.

Illud Sanctorum Apostolorum Principum, quorum insigne gloria martyrium hoc anno recensemus, tuo ori et menti crebro insonet, ut in perseverantia dignorum probatione propositorum auxilio et lumine ex alto communiaris et solaciis abundes: «Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem» (Rom. 5, 3); «Communicantes Christi passionibus gaudete . . . Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis; quoniam quod est honoris, gloriae et virtutis Dei, et qui est eius Spiritus super vos requiescit» (1 Petr. 4, 13, 14).

Quod ad rationem agendae ultimae tuae aetatis spectat, in otio sancta, cui vacas, adiuva ardore sacrarum precum et oblata Deo tolerantia malorum gregem, tibi commissum, et, quod ad te attinet, meditare, quiesce. Evola animo ad montes aromatum, ad colles beatae aeternitatis, ubi continuus dies ullum nescit occasum, ubi victor terrestris discriminis, hymnodicis Angelorum choris sociatus, cantat Deo sine cessatione canticum de canticis Sion, nobile perpetuo caput amplectente corona.

Quare bene Nostris ominatis verbis veriliter age et confortare, diu bone valetudine utere, cum pro certo semper habendum tibi sit Nobis auditu esse iucundum quidquid tibi salutare, profuturum, felix, Christi opitulante gratia, evenerit.

Postremum autem est, ut Apostolicam Benedictionem tibi et universis, quorum moderatio tibi est concredita, propensae Nostrae caritatis testem et effusae caelestium munerum copiae auspicem, ultro ac libenter impertiamus, suppliciter invocata deprecatione Deiparae Virginis Mariae, quemadmodum Apostolorum ita Episcoporum Reginae.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Novembris, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana