PAULUS PP. VI
EPISTULA
QUINTO REVOLUTO*
AD E.MOS PP. DD. MAXIMILIANUM S. R. E. CARD. DE FURSTENBERG,
S. CONGREGATIONIS PRO ECCLESIIS ORIENTALIBUS PRAEFECTUM,
ET GREGORIUM PETRUM S. R. E. CARD. AGAGIANIAN,
S. CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE PRAEFECTUM,
QUINTO REVOLUTO SAECULO A GEORGII CASTRIOTAE,
SKANDERBEG APPELLATI, OBITU.
Dilecti Filii Nostri, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Quinto l'evoluto saeculo ab obitu illius Georgii Castriotae, qui Skanderbeg est appellatus, Sacrorum Consiliorum Praefectos, quorum in dicione catholici homines sive Albanenses sive Italici-Albanenses sunt, benigne Nos alloqui iuvat.
Hic enim lectissimus eius terrae filius fuit, cui feliciter contigit, ut digna apostolico Sancti Pauli ministerio haberetur ab eoque, sicuti fertur, sparso primitus Evangelii semine fecundaretur; cum revera Ecclesia cum proprio sacerdotum ordine quarto iam ineunte saeculo post Ch. n. inibi constituta ostendatur.
Porro eius Episcopi, ii etiam qui ad orientales ritus pertinebant, patriarchali Romanae Sedis iuri fuerunt obnoxii, quacum inter maximorum Conciliorum Oecumenicorum seriem in fidei integritatem servandam assiduam semper operam impenderunt.
Haec postea regio per sacrarum imaginum eversores a patriarchali Romae, quam diximus, iurisdictione seiuncta est; verum, quamvis exterarum impetu gentium, Christi doctrinam non profitentium, esset capta, firma tamen in sua fide permansit, oculis animisque incolarum in urbe Roma defixis. Ad hanc enim Apostolicam Sedem in summis discriminibus confugere non omisit, indeque auxilium opemque in rebus sive temporalibus sive spiritualibus numquam non hausit.
Saeculo autem quinto decimo Albanensi nationi maximae aerumnae proptereaque uber gloriae materia enatae sunt, cum ei diuturnum bellum contra irrumpentes Hosmanorum exercitus esset sustinendum, qui, domicilio Constantinopolitani Imperii occupato, ipsius Occidentis nationibus minabantur. Quibus tenaci invictaque fortitudine Albanenses quinque lustra obstiterunt, idque merito virtutique summi eorum ducis Georgii Skanderbeg est tribuendum, cuius quidem obitus commemoratio quinque post saecula in hunc diem incidit.
Quam ob rem magno animi Nostri gaudio didicimus, omnes Albanenses domi forisque saecularem huiusmodi memoriam esse celebraturos, egregia venerationis officia in suae patriae heroem, quem oblivisci nequeant, conferentes. Haec igitur Apostolica Sedes libenter cum iis suam laudem nobilissimi viri consociat, quem, fidelem Ecclesiae filium, Summi Pontifices, Decessores Nostri, tam amplis verbis sunt prosecuti, quae nullis forsitam eius aetatis viris tribuerint. Nam ipse quinque et viginti annos suam patriam ab hostibus servavit incolumem, itemque regionem tutatus est maiori periculo obnoxiam in fronte aciei, quae munimento atque defensioni christiano populo erat. Quapropter ven. reco Decessor Noster Callistus III, singulare praesertim fidei Sedisque Apostolicae studium respiciens, quo impulsus dux praestantissimus suos ad certamen evocabat, recte effecit coegitque, eum « ultra omnes catholicos principes de fide et religione christiana optime meritum » fuisse (1). Ceteri vero Pontifices, qui deinde deinceps ad Beati Petri Cathedram ascenderunt longum per tempus, quo continua ipse bella gessit, tantum afuit ut certum firmumque auxilium ei denegarent, ut etiam validius quam pro suis viribus ei faverent.
Post tanti viri mortem, cum exterae gentes patria essent potitae, plurimi Albanenses exsulatum abire quam ibi manere maluerunt, ea potissimum de causa, quod nullam fere facultatem suae fidei libere profitendae haberent. Alii itaque se in Graeciam contulerunt, alii vero plurimi, varia demigrantes aetate, Italiam ac praesertim Bruttium atque Siciliam attigerunt, ubi benigno liberalique hospitio excepti sunt. Quibus omnibus adesse atque consulere Apostolica haec Sedes numquam praetermisit, assiduo providoque studio pro temporum opportunitate in eos collato. Quod aperte declaratur proximorum Decessorum Nostrorum praescriptis, qui tres ecclesiasticas provincias, Lungrensem scilicet et Planensem et B. Mariae Cryptaeferratae, totidem traditas Pastoribus, constituerunt, praetereaque Pontificium Seminarium iuvenibus ad sacerdotium informandis condiderunt, a Decessore Nostro Benedicto XV appellatum.
Equidem Nos haud mediocri admiratione hosce Albanensium coetus conspicimus non solum patriam linguam moresque servare, sed memoriam etiam ac recordationem illius Georgii, utpote cuius commilitonibus ipsi progeniti sint eiusque gesta sive narrando sive canendo redintegrare soleant. Neque ignoramus eos tanti viri fidem pietatemque in Apostolicam Sedem semper retinuisse, cuius ministeriis viros dedisse tam doctrina quam virtute clarissimos: quos inter referre placet ipsum Decessorem Nostrum Clementem XI, ex Albana gente, qui de antiquo Albanensi ortu honeste gloriabatur. Qui vero ex iis in consuetudine orientalis ritus permanserunt, ii sane providenti Dei consilio paruisse putandi sunt, ut nempe constans ederent catholicae Ecclesiae testimonium, interque Latinos populos conversantes, famam gratiamque variis ritibus et usibus conciliarent, quibus una eademque Christi Ecclesia insigni tamquam veste exornatur. Quam ob causam firma spe ducimur optimisque omnibus expetimus id fore, ut ii, hac aetate quae Oecumenicum Concilium Vaticanum II subsequitur, ita studio se se renovandi ducantur, ut traditam sedulitatem industriamque, ad animorum salutem pertinentes, in Albanensi terra magis magisque incitent, atque hae Orientales Ecclesiae, oecumenico spiritu imbutae, ea fortiter suscipiant incepta, quae universam Christianorum familiam alunt atque exercent.
Attamen, si plurimos haud obliviscimur profugos, qui huc illuc per terrarum orbem demigrarunt, Nostras potissimum cogitationes ad eas catholicorum referimus communitates, quae in Albanensi terra tum etiam remanserunt, cum patria a Turcis est occupata suamque libertatem amisit. Eae enim, quamvis cum populis non christianis vel cum fratribus, qui vel vi vel necessitate coacti ad aliam transgressi erant religionem, coniunctius viverent, catholicam fidem invicta constantia retinuerunt, usque ad vitae impendium tum Christo tum Apostolicae huic Sedi obsequentes. Haec autem, quantum facere potuit, eas sustentavit adiuvitque opera sive Sacrarum Congregationum Fidei Propagandae Ecclesiaeque Orientali praepositarum, sive impigrorum sacerdotum Albanensium et Italicorum-Albanensium, sive denique religiosorum Ordinum sodalium, ut Franciscalium, Basilianorum, Ignatianorum, Vincentianorum; neque solum sacram Ecclesiae hierarchiam servavit atque confirmavit, sed sacerdotii etiam candidatos in propria Instituta recepit Pontificiumque Seminarium in urbe Scodra fundavit.
Quae vero merita hi dilecti filii, vel sede vel natione Albanenses, cum de religione tum de litteris patriisque rebus, et ante et post adeptam anno millesimo nongentesimo duodecimo patriae suae libertatem, sibi collegerunt, ea multa omnibusque pernota sunt.
Quodsi his ipsis potissimum paternae Nostrae benevolentiae caritatem significare gaudemus, id ea de causa facimus, quod trepido animo, novissimis hisce annis, ad eorum difficultates casusque adversos respeximus, cum inique religiosa eorum libertas coerceretur ipsique Pastores acerba vexatione afficerentur.
Noverint igitur iidem dilectissimi filii, qui talia perpessi sunt ob sanctum inviolabileque humani nominis patrimonium, paterno Nos animo sibi propius adesse, itemque omnipotenti ac misericordi Deo supplicare, ut ipsos soletur et erigat. Nostra demum amanti cogitatione ceteros Albanenses incatholicos complectimur, sive Ortbodoxos sive Mahumedanos, quippe quos omnes sciamus, uno quasi consilio insignium vetustorumque patriae suae morum memores, ad Romanam hanc Sedem tamquam ad suam patronam semper respectasse eiusque beneficia iam inde a recuperata libertate ad hoc usque tempus libenter agnovisse.
In hisce ergo adiunctis redintegrata fiducia maternam opem Deiparae Mariae Virginis a Bono Consilio imploramus, quam antiquitus, post ipsius Georgii mortem, Genestani multa pietate excultam Albanenses ut Beatam Virginem Scodrensem pernoscunt.
Itaque sacris eius genibus una vobiscum, Dilecti Filii Nostri, ad voluti, catholicorum Albanensium voci Nostram adiungimus vocem, id enixe petentes, ut omnium animi divinis consiliis obtemperent futuraque tempora nobilissimae Albanensium nationis ut egregiis factis superioris aetatis, ita muneri, quod summus Deus eidem in mundo exsequendum commisit, gloriose congruant. Quorum in auspicium vobis, Dilecti Filii Nostri, cunctisque sacrorum Antistitibus, sacerdotibus fidelibusque Albanensibus, sive domi sive foris sunt, Apostolicam Benedictionem, singularis benevolentiae Nostrae testem, peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVII mensis Ianuarii anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri quinto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 2, pp. 87-91
(l) Liber Brevium Callisti III, n. 298, f. 122.
© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana