Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

OPTIMO QUIDEM*

AD BERNARDUM NAVARRO ALLENDE,
ORDINIS B. MARIAE VIRGINIS DE MERCEDE
REDIMENDIS CAPTIVIS MAGISTRUM GENERALEM,
SEPTINGENTESIMO ET QUINQUAGESIMO VOLVENTE ANNO,
EX QUO ILLE ORDO ORIGINEM DUXIT.

 

Optimum quidem inivisti consilium celebrandi annum septingentesimum et quinquagesimum, ex quo originem duxit Ordo B. Mariae Virginis a Mercede redimendis captivis, cui nunc praepositus es, eo vel maxime, quod huius memorandi eventus felicitas auspicato incidit, cum Romae coactus est coetus ipsius religiosae familiae generalis peculiarisque, ideo conferens operam ut, ad normas Concilii Oecumenici Vaticani secundi, eiusdem instituta et leges renovarentur et aptarentur.

Non sine superni Numinis instinctu contigisse videtur, qui dives misericordiae fuit, ut in amoenis Ecclesiae virectis ista nobilis arbor consita sit, plantata secus decursum aquarum, fructum editura tempore suo (1). Ac summopere nunc decet recolere viros gloriosos et parentes vestros in generatione eorum (2), qui vestro Instituto firma fundamenta iecerunt, scilicet S. Petrus Nolascus et magnanimi consilii eius adiutores suasoresque Raimundus de Peñafort et rex Iacobus primus; itemque memoratu est dignus Gregorius IX, qui suprema pontificia potestate idem Institutum adprobavit, S. Augustini regula ipsius moribus et moderamini praeposita.

In ecclesiasticae historiae annalibus, indelebilibus sane inscripta sunt litteris exordia vestri Ordinis eiusque incrementa et per saeculorum decursum egregie facta. Nimirum ibidem praecipue collocata est maiorum vestrorum generosa sollertia, ut christiani captivi, a vobis datis vel undique collectis impensis, a servitutis iugo emanciparentur, et saepenumero, cum praesto non essent ob id solvenda pecuniae pretia, vel mirifico caritatis impulsu, sodales ipsi in captivorum locum se subderent, ad id faciendum quarto adstricti religiosae professionis voto. In Americae Latinae gentes ad christianam veritatem virtutemque vocandas opus laboremque ii adhibuerunt adsiduum et felici exitu fecundum, cui quidam fuit insignis antecessus ac veluti magnorum inceptorum prooemium contigit, cum, ut traditur, vestro Ioanni de Solórzano id honoris datum fuit, ut Christophoro Columbo, in secundo eius maritimo itinere trans Oceani spatia audacem proram obvertenti, fidus comitaretur. Multi praeterea ex vobis caelestibus agminibus inserti sunt, in quibus clariorem nacti famam S. Petrus Pascasius Episcopus et Martyr, Serapius Martyr et Raimundus Nonnatus; multi in sacris litteris et theologicis studiis praestitere, ut S. Petrus Pascasius, Hieronymus Pérez, Franciscus Zumel.

Cum vero abolita fuit servitus et saltem legum imperio fuit percussa, quandoquidem primaria eius vitae causa esse desiit, Ordini vestro sponte naturaque sua languor videbatur afferri, quin etiam gallica rerum publicarum perturbatione, quae superiore saeculo accidit, paene exstinctus iacuit. Post fata autem resurgens, inclita opera et spectata virtute Petri Armengol Valenzuela, novis constitutis legibus, et antiquo animati afflatu et consilio, praeter quam ad redimendos captivos, si id necesse erat, religiosi sodales vestri, evangelicae libertatis assertores, ut eximerent proximos a vinculis inferni hostis, a culpae nexibus, ab ignoratione, a miseriis omnis generis nobile se devovendi studium converterunt. Quapropter, in multigenis caritatis operibus, in praedicando verbo Dei infidelibus, in iuventute disciplinis et christianis moribus instituenda, in parentibus orbatis pueri, in domo profugis iuvandis collocata eorum est sollertia felicibus incrementis, quae quidem maiora futura esse in posterum secura spes promittit, praesertim renovatione in rem deducenda, cui tu et primores istius religiosae familiae nunc collatis consiliis vacatis.

Quae cuncta, prout flagrantibus votis auspicamur, praeclaro fructu haud dubie fortunabuntur, si vos omnes annitemini, ut in consiliis ineundis et normis condendis, quamvis externa quaedam et hodiernae aetatis minus congruentia immutari et possint et debeant, deturbatis, si qua irrepserit, desidia et inordinatione, purus et indemnis reviviscat evangelicae gratiae afflatus, qui primordiis vestris adspiravit. Qui hac S. Pauli Apostoli sententia plane declaratus esse videtur: «Vos enim in libertatem vocati estis, fratres, ... per caritatem spiritus servite invicem» (3). Parum est dicere: amate. Potius et praestantius adiciendum est: servite.

Quodsi haec pernobilis magnanimitatis virtus pectoris penetralia, quemadmodum ceteros religiosos sodales, insigniter exornat, haud minus arbitramur a vobis colendum esse, praesidio quoque condendarum legum, externum corporis habitum et ipsam vestem.

Doceat praeter alia ea, quae honestate, gravitate, decore sacrorum administros exornant, S. Ambrosius noster; praeceptis suis erudiat, quam pulchra sit virtus modestia, quam suavis eius eluceat gratia factis, sermonibus, victu: est enim ea signum internae sanctitatis et tranquillae sapientiae, sursum elatorum ad Deum cordium indicium, religiosorum virorum insignis nobilitas : «Est in ipso motu, gestu, incessu verecundia. Habitus enim mentis in corporis statu cernitur. Hinc homo cordis nostri absconditus aut levior, aut iactantior, aut turbidior; aut contra gravior et constantior, et purior, et maturior aestimatur. Itaque vox quaedam est animi corporis motus» (4).

Haec sane praefulsit in Beata Virgine Maria, humili ancilla Dei, nunc in stellanti aula caeli Domina et Regina, per quam fecit magna qui potens est. Quam vos titulo appellatam a Mercede, Matrem gratiae et misericordiae, exuberanter omnium ditatam pulchritudine, in passione Christi sociam, Matrem viventium, priscae religionis culto mire semper diligetis, et, ad eius imitationem viventes, eiusdem alumni ac filii eritis, nullo non tempore cum melioribus comparandi.

In praesentibus rerum adiunctis haec vobis ex animo ominati, supernae gratiae invocamus largitatem, ut stata sollemnia ad recolendum ante septingentos et quinquaginta annos ortum et primordium Ordinis Beatae Virginis Mariae a Mercede, utcumque et ubicumque agentur, propitio succedant eventu; atque religiosae familiae vestrae Romae nunc generali congregato coetui divinae sapientiae moderatricem lucem poscimus, ut quae simul sciveritis, adprobatione Nostra sint digna utpote vos ad maius incrementum et emolumentum communitatis et navitatis vestrae eadem strenuo oboedientiae obsequio perficiatis. Haud tenuis labor, at non tenui merito vestro evangelica messis albescet, et oblectamento novo fruetur Ecclesia.

Interea in caelestium munerum auspicium itemque in benevolentiae Nostrae signum, tibi, dilecte fili, et sodalibus cunctis tuis itemque sanctimonialibus, quae vestra appellatione ipsae decorantur, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Maii, in festo Beatae Mariae Virginis Reginae, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri quinto.

 

PAULUS PP. VI 

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 8, pp. 450-452

(1) Cfr. Ps. 1, 3.

(2) Cfr. Eccli. 44, 1. 

(3) Gal. 5, 13.

(4) De off. 1, 18.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana