Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

PERQUAM ACCEPTAE*

AD EXC.MUM P. D. TULLIUM BOTERO SALAZAR,
ARCHIEPISCOPUM MEDELLENSEM,
OB CELEBRANDA SOLLEMNIA,
PRIMO SAECULO VOLVENTE
AB ILLA ARCHIDIOECESI CONSTITUTA.

 

Perquam acceptae Nobis fuerunt abs te omni cum humanitatis officio sane datae litterae, quibus edocti sumus te, Venerabilis Frater, consilium inivisse archidioecesis Medellensis magni faustique celebrandi sollemnis eventus, cuius proxime recordatio recurret: centum enim revoluti mox implebuntur anni, ex quo auspicio optimo ea constituta est.

Quod tanti facti commemorandi causa in animo habes, manifestum Nobis fecisti; idque cum pernoverimus, valde probare et merito praeconio laudis honestare minime dubitamus.

Decet cumprimis per occasionem publicis significationibus sacras agitare laetitias; decet et pia exsultatione summas Deo persolvere grates, a quo benefacta praeclara et singularia ab illis devenerunt primordiis. Recte eo diviniora aestimantur esse beneficia, quo plures et magnitudine doni et aevi diuturnitate complectuntur; quod si autem eadem saeculi intervallo interiecto simul considerantur, quodam modo magis grandescunt et grati animi sensus commovent bene cordatis viris, qui ad hos palam prodendos certatim accurrunt.

Pro temporis loco consentaneum sane aptumque erit scriptis et sermone dilucide collustrare initia, incrementa, decora omnia istius Ecclesiae, ad manus revocare ab origine annales, e quibus nobilitatis, nativae vestratum laudis, quaedam conspicua nota erui licet.

Praeter alia historia dignum est animadvertere istic per aetatum decursum magnam fieri frequentiam confitentium nomini Domini, adorantium in spiritu et veritate, evangelicam iustitiam sitientium.

Hoc quoque in bonum et in ornamentum vertit quod istic insignes natorum numero et honestate sunt familiae, quod ad sacerdotium et ad sacra claustra ineunda divinae vocationes crebrescunt, quod agricultura, artes, humanae litterae fiorent, ita ut, felicitate soli et industria civium, vita victu cultuque sat suavi traducatur, haud sine multorum exspectatione, ut salutari praesidio legum socialis iustitiae praecepta audentius ad effectum deducantur et promulgentur. Archidioecesi quoque perspicuo honori cedit condita Pontificia Bolivariana Studiorum Universitas, magnum doctrinarum domicilium, de re sacra et civili apud vos egregie meritum et uberiores editurum exspectationi pares fructus, si illic omnia ad christianae sapientiae placita ordinatim et concinne disponentur.

Rerum autem gestarum patrias memorias repetentibus iure merito emerget etiam, qualia sint decora nomina sacrorum Antistitum, qui spatio exacto saeculi ad gubernacula venerandae istius Ecclesiae sederunt. Hos viros veteris fidei et magnitudine animi praeditos, pulchri amatores, divinae legis studiosos custodes, virtutum opifices, oportebit in praesens claro in lumine poni, hoc etiam salutari consilio, ut debiti eis reddantur gratae recordationis honores utque — quod quidem vehementer precamur et cupimus — ad prosperiorem provehendum statum dilectae istius archidioecesis sacerdotes omnes et praesertim in episcopali Cathedra sessuri magistri ab illis impressa vestigia pietatis, iustitiae et cum Petri Sede arctae communionis aemulo studio sequantur.

Quae ut eadem attingatur nobilis meta, hortandi sunt hisce in adiunctis rerum christifideles, ut catholicae fidei thesaurum, inaestimabilis pretii spiritualem hereditatem, indemnem semper sanumque servent, sera in aeva tradendum, atque eandem fidem, quae per caritatem operatur, plenitudine mirifici amoris faciant Spiritus Sancti fructuum copia fecundam.

Quam ob rem vocis tuae ministerio insonent illis in actione vitae apostolicae normae et ad fortiter agendum patiendumque salubria praecepta: «Per caritatem Spiritus servite ad invicem» (1). «Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores gratiae Dei» (2), iunctis quodam modo pinnis suis alterius ad alterum (3) luce fidei, misericordiae affectu coniuncti. Multum optantes, ut celebritates coetusque ad honorandum expletum saeculum a condita archidioecesi Medellensi felicem gignant messem plurimi in evangelicae disciplinae via profectus, ac perpetua recordatione sint dignae, utque stata sollemnia peragantur cum melioris aevi Ecclesiae in America Latina auspicio, effusas divitias supernae bonitatis universis qui eis intererunt enixe invocamus: «Commendo vos Deo in verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus» (4). Horum denique supernorum munerum pignus tibi, Venerabilis Frater, cunctoque clero et fideli populo, tuis curis commisso, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Ex aedibus Vaticanis, die VIII mensis Novembris, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 10, pp. 26-28

(1) Gal. 5, 13.

(2) 1 Petr. 4, 9.

(3) Cfr. Ezech. 1, 9.

(4) Act. 20, 32.

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana