PAULUS PP. VI
EPISTULA
IOANNI MAZUR EPISCOPO SIEDLCENSI,
AD RECOLENDOS QUINQUAGINTA IMPLETOS ANNOS, POSTQUAM SIEDLCENSIS DIOECESIS ECCLESIASTICA
LEGE CONSTITUTA EST
Providentissimi Dei Beneficia, quorum radiis universa perfunduntur, iure merito supernae munificentiae sunt congruentia atque — fas ita sit loqui — eo diviniora reputantur, quo plures tempore sunt pluraque locorum spatia complectuntur. Huiusmodi sane in aestimationem id probe venit, cum de, dioecesi condenda vel condita agatur, quae semper solet esse fecunda generatrix bonorum. Hanc ob rem Nobis videtur id valde probandum et laudandum esse quod, tu, Venerabilis Frater, sapienti mentis consilio ad recolendos centum et quinquaginta impletos annos, postquam Siedlcensis Dioecesis ecclesiastica lege constituta est, coetus et celebritates indixisti sollemnes. Summe enim oportet ob tanti eventus felicitatem una cum clero populoque tuis curis commisso dignis exsultes gaudiis et pia gratiarum actione laeteris, persolvens novae canticum laudis: «Confiteantur Tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. Gloriam Regni tui dicent et potentiam tuam loquentur» (Ps. 144, 10-11).
Tuum erit praeter alia studere, ut vel a te, vel a doctis eruditisque viris scripto vel sermone annales dioecesis, cui moderaris, attente replicentur et decoragentis vestrae collustrentur, egregia quidem et fidae memoriae posteritatis prodenda. Nominatim explicandum erit quot fuerint Ecclesiae istius Antistites et quinam, virtute praestantes, opere efficaces, locuti sint superioribus aetatibus fructuose verbum Dei, atque praeclare de re christiana et civili meriti sint. Enimvero ab exortae dioecesis incunabulis hactenus istic christianae vitae forma floruit, atque adorantium Deum in spiritu et veritate numerus, praesertim apud ruricolas, percrebruit; evangelica gratia, ubertim culta et sparsa, effecit, ut privatim et in domestico convictu flos honosque morum christiani nominis dignitatem honestaret. Haec omnia sane, quae maiorum merito tribuenda sunt, aequalium oculis obiciantur, veluti exemplum, quod intueantur, et post futuris integrum et incolume protendatur, ut nepotes maiorum instituta servando indemne servent spiritualis hereditatis thesaurum, quo nihil pretiosius est, et Polonorum gentis salus et prosperitas continentur. Ut autem stata sollemnia optime cedant, id quod sponte pro officii tui conscientia ages, hortatione Nostra, qua studium tuum et laudamus et acuimus, impensius perages et ad effectum deduces.
Quam ob rem, sedula adhibenda erit sollicitudo et cura ut pueri et adulescentes christianis institutis et moribus imbuantur; ut ea, quae ab Ecclesiae Sacramentis manat vita, praesertimque SS. Eucharistiae, panis fortium, mensa apud omnes summo in honore et cultu sint; ut ad sacerdotium inclinatae voluntates foveantur et aedibus acris nullus parcatur labor ut — quod in votis est — cito pulchrae exstruantur ideoque spiritualibus populi necessitatibus magis magisque respondeant.
Praeterea eo anniteris et praestabis, ut qui, moderationi tuae commissi, tuam boni pastoris vocem audiunt ductumque sequuntur, poenitentia salutari emendent si quae irrepserint in moribus sive privatis sive publicis est nefas, averruncent concepta errata et vitia, et ad evangelicam legem pie, fraterne, strenue pro civibus honestis semper et ubivis se gerant, inde hausturi quod ad veri nominis felicitatem sive propriam uniuscuiusque, sive societatis hominum pertinent: «Qui perspexerit in legem perfectam libertatis et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit» (Iac. 1, 25).
In hac disciplina vitae obtinenda ad contuendum mirabundis oculis B. Mariae Virginis exemplar proponatur, in qua colenda diligendaque vestrate nulli cedunt, nulli volunt esse inferiores. Pergite igitur Deiparam Virginem, Matrem gratiae et misericordiae, Ecclesiae totius et vestram, templum Dei, sacrarium Spiritus Sancti, Portam Caeli, Reginam, advocatam, praestitem semper opiferam invictamque, omni cum certatione ac religioso mentis obsequio venerari: atque adeo ex hoc luminis impetu, laetificantis Civitatem Dei, affluent ad vos dona pacis, salutis, sanctae laetitiae, quae caelitus delabi optamus amplissima.
Haec imo e pectore ominatis, tibi Venerabilis Frater, atque clero populoque Siedlcensis Ecclesiae, Apostolicam Benedictionem, huius iubilaei prosperrimi exitu auspicem et pignus, peramanter impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Maii, anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri sexto.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana