Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS

QUAMVIS RELIGIOSAE*

AD E.MUM P. D. IACOBUM S. R. E. CARDINALEM DE BARROS CÂMARA, ARCHIEPISCOPUM S. SEBASTIANI FLUMINIS IANUARII, DECEM CONDENTEM LUSTRA EX QUO SACERDOTIO EST AUCTUS.

 

Quamvis religiosae pietati numquam deesse debeat officium Deo gratias agendi, quia nulla aetas, nulla dies, nulla hora, nullumque labilis punctum temporis beneficiorum expers sit caelestium, tamen aliquando occasio praeclara et extra ordinem datur, ut sueto effusiores et sollemniores Summo omnium bonorum Largitori solvantur debitae munera laudis.

Hoc plane tibi, venerabilis Frater Noster, mox continget, cui in annalibus vitae nitidis litteris inscripta occurret fausti eventus memoria: decem enim complebuntur lustra, ex quo ad sacri presbyteratus gradum, iuvenibus desideriis tuis nobilem concupitam metam, evectus es. Quam quidem recordationem cum clero et populo ecclesiasticae dicionis tuae celebraturo, tibi in accessionem laetitiae sanctae bene ominantia verba, quae hisce tradimus litteris, amanter promimus, votisque gratulationes Nostras addimus.

Ab exordio enim sacerdotii tui transaeta aetatis spatia — longum mortalibus aevum — respicienti profecto tibi iusta ad est causa, cur rectae conscientiae suavi solacio afficiaris, quia, in famulatu Ecclesiae et in militia sempiterni Regis, impensum studium a te factis dictisque nobilitasti. Mossorensis Episcopus, deinde Belemensis de Parà Archiepiscopus, ac viginti sex annos illustri Sedi S. Sebastiani Fluminis Ianuarii praepositus, de emolumento et decore portionis Christi gregis tibi creditae haud pauca assecutus es merita, quae, sua dona, Deus superna remuneratione et rutilanti serto coronet.

Nunc, dignis adprobatione constabilitis propositis, sume ex alto invocandas vires, admove tibi alacre incitamentum, ut implens voluntatem Dei, omnis virtutis legem, in mystico evangelica e perfectionis ascensu de bono progrediaris in melius, fiasque magis magisque per omnia discrimina rerum mitis sapientiae nitore atque animi constantia spectabilis.

Meliora igitur et puriora semper appetens, ad tua optata, ad tuos fac referas mores illud sacri Psaltae magnificum effatum: «Cantabo Domino in vita mea: psallam Deo meo quamdiu ero» (1).

In his perficiundis scito rationem verae felicitatis tuae contineri, quam durabilem contingere sincere percupimus. Haec imo e pectore ominati, tibi, venerabilis Frater Noster, Episcopis Auxiliaribus, clero cunctisque fidelibus, pastorali curae tuae commissis, Apostolicam Benedictionem, praecipuae caritatis pignus, peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Decembris, anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri septimo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 1, pp. 37-38

(1) Ps. 13, 33

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana