PAULUS PP. VI
EPISTULA
LAETANTER ACCEPIMUS*
AD E.MUM P. D. EUGENIUM S. R. E. CARDINALEM DE ARAÚJO SALES, ARCHIEPISCOPUM S. SALVATORIS IN BRASILIA, QUEM LEGATUM DELIGIT,
UT CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT EUCHARISTICI COETUS
EX UNIVERSA NATIONE BRASILIAE HABENDI.
Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Laetanter accepimus in Brasiliensis Civitatis urbe principe, hoc mense vergente, Eucharisticum ex universa N atione Conventum celebratum iri. Probamus sane consilium eo pertinens, ut Christo, in hoc mirabili Sacramento vere praesenti, novus quidam paretur triumphus, fides in animis altius agat radices novoque vigore hominum vegetet vitam; probamus et locum delectum, scilicet caput immensae istius regionis, ante decem annos firma cum spe, impigro labore conditum, quod incrementum et progressionem quodammodo portendit.
Hunc vero amplissimum Coetum exspectationi esse responsurum promittit acre studium eorum, qui ad eum praeparandum incumbunt, praesertim Venerabilis Fratris Iosephi Newton de Almeida Batista, Archiepiscopi Brasiliapolitani. Volentes autem hisce celebritatibus, maiorem addere nitorem, statuimus Te, Venerabilis Frater Noster, Legatum Nostrum eligere ac renuntiare, qui in Eucharistico hoc Conventu Nostram veluti geras personam Nostrorumque optatorum et hortationum sis interpres ac nuntius. Cum vero notae sint excelsae mentis animique Tui dotes, non dubitamus, quin legationis officio ita sis functurus, ut ea, quae huic maximo incepto religioso sint proposita, reapse, Dei opitulante gratia, efficiantur.
Per sacrum hoc tempus disseretur etiam, ut ad nos est allatum, de Baptismo, Confirmatione, Eucharistia, id est de Sacramentis initiationis christianae, quae dicuntur; per haec enim homines «liberati a potestate tenebrarum, Christo commortui, consepulti et conresuscitati, Spiritum accipiunt adoptionis filiorum, et memoriale mortis et resurrectionis Domini... celebrant» (1). Novo igitur ardore velimus Christifideles in haec ferantur munera divina, quibus vita supernaturalis gignitur aut firmatur aut augetur; impensissime vero, ut liquet, Sacramentum supremi amoris, sanctissimam Eucharistiam, colant, qua non solum gratiae incrementum praebetur, sed etiam ipse continetur gratiae Auctor. Socialis quoque ratio Eucharistiae his, quibus vitam transigimus, temporibus difficilibus summopere attendatur; ea est enim unitatis signum et vinculum, secundum illam Sancti Pauli sententiam: «Unus panis, unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane participamus» (2). Cunctis sane viribus est contendendum, ut hoc eximium bonum pacis, concordiae, mutui auxilii magis in dies expetatur perficiaturque in vitae usu, quasi praeclarus caelestis huius epuli fructus. Libenter igitur audiatur S. Augustinus monens fideles: «Commendatur vobis in isto pane quomodo unitatem amare debeatis» (3).
Feliciter vero contingit, ut per hunc Conventum ecclesia cathedralis Brasiliapolitana sollemni ritu dedicetur. Hoc templum, quod faberrime factum esse perhibetur, notionem etiam suggerat universalis Ecclesiae, cuius centrum ac veluti cor est Sanctissima Eucharistia, ac desiderium moveat illius beatissimae sedis, in qua Deo in aevum sempiternum fruemur; huius autem vitae nunquam defuturae idem Sacramentum pignus est ac praelibatio. Ea profecto veram tribuit significationem brevi huic peregrinationi terrenae: eam rebus in adversis suspiremus, nec obliviscamur in secundis.
Deum igitur deprecantes, ut ex hoc Eucharistico Conventu fructus spirituales uberrimi oriantur, Tibi, Venerabilis Frater Noster, sacrorum Antistitibus, nominatim Brasiliapolitano, quem memoravimus, Archiepiscopo, Magistratibus, clero, religiosis sodalibus et universo populo Dei, sacrum hunc Coetum participantibus, Benedictionem Apostolicam, dilectionis et benevolentiae Nostrae testem, libenter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die V mensis Mali, anno MCMLXX, Pontificatus Nostri septimo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 7, pp. 418-419
(1) Decr. de activ. mission. Ecclesiae Ad gentes divinitus, 14.
(2) 1 Cor. 10, 17.
(3) Sermo 277; P. L. 38, 1100.
© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana