PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS AD E.MUM P. D. HILDEBRANDUM S. R. E. CARDINALEM ANTONIUTTI,
SACRAE CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ATQUE SAECULARIBUS INSTITUTIS PRAEFECTUM, QUINQUAGESIMO EXACTO ANNO
EX QUO SACERDOTIO AUCTUS EST.*
Iucundus scitu ad aures Nostras nuntius pervenit, proxime id futurum esse, ut singularis et felicis eventus anniversaria memoria, quae a sacrorum Antistitibus solet sollemnius celebrari, tibi auspicato occurrat: decem enim condentur lustra, ex quo, florens iuventa et desideriis sanctis, sacerdotio es auctus, ac subinde altare Domini primum litaturus scandisti. Quod cum tibi, Venerabilis Frater Noster, pretioso quidem caelesti beneficio, contingat, digna iustaque ratione induces animum tuum, ut devoto cum mentis obsequio summas Deo agas grates, ac tecum ad exsultandum quam plurimos invites, quod longum hactenus emensum terrestris incolatus tractum supernae potentiae infinita bonitas fructu et merito recte factorum tibi fecit esse fecundum. Pro benevolentia autem, qua te prosequimur, pro bonae existimationis iudicio, quo, in Romana Curia praesertim a te Praefecto Sacrae Congregationis pro Religiosis et Saecularibus Institutis magni ducendam operam collatam perpendimus, nolumus hanc occasionem praeterlabi, quin natalis sacerdotii festae commemorationi quasi sertum addamus. Quapropter accipe flagrantia vota, quae tibi proferimus, quidquid est salutare, prosperum in via virtutis et profuturum precantia et optantia. Neque fausta ominantibus verbis plane oportet gratulationes Nostrae desint. Nam in praegravium munerum ab Apostolica Sede tibi commissorum perfunctione, in multis orbis terrarum plagis, ab extremo scilicet Oriente usque ad Canadiam et Hispaniam, virtutes enituerunt, quae tibi eximio honori, aliis imitando exemplo esse videntur, nempe sagax rerum hominumque usus, sollertia in rebus agendis, fortitudo pectoris cum modestia oris et morum coniuncta, propriae utilitatis contemptus, Ecclesiae diligentia, oculata sapientia. Quo igitur hactenus itinere progressus es, fac, si potes, maiore quoque studio et alacritate procedas, confisus omnipotenti gratia Christi, quae humilium est celsitudo, et Deiparae Virginis Mariae valido patrocinio fultus, quam titulo Matris a fiducia semper victricis et opiferae vetere religione tu colis. Ob id ipsum id annitere, ut mediteris et ad tenorem vitae tuae illud sacri Psaltae magnificum sane effatum referas et applices: «Tuus sum ego; salvum me fac; quoniam iustmcationes tuas exquisivi» (1).
Quod quidem caelitus inspiratum dictum S. Ambrosius ita alte presseque enucleat: «Facilius vox et communis videtur, sed paucorum est. Satis rarus est enim qui potest dicere: tuus sum. Ille enim dicit, qui aliud cogitare non noverit» (2).
Hoc tibi ubertim fiat, in mentis sacrario obmurmuranti: «Ego dilecto meo, et ad me conversio eius» (3), potissima quidem ratione quia omnia exigit, qui omnia dedit, maiora daturus.
Haec imo e pectore ominatis nihil Nobis restat, Venerabilis Frater Noster, nisi ut tibi Apostolicam Benedictionem, superni auxilii et praesidii auspicem, peramanter impertiamus; hancque volumus et ad universos sacro anniversario tuo interfuturos pertinere.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Novembris, anno MCMLXX, Pontificatus Nostri octavo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 2, pp. 106-107
(1) Ps. 118, 94.
(2) In Psalmum 118, Serm. XII, 37.
(3) Cant. 7, 10.
© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana