Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS AD E. MUM P. D. IOSEPHUM MARIAM
S. R. E. CARDINALEM MARTIN, QUINQUAGESIMO EXACTO ANNO
EX QUO SACERDOTIO EST AUCTUS.*

Quamvis numquam intermittendo religiosa mens teneatur obsequio, ut immoletur Deo sacrificium laudis (l) quia nulla dies, nulla hora, nulla fugacissimi particula temporis beneficiis caret caelestibus, tamen, grandioribus vocibus gratiarum actiones agendae sunt summo bonorum Auctori et Largitori, cum longi adhuc emensi itineris quasi in statione quadam consistentibus viatoribus, retro versis mentis oculis, acceptorum donorum manifestior et cumulatior magnitudo apparet.

Hoc tibi, Venerabilis Frater Noster, ob fausti eventus recolendam memoriam auspicato contingit, cum decem a suscepto sacro presbyteratu mox completurus sis lustra: quae quidem caelitus indita per impositionem manuum gratia, tibi cum ea annitenti, recte dictis et factis fecit esse fecunda. Hoc profecto die undique bene multi, quos in te grato animo affecisti ac eorum voluntates tibi devinxisti, certatim signa et testimonia amabiliter amoris et obsequii praebebunt. Hic autem dies ut tibi augustior illucescat isque gratis recordationibus diu sit tibi iucundus, huius celebritatibus praesentes quodam modo esse libenter volumus; atque adeo has tibi Litteras mittimus, valde propensi in te pectoris Nostri novas testes, animi bene ominantis disertas interpretes et nuntias.

Accipe igitur vota, diligentiae plena, quae quidem magnis precibus pro te Deo admotis confirmamus, cuncta felicia, prospera, Christi regno, cui navus vacas, profutura exoptantes.

Decet autem salutaribus precationibus gratulationes interseri. Enim vero sive Aniciensis Episcopus, sive postea Rothomagensis Archidioecesis gubernacula tenens, intelligenti iudicio, in agendis rebus dexteritate, singulari facultate dicendi de Ecclesia insigniter meritus es, atque officio functus parentis, magistri, ductoris regendi fiduciae in te positae non solum plane et probe respondisti, verum etiam maiora in commune bonum provehendum et fovendum a te in posterum actum iri tui aestimatoribus praesagas sententias insinuasti.

Praeclare autem in id vigilans studium, ut vires ferunt et data est temporis facultas, eo confers ad universale scilicet bonum, quod sine dubitatione ceteris est divinius. Profecti ecclesiastici viri qui de oecumenica re recte sentiunt, hoc diligunt, anteponunt, summis votis prosequuntur, perinde ac si una sit domus orbis terrarum ac si unum corpus multitudo hominum sit in Christo Iesu, communis auctore salutis.

Quae cum ita sint, spiritu fervens, Domino serviens (2), integrae catholicae fidei cultor, defensor, amator strenuissimus in eo itinere, quod tibi statuisti, fac firmiter sistas, secura spe procedas, porro progrediaris usque ad contemplandam faciem Dei in Sion, perpetuae pacis et felicitatis sine casu et occasu post tot discrimina rerum optatissimam metam. Ob id ipsum te tuaque omnia commendamus patrocinio Beatissimae Virginis Mariae ab originali labe immunis, in qua singulari observantia secure confidis, ut te ad exemplum sibi devotum lumine arridentis vultus, Angelorum laetitia, circumstet.

Dominus pacis det tibi et iis qui tecum timent nomen eius pacem sempiternam in omni loco (3).

Haec imo e pectore ominatis nihil Nobis restat, Venerabilis Frater Noster, nisi ut tibi Apostolicam Benedictionem, superni auxilii et praesidii auspicem, peramanter impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Decembris, anno MCMLXX, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 2, pp. 111-112

(l) Cfr. Ps. 49, 14.

(2) Cfr. Rom. 12, 11.

(3) Cfr. II Thess. 3, 16.

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana