PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS AD E. MOS S. R. E. CARDINALES FERDINANDUM QUIROGA Y PALACIOS, ARCHIEPISCOPUM COMPOSTELLANUM, VINCENTIUM ENRIQUE Y TARANCÓN, ARCHIEPISCOPUM TOLETANUM, IOSEPHUM MARIAM BUENO Y MONREAL, ARCHIEPISCOPUM HISPALENSEM, QUINQUE CONDENTES LUSTRA A SUSCEPTA ORDINATIONE EPISCOPALI.*
«Cantate Domino canticum novum, laus eius in Ecclesia Sanctorum».
Hoc sacri Psaltae praedulce hortativumque effatum, quo ad persolvendas Deo gratiarum actiones, beneficiis cumulati caelestibus, incitamur, maxime convenit in praesens Vobis, Venerabiles Fratres Nostri.
Namque ad recolendos iucundae cum observantia recordationis viginti quinque exactos annos, postquam ad episcopalem dignitatem evecti estis, unanima sententia consilium suscepistis una simul Compostellam conveniendi, ubi sollemnibus celebritatibus annus sacer Compostellanus inaugurabitur et Porta Sancta patefiet.
Ita prospere continget, ut cumulatior evadat tergemina facta fraterna laetitia ob felicitatis recensendum eventum, unicuique vestrum communem. Christifideles autem augustis caerimoniis adstantes, reciproco communionis sanctorum commercio, iure merito augebunt gaudium vestrum, iidemque reputabunt ad se quoque spectare pia coniuncta festa pastorum.
Quae quidem cum ad Nos quoque non uno ex nomine pertinere censeamus, ut faustus hic dies magis decora luce et uberi gratia illucescat, salutaribus precationibus, quas scitote ex animo pro dire, eum hilarare percupimus. Equidem nihil magis optamus, quam viros congruenti honestare laude, qui religionis augustae studio et sanctae Matris Ecclesiae diligentia factis et dictis volunt in spem communis boni praeclare merere.
Hac de causa, toto ex corde Vobiscum gratulamar, Venerabiles Fratres; vestrum enim propositum atque consilium cuncta temporalia perambulat et ipsum caelum (1).
Profecto in pastoralis muneris diuturna perfunctione, inter ardua, quae mutabile aevum fert, versati, vosmetipsos praebuistis inclitae gentis ves trae magistros et doctores, navos et sollertes, de rei sacrae et civilis solidis utilitatibus sollicitos, quorum doctrina est sanitas, quorum vita est disciplina morum, quorum contentio est assertio pacis. Quid pace amabilius, quid salubrius et pretiosius? Pax vero in peregrinatione incolatus terrestris, pax interna, pax externa, pax cum Deo et cum proximis, pax civium et exterorum cum praeclara conscientia officii coniuncta, ab iis qui auctoritate sive sacra, sive civili pollent persequenda et retinenda est, iustitia duce, caritate comite, quibus favente Rege regum, principe pacis, ad progressionem virtutis et prosperitatis iter facere valent homines. Ut sitis huiusmodi pacis cultores hortamur vos, Venerabiles Fratres Nostri, nulli in tanta contentione secundi, et quotquot istic vobiscum coniuncti natalem episcopatus vestri celebrant, in Compostellano templo Sancti Iacobi Apostoli, toti orbi spectabili, postulationes, preces, supplicationes ad thronum supernae misericordiae et gratiae admoveant: «Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem, et abundantia diligentibus te. Fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis» (2).
Ob id ipsum arbitramini, quaesumus, unicuique vestrum sancti Pauli
Apostoli admoveri praecepta: «State in fide, viriliter agite et confortamini» (3), «immobiles a spe Evangelii» (4): vos quidem tales fuistis, haec egistis, atque pro certo habemus, optima quaeque bona ad aedificationem populi Dei exoritura ex hac fausta celebratione. Sublimi igitur et quieto animo praediti, qui calcat terrestria, percupit caelestia, certatim vos erigite, supra vos ipsos extollite, domui Dei vos applicate, atque adeo columnae efficiemini, Ecclesiam et sanctorum familiam sustentantes, et ab iis vicissim sustentati et roborati, perfectum gradum fidei obsecuturi, quo nulla impressione nullaque trepidatione excutiamini.
Multum denique optantes et supplices adhibentes preces Principi pacis, cuius sacratissimum Natalem nuper piis cum laetitiis frequentavimus, ut vobis, Venerabiles Fratres Nostri, et vobiscum clero et fidelibus uniuscuiuslibet coetus moderationi ves trae commissis, abundantiam spei, gaudii, solacii attribuat, Apostolicam Benedictionem, caelestis praesidii pignus, peramanter impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Decembris, anno MCMLXX, Pontificatus Nostri octavo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 2, pp. 112-114
(1) Cfr. S. Aug., Confess., l. X, c. 10, § 2.
(2) Ps. 121, 4-7.
(3) Cor. 16, 18.
(4) Col. l, 23.
© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana