Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. STEFANUM S. R. E. CARDINALEM WYSZYŃSKI, ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM, QUINQUE IMPLETA LUSTRA, EX QUO EPISCOPALI DIGNITATE EST AUCTUS, CELEBRANTEM.*

 

Ad medium adventantis mensis Maii continget, ut insignis ad memoriam tibi, Venerabilis Frater Noster, redeat recolendus eventus: quinque enim condes lustra, ex quo, Episcopus ordinatus, accensitus es praesidibus et primoribus populi Dei.

Hic rite celebrandus natalis aequissima erit causa, cur clerus populusque utriusque Archidioecesis, cui digne praees, tecum artioribus vinculis amoris et obsequii uniantur, atque Deo summas agant gratias, quod superna dignatio ipsis comparavit Antistitem et pastorem de catholico nomine non una causa egregie meritum.

Nos, qui, quemadmodum et Decessores Nostri, in te experti sumus compluribus argumentis documentisque in Christum invictum amorem, in Apostolicam Sedem fidele studium, in praegravis officii tui perfunctione strenuitatem et constantiam, hanc nanciscimur occasionem, ut grata et gratulabunda voce tibi praeconium laudis tribuamus. Enim vero pro comperto habemus te exempli facem praetulisse et praeferre, ita ut venerabundis oculis te conspiciat communitas Ecclesiae, inter adversitates mundi et consolationes Dei, peregrinantis in terris.

Profecto sive cum primo Lublinensi dioecesi praefuisti, sive ab anno MCMXLVIII ad Gnesnensis et Varsaviensis Ecclesiae gubernacula sedens, in variis discriminibus rerum, erecto et tranquillo animo, acuto iudicio, sollerti opera, etiam ad dura sustinenda promptus, Omnipotentis auxilio confisus, boni Pastoris imaginem studes in te referre.

Quod animo faciendum concepisti, peragere securus contendas: «Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et iustitiae» (1).

Tibi ad meliora et potiora dirigenti gressus et vota, semper sit fortitudo tua et laus tua Dominus (2) multum serumque per aevum, quod novis recte dictis et probe factis confidimus tibi locuples fore, deprecante pro te Deipara Virgine Maria, ianua vitae, cuius tutelae semper salutari et opiferae te tuaque omnia concredimus.

Haec imo e pectore ominatis, nihil Nobis restat, Venerabilis Frater Noster, nisi ut tibi una cum fratribus tuis Episcopis Auxiliaribus, clero, religiosis et Christi gregis ovibus universis moderamini tuo commissis, Apostolicam Benedictionem, superni auxilii et praesidii auspicem, peramanter impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Aprilis, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n.6, pp. 455-456

(l) Eccli. 5, 12.

(2) Cfr. Ps. 117, 14.

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana