Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD GEBARDO KOBERGER,
CONFOEDERATIONIS CANONICORUM REGULARIUM
S. AUGUSTINI ABBATI PRIMATI,
QUINTO EXPLETO SAECULO AB EXCESSU
THOMAE A KEMPIS,
EIUSDEM RELIGIOSAE FAMILIAE SODALIS

IN HAEC TEMPORA
 

In haec tempora, quibus febri quadam homines correpti esse videntur — ea interdum etiam ad loca sacra et religiosorum sedes pertingit — quibus clamore ac tumultu fere omnia personant et animi vix se colligere valent, incidit memoria quinti expleti saeculi ab excessu Thomae a Kempis. Qui, Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini ac quidem Congregationis Vindesemensis, quae illius est pars, sodalis, quamquam vitam segregem duxit et a turba remotam, tamen spirituali doctrina, quam libris suis vulgavit, in medium quodam modo processit, magistrum se praebens eximium non solum iis, qui in sacris muneribus vel religioso statu versantur, sed aliis etiam permultis ex ordine laicorum. Merito ergo huius viri recordatio in Ordine isto celebratur, cui is magno est decori, sed alibi etiam, praesertim in urbe Kempis, quae se locum eius incunabulorum esse laudabiliter gloriatur; ubi, quemadmodum est ad Nos allatum, cura et studio civitatis moderatorum sollemnia per hebdomadam agentur.

Praeclara autem huius festi temporis opportunitas monet, ut consideratio in ea intendatur, quae Thomas potissimum docuit et quae etiamnum conducibilia sunt ad animae vitam alendam. Cuius scriptoris opera illa pervagatur sententia, ex qua ei, qui ad familiarem iucundamque cum Deo consuetudinem studet pervenire, fortiter est annitendum, ut cupidines frangat seseque a fluxis rebus avertat; haec enim, ut ait ipse, «quotidiana exercitatio gratiae meretur augmentum et perseverantia boni ad virtutis culmen ducit agentem» (Libellus spiritualis exercitii, 2; ed. M. I. Pohl Herder 1903, II, p. 333). Hunc carni arduum, sed caritate suavem ascensum ad Deum his significantibus verbis comprehendit : «O quantum dilexi, quando me et omnia neglexi» (Soliloquium animae, 14; id., 1910, I, 261).

Non est quidem diffitendum Thomam plurimum illi tribuere spiritualis vitae rationi, quae inter Deum et animam proxime intercedat; sed affirmetur quoque oportet eum nequaquam oblivisci hominem ad aliorum consortionem referri in eaque consistere. Mutuae ergo benevolentiae et auxilii officia extollens, haec pro candido suo ingenio scripsit: «Bonum tuum bonum meum per congratulationem, malum tuum malum meum per compassionem» (Hortulus rosarum, 14; id., 1918, IV, 35); et alibi: «Et quia in Christo fratres sumus, oremus pro invicem sicut fraterna caritas exigit; serviamus invicem, supporternus invicem, admoneamus invicem . . .» (Serm. de vita et passione Domini, 13; id., 1909, III, p. 312).

Haec omnia aptius aliquis exsequi potest, si Christum, cuius conversationem Evangelium perhibet, cotidie diligenterque nititur imitari; siquidem «firmissima et tutissima via ad perfectionem et mentis illuminationem atque aeternae vitae introductionem, est conformari filio Dei in omnibus virtutibus et moribus suis» (Libellus de disciplina claustralium, 13; id., 1904, II, pp. 309-310).

Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum momentum maximum precum, quae a communitate Deo adhibentur, sacrarumque actionum, quae fiunt ab eadem, in sua luce opportunissime collocavit. Verum tamen non licet illam dimitti privatam Deo supplicandi consuetudinem, qua cuiusque spiritualis Vigor servetur atque etiam orationi plurium in unum congregatorum pia accrescat alacritas. Cuius universalis Synodi haec iuvat verba afferre: «. . . Vita tamen spiritualis non unius sacrae Liturgiae participatione continetur. Christianus enim, ad communiter orandum vocatus, nihilominus debet etiam intrare in cubiculum suum ut Patrem in abscondito oret (Cfr. Matth. 6, 6), immo, docente Apostolo, sine intermissione orare (Cfr. 1 Thess. 5, 17)» (Sacrosanctum Concilium, 19). Thomas ergo a Kempis, quippe qui intimae huius cum Deo necessitudinis praeclarus sit assertor ac propugnator, homines quoque, qui hac degunt aetate, instanter salubriterque alloquitur.

Vehementer demum optantes, ut e sollemnibus, ad huius piissimi viri recolendam memoriam indictis, fructus percipiantur nec pauci nec leves, tibi, dilecte fili, totiusque Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini sodalibus, auctoritatibus et universis, qui in eiusmodi celebritatibus aderunt, Benedictionem Apostolicam, superni luminis et roboris auspicem Nostraeque dilectionis testem, volenti animo impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Maii, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana