PAULUS PP. VI
EPISTULA
BONONIA, URBS*
AD E.MUM P. D. ARTURUM S. R. E. CARDINALEM TABERA Y ARAOZ,
QUEM LEGATUM DELIGIT UT CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT
OB OCTAVUM EXPLETUM SAECULUMAB ORTU SANCTI DOMINICI,
ORDINIS FRATRUM PRAEDICATORUM CONDITORIS, BONONIAE PERACTIS.
Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Bononia, urbs artium nitore spectabilis optimisque affluens studiis, eo etiam, ac quidem non modice, commendatur, quod Sanctus Dominicus, Ordinis Fratrum Praedicatorum Auctor, est ibi perinsigni conditus sepulchro, quod pia colitur alacritate. Ibidem mos festacelebritas fiet, qua finis sollemnibus imponetur, ob octavum expletum saeculum ab eiusdem eximii viri ortu peractis.
Cuius sacri conventus Bononiensis momentum et gaudium augere cupientes, Patrem Cardinalem designandum esse censuimus, qui Nostram ibi gereret personam. Quocirca tibi, Venerabilis Frater Noster,qui ex eadem natione, e qua Sanctus Dominicus, es oriundus, hoc munus committimus, pro certo habentes te, pro tuo pietatis studio ac doctrinae laude, operam esse daturum, ut animi, huius Caelitis permoti exemplo, ad religionem in vitae usum impense traducendam exardescant.
Haec ipsa autem saecularis memoria iam opportunitatem Nobis praebuit Sancti Dominici veluti imaginem delineandi et spiritualem hereditatem in sua luce ponendi per Litteras, quas superiore anno ad Magistrum Generalem Ordinis Fratrum Praedicatorum dedimus. Eius filii sine dubio impelli se sentient, ut contemplationis consuetudinem cum vita liturgica coniunctam, religiosae institutionis votorumque observantiam, sacrarum disciplinarum studium Ecclesiae Magisterio inhaerens et opus apostolicum, cuius primae et praecipuae partes sunt Fidei annuntiatio atque defensio, quasi pretiosum quoddam patrimonium, a Conditore suo acceptum, servent et vere frugiferum reddant. Novimus quidem Ordinem istum mense Iulio humus anni Tamlactae in Hibernia Capitulum Generale celebravisse, quod vitam et apostolatum ipsius, horum temporum necessitatibus perspectis, ad Concilii Vaticani Secundi normas conformaret novisque proveheret auctibus.
Iuvat vero, hac oblata occasione, Nos meminisse matris quoque Sancti huius Caelitis, Ioannae de Aza, quae Beatae honore rite celebrator. Haec enim praeclari exempli mulier, si licet verbis uti, quibus Sanctus Augustinus matrem Monicam extant, filium «maiore sollicitudine parturiebat spiritu, quam carne pepererat» (1).
Beatam Ioannam de Aza intuentes, patres, imprimis matres laminas velimus monere de magni momenti munere ipsis imposito circavocationem ecclesiasticam vel religiosam liberorum. Etenim, ut ait Concilium Vaticanum Secundum, «laminae,spiritu fidei, caritatis et pietatis animatae, veluti primum seminarium fiunt» (2). Itaque haec sollemnia eo etiam pertineant, ut parentes officii sui, ad hoc quod attinet, memores efficiantur et cum Deo filios vocante magnanimiter cooperentur.
Deum igitur orantes, ut ex ista celebratione hi aliique fructus spirituales ubertim percipiantur, tibi et Venerabili Fratri Nostro AntonioCardinali Poma, Bononiensi Archiepiscopo, sacrorum Antistitibus,Ordinis Fratrum Praedicatorum Magistro Generali et sodalibus, sacerdotibus, fidelibus universis, qui sacra, huius memoriae causa celebranda, participabunt, Benedictionem Apostolicam, supernorum munerum pignus Nostraeque benevolentiae testem, volentes impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Octobris, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri nono.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 12, pp. 869-870
(1) Conf. 5, 9, 16; PL 32, 713.
(2) Decr. de institutione sacerdotali Optatam totius, n. 2.
© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana