PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. ALOISIUM S. R. E. CARDINALEM CONCHA, ARCHIEPISCOPUM BOGOTENSEM,
OCTOGESIMUM AETATIS ANNUM PERAGENTEM.*
Quamvis te, Venerabilis Frater Noster, saepius in animo habeamus, praeclara et rara, quam nunc instat, occasio, facit, ut ad te intentior advolet cogitatio Nostra. Ad notitiam Nostram perlatum est proxime fore, ut octogesimum aetatis annum cum religiosa pietatis observantia peragas. Benevolentiae caritas, qua te complectimur, vi et natura sua, cui dulce est obsequi, sane poscit et exigit, ut tibi natalitia celebranti adsimus bene ominantibus votis et precationibus, quibus a fonte et principio bonorum, a quo omne donum perfectum descendit, quaecumque sunt salutaria, candida, felicitati tuae consentanea impetramus.
Profecto Deo accepta referre debemus omnia bona nostra, et ob ea ipsum laudare secundum illud sacri Psaltae: «Laudate nomen Domini, laudate, servi, Dominum» (1); potissimum vero gratias agere ei debet qui, suscepto sacerdotio, veluti lamina aurea fronte insculptum habuit admirabile nomen Iesu, quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu :tlectatur terrestrinm et infernorum (2).
Hoc in praesens a te fieri quam maxime oportet, dum, longa emensa spatia vitae obtutu mentis rementiens, conscientiae rectae solatio ideo frui potes, quod pastorale ministerium in Archidioecesi Bogotensi probe dictis et factis nobili tasti, et, inter trepida et aspera discrimina rerum, fidelem te praebuisti servum Ecclesiae, Petri Sedi constanter addictum, religionis studio animatum et altum.
Quid autem nunc cupiendum et orandum est, ut custos integrae fidei, Evangelii causae, cui strenue vis famulari, defensor, bene valeas et actuose vivas, atque ita praemia praemiis, merita meritis coronae tuae adicias?
Rex iustitiae, princeps pacis, pacem et caritatem docuit servos suos et amicos, nascens, vivens, moriens, in caelo regnans et pro iis pacem et unitatem perfectissimam petiit (3). Pax Christi sit semper et ubicumque eris, meditatio tua, cultus tuus, decus tuum, tua disciplina morum, nitidae tuum exemplum vitae. «Fructus iustitiae in pace seminatur facientibus pacem» (4).
Beatissima Virgo Maria, Mater Ecclesiae, regina pacis, cuius patrocinio te tuaque committimus, benignum praestet auditum Nostris his optatis et precibus, quae pro te nunc fundimus, ac te iustitiae et pacis amatorem praesenti vigilantia custodiat.
Haec imo pectore ominatis, nihil Nobis restat, Venerabilis Frater Noster, nisi ut tibi, adiutoribus Antistitibus tuis, et cunctis Christi gregis ovibus, moderamini tuo concreditis, Apostolicam Benedictionem, superni auxilii et praesidii auspicem, peramanter impertiamus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXXI mensis Octobris, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri nono.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n.11, pp. 812-813
(1) Ps. 134, 1.
(2) Cf. Philipp. 2, 9-10.
(3) Cf. Ioan. 17. 21.
(4) Iac. 3. 18.
© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana