Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD LAURENTIUM IOSEPHUM S.R.E.
CARDINALEM SHEHAN,
BALTIMORIENSEM ARCHIEPISCOPUM,
MISSUM AD EUCHARISTICUM
EX OMNIBUS NATIONIBUS
MELBURNI IN AUSTRALIA HABENDUM CONGRESSUM,
AD CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT

MELBURNI, IN URBE

 

Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem!

Melburni, in urbe egregia Australiae — quae terra continens iterum, post Sydneyensem Congressionem, eiusmodi fruitur honore et divincitur officio — mox, ut notum est, XL celebrabitur Conventus Eucharisticus ex omnibus nationibus. Qui cura et studio Venerabilis Fratris Iacobi Roberti Knox, istius sedis Archiepiscopi, peritorum opera sociata, ita paratur, praesertim renovatione pastorali, ut facile prospici possit eum fore religionis ardore insignem, decursu alacrem, prasperum exitu.

Variae autem inceptiones per sacri huius coetus dies ad effectum deducentur, quibus hic, ut statutum est, peculiari quadam populari conspicuus, praestantior ac salubrior reddatur. Quas inter iuvat memorare eam, quae ad fideles pertinet, qui, stirpe, sermone, moribus diversi, in Australiam immigrarunt: hi enim suas habebunt liturgicas celebrationes et circa altare Domini una congregabuntur; etiam rei oecumenicae, ut accepimus, suus locus tribuetur.

Quodsi apparatus rationem probamus, summo tamen praeconio dignum arbitramur argumentum praecipuum, huic Conventui propositum; quod est mandatum novum, quo Salvator praecipit, «ut diligatis invicem, sicut dilexi vos» (Io. 13, 34). Quod quidem aptissimum esse videtur ad rem supernaturalem in animis hominum inculcandam, qui hac aetate ob tot causas saepe inducuntur, ut naturalia potius ac temporalia respiciant. Haec autem res supernaturalis, id est caritatis nobilissima virtus, ab Eucharistia, quae est sacramentum ineffabilis amoris divini, ut e fonte uberrimo manat. Re quidem vera mente concipi nequit arctius et validius vinculum caritatis, quam convivium illud, quod Deus ut supremum et maximum dilectionis suae testimonium et pignus instituit. Hic unus panis, quo nutriuntur, et unus potus, quem bibunt, Christi asseclas ita coagmentant et coagmentare debent, ut unam veluti familiam efficiant, illud iterato spectaculum mundo praebentes, quod in Actibus Apostolorum describitur: «Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una» (4, 32).

Sitiunt profecto hanc «caritatis unitatem» (S. AUGUST. Serm. 356: PL 39, 1577), homines, qui saepe tot discidiis, discriminibus, immo saevis dimicationibus conflictantur. Recte ergo Ioannes Chrysostomus, lumen Ecclesiae orientalis, doctrinam Apostoli explanans, secundum quam unum corpus sumus, et membra ex carne et ossibus eius (Cfr. Eph. 5, 30), ait: «Ut ergo hoc simus non solum per dilectionem, sed etiam re ipsa, cum illa carne commisceamur; id enim efficitur per cibum quem ille dedit, ut ostendat nobis quanto erga nos ferveat amore. Ideo se nobis commiscuit, et in unum corpus totum constituit, ut unum simus, quasi corpus iunctum capiti» (In Ioannem, Hom. 8: PG 59, 259; M. 1. ROUET DE JOURNEL, Enchiridion Patristicum, 1166). Quibus e verbis etiam patefit non agi de pio universalis cuiusdam amoris somnio, sed de caritate, quae factis seu operibus exerceatur. Valde igitur exoptamus, ut Eucharisticus hic Conventus — quemadmodum ii, qui illum apparant, sollerter conituntur — animos inflammet ad mutuum auxilium, ad magnanimam curam advenarum, ad fraternam relevationem indigentium, derelictorum.

Itaque haec omnia auctoritate et quadam quasi praesentia Nostra confirmare et corroborare volentes, te, Venerabilis Frater Noster, qui, Cardinalis dignitate spectabilis, Baltimorensi sedi es praepositus sedulumque agis Praesidem Stabilis Consilii Eucharisticis Internationalibus Conventibus provehendis, Legatum Nostrum eligimus et renuntiamus, ut, Nostram gerens personam, Melburnensi ex omnibus gentibus Congressioni Eucharisticae praesideas. Minime vero dubitamus, quin, pro impensa, qua ardes, pietate in mirabilis Sacramenti altaris mysterium, in quo Christus Redemptor incruente se immolat, animas pascit, extra haec sub sacris speciebus vere, realiter et substantialiter praesens adest, commissum tibi munus feliciter et frugifere sis impleturus.

Nos denique Deum supplicibus precibus rogamus, ut proximus hic Conventus reapse ferax sit fructuum spiritualium, qui exspectantur, et ut hi in profectum terrae Australianae, cuius suavis apud Nos viget memoria, et totius orbis bene vertant.

Haec ex pectore ominati, tibi, Venerabilis Frater Noster, Sacrae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, Antistitibus, sacerdotibus, religiosis universisque fidelibus, qui eucharisticis istis celebritatibus intererunt, Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae et solacii auspicem, amantissime impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Ianuarii, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana