Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD CAIETANUM POLLIO
SALERNITANUM ARCHIEPISCOPUM,
NONO EXPLETO SAECULO
A PROVECTIONE SANCTI GREGORII VII
AD PETRI SEDEM

SANCTA ET UNIVERSALIS

 

«Sancta et universalis mater nostra, Romana scilicet ecclesia » (Registrum V, 10, p. 361), S. Gregorium VII, virum praeclarissimum et sanctimonia vitae et fortitudine animi et studio libertatis iustitiaeque, merito celebrat, cuius a provectione ad Sedem Petri nonum saeculum expletur. Ille, quem, cum viveret, et etiam postea, alii valde sunt admirati, alii infensissime impugnaverunt, nunc, mente ad ipsum post tantum temporis spatium et post assiduas historicorum investigationes redeunte, aequiore luce splendescit.

Recte igitur Salerni, ubi exsul e terrenae vitae certamine ad placidam aulam caelestem migravit et in cuius urbis ecclesia cathedrali egregio conditus est sepulcro, sollemnia eius honori proximo mense Maio agentur. Quorum Nos participes esse volumus per hasce saltem Litteras, quibus, si tanti Decessoris Nostri personam non omni ex parte datur considerare, nihilominus quaedam iuvat attingere.

Hildebrandus — ita enim, ut notum est, appellabatur, antequam ad supremum Pontificatum eveheretur — a teneris fere annis singulari necessitudine cum Sede Apostolica coniungebatur; etenim, in Palatio Lateranensi eruditus, mature Romanis Pontificibus operam dedit, veluti Gregorio VI, quem in exsilium est secutus, Clementi II, Sancta Leoni IX, Victori II, Stephano IX, potissimum vero Nicolao II et Alexandro II. Quorum non raro legationibus est functus, propter eximias mentis animique dotes ad munus ac dignitatem archidiaconi Sanctae Romanae Ecclesiae ascitus.

Illo quidem spiritu erat penitus imbutus, qui eo contendebat, ut Ecclesia, «mater et magistra» (S. GREG. VII Ep. 64: PL 148, 710; S. PETRI DAMIANI Ep. 1, 20: PL 144, 243), «non haberet maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi, sed ut esset sancta et immaculata» (Cfr. Eph. 5, 27). Quae quidem «in via peregrinans vocatur a Christo ad hanc reformationem qua ipsa, qua humanum institutum, perpetuo indiget» (Unitatis Redintegratio, 5); illa tamen aetate salutare eiusmodi opus singularem in modum expetebatur, siquidem malis gravissimis eadem Ecclesia affligebatur, praesertim simonia et Nicolaismo et illa consuetudine, ex qua civilis potestas negotiis ecclesiasticis se interponebat.

Cum igitur Apostolicae Sedi multos annos alacer deserviisset, Hildebrandus die XXII mensis Aprilis anno MLXXIII, populo acclamante et plaudente, electus est supremus Ecclesiae Antistes. Quo in amplissimo munere constitutus, quasi gigas viam percurrit, ea, quae viginti amplius annos annisus erat patrare, omnium virium contentione perficere studens: scilicet labem simoniacam auferre, sacrum cleri caelibatum restituere, libertatem electionis Romani Pontificis aliorumque Praesulum in tuto collocare, in officiis et beneficiis ecclesiasticis conferendis iura auctoritatis hierarchicae vindicare, doctrinam catholicam ab erroribus servare immunem. Ei etiam cordi fuit, ut unitas inter Ecclesiam Orientalem et Romanam redintegraretur.

Fide ardens, Salvatorem, cuius vices in terris gerebat, mystica pietate amabat, quemadmodum potissimum ex eius epistulis patefit. Cum in vita duae tantum viae paterent, altera Christi, altera diaboli, priorem prorsus terendam docebat atque continenter de ipso Redemptore reddendum testimonium; praeterea caritatem impellere, ut in mundo ac quidem in omni statu et officiorum ordine pro populo Dei decertaretur. Ecclesiam, matrem totius christianitatis, impensissime colebat, cuius Maria Virgo esset nobilis patrona, maternae dilectionis affectu sollicita, asserens etiam «beatum Petrum, apostolorum principem, esse omnium christianorum patrem, et primum post Christum pastorem» (Ep. 64: PL 148, 710).

Itaque non immerito eiusdem Pontificis demortui hoc elogium versibus concinnatum in Gesta Roberti Wiscardi est insertum: «Vir venerabilis hoc in tempore papa Salerni / Gregorius moritur, quem nec persona nec auri / Umquam flexit amor; iustum servare rigorem / Semper proposuit . . , / Solator moesti, lucis via, doctor honesti, / Legibus arcebat tumidos, humilesque fovebat / . . . Atque salutiferi spargendo semina verbi, / Numquam cessavit populum revocare fidelem / A vitiis ad eos quibus itur ad aethera mores; / Vitaque doctrinae non discordare solebat» (Lib. V, 225 SS.: Mon. Germ. Hist., Script. IX, pp. 295-296).

Inclitus hic vivendi magister adhuc quodammodo loquitur et in his praesertim sollemnibus ac turbatis bisce temporibus — perdifficili aetate et ipsum pro Christo laboravisse constat — monet, ut clariorem plenioremque conscientiam Ecclesiae, sacramenti salutis, omnes consequamur, maxime post celebratum Concilium Vaticanum Secundum, quod eius naturam et munus universale pressius et significantius declaravit. Idem Sanctus Pontifex clerum ac fideles cohortari videtur, ut Magisterio Ecclesiae inhaereant, cui ex divina institutione officium creditum est Fidei depositum fideliter custodiendi et infallibiliter proponendi.

Integritas morum, ut iam significatum est, una e magnis curis fuit, quibus eximius hic Pastor urebatur; in hunc ergo sacri caelibatus acerrimum propugnatorem intueantur ii, qui ad sacerdotium contendunt, et presbyteri, memores eundem caelibatum «aptissime congruere cum suscepto proposito sese Christo eiusque Ecclesiae devovendi» (Litt. Enc. Sacerdotalis Caelibutus, 35: AAS 59, 1967, 671). In mundo quidem viventes, sed non huic saeculo conformes (Cfr. Rom. 12, 2), illas colere et exercere studeant virtutes, quas tantum postulat munus, ut sit Deo gratum et populo utile.

Fideles quoque e laicorum ordine salubriter incitantur, ut, Sancti huius Caelitis documentis obsecuti, mundum christiano spiritu imbuere atque, in media humana consortione, Christi testes esse nitantur (Cfr. Gaudium et Spes, 43).

Deum igitur enixe rogantes, ut statuta sollemnia ad eiusmodi spiritualem renovationem efficiendam feliciter conferant, tibi, Venerabilis Frater, Praesulibus, qui iis intererunt, necnon clero, religiosis, fidelibus, tuae curae commissis, Benedictionem Apostolicam, caelestis roboris pignus, amanti animo impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Aprilis, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana