Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

AD CONSTANTINUM KOSER,
MINISTRUM GENERALEM ORDINIS FRATRUM MINORUM,
OB CAPITULUM GENERALE
EIUSDEM ORDINIS MATRITI CELEBRANDUM

QUONIAM PROXIME

 

Dilecto filio Constantino Koser
Ministro Generali Ordinis Fratrum Minorum

Quoniam proxime Capitulum Generale Ordinis Fratrum Minorum Matriti celebrabitur, expedire arbitramur, ut per hasce Litteras veluti vox Nostra, animos confirmans, exhortans, dirigens, ad coetum istum atque etiam ad universos eiusdem Franciscalis Familiae sodales pertingat. Qui quidem conventus est «quasi synodus generalis, quae ex omni parte mundi sub una forma vivendi convenit» (Cfr. TH. A CELANO Vita secunda Sancti Francisci, 192: Analecta Franciscana, X, Ad Claras Aquas 1926; 941, p. 240), ideoque eventus est, ad vitam tam late diffusi instituti magnum habens momentum. Ad vos ergo illam, qua urgemur, «sollicitudinem omnium Ecclesiarum» (Cfr. 2 Cor. 11, 28) merito volumus pertinere.

Quae Concilium Vaticanum Secundum de renovanda religiosorum conversatione graviter salubriterque docuit, et quae Nosmet ipsi, illius normis ducti, Adhortatione Apostolica a verbis Evangelica testificatio incipiente proposuimus, non videntur Nobis hic iteranda, cum persuasum habeamus vos eiusmodi praeceptiones obsequenter accepisse operamque dedisse et etiamnum dare, ut pro viribus eas in vitae usum transferatis. Hoc sentientibus libet Nobis confirmare ea, quae post celebratum Asisii superius Capitulum Generale ad eius membra sumus locuti, scilicet Ecclesiae honori esse istius Ordinis per orbem terrarum propagationem, exempla vitae eius evangelicae, apostolatum magnanimiter susceptum (Cfr. AAS 59, 1967, 782).

Volumus autem vobiscum quaestionem ponere, quod sit munus, quae sit vocatio Familiae vestrae hac ipsa aetate, eo consilio ut ad illam responsionem vos perducamus, quam Ecclesia exspectat. Haec enim nunc, id est perturbatis temporibus nostris, quam maxime optat atque sollerter annititur, ut instituta religiosa «secundum spiritum fundatorum crescant atque floreant» (Lumen Gentium, 45). Sit ergo — ut olim evenisse traditur — iam in ipso initio sessionum vestrarum quasi praesens apud vos Sanctus Franciscus, legifer Pater, stans ad ostium capituli et singulis universis benedicens: in eum respicite! (Cfr. S. BONAVENTURAE Legenda maior S. Francisci IV, 10: Analecta Franciscana, mem., p. 576)

Quod vero mater Ecclesia a vobis postulat — et ante actis temporibus semper postulabat — id hac una sententia continetur: «sequimini vestigia Christi» (Cfr. 1 Petr. 2, 21). Nonne in hac sequela consistit mirabilis vivendi doctrina et exemplum, quae Sanctus Franciscus vobis praebet, qui, «omnis singularitatis et iactantiae specie relegata» (Cfr. TH. A CELANO Op. mem., n. 144, p. 213), Christo totum se dedidit et in monte Alvernia huius rei veluti culmen est assecutus, ita ut cum Sancta Apostolo Paulo dicere posset : «Mihi autem absit gloriari, nisi in truce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo»? (Gal. 6, 14) Itaque «inspicite, et facite secundum exemplar quod vobis in monte monstratum est»! (Cfr. Ex. 25, 40) Vita vestra quo verior imago fiet Salvatoris, virginis, pauperis, oboedientis, eo magis salutem ab eo patratam testabitur animisque impertiet.

Haec veritas primaria, ut in rerum cursu accidere solet, variis modis interdum obnubilatur. Quotiescumque — ut ex historia Ordinis Vestri, plura saecula complectente, experiundo novistis — vita Franciscalis ab hac semita declinabat, conversum est in detrimentum quod cunctis esse debuerat in exemplum (Cfr. S . BONAVENTURAE Opusc. XIX, Epist. 2 , n. 1: Opera omnia, Ad Claras Aquas, VIII, p. 470). Verumtamen id, quod Sanctus Bonaventura universe dicit, scilicet veritatem posse ad tempus prosterni, oportere tamen, quod resurgat (Cfr. Commentar. in Evang. Luc. 21, n. 23: Opera omnia, ibid. VII, p. 528), ad domesticas res gestas vestras potest feliciter referri. Est ergo vehementer exoptandum, ut hoc principium etiam his temporibus, quatenus opus est, vim totam obtineat, sive in mentis habitu et agendi ratione, sive in declarationibus et propositis vestris, sive in legibus renovandis.

Sed fìdelitas in sequela Christi servanda aliam necessario postulat: fidelitatem erga Ecclesiam. Inter utramque ea ratio intercedit, ut altera ex altera possit dignosci. Hac de causa Sanctus Franciscus, «fide catholica integer totus», fratribus suis praecepit, ut reverenda vestigia sanctae Romanae Ecclesiae complecterentur, quae, quavis difficultate suborta, caritatis et pacis vincula inter illos est tutata (Cfr. TH. A CELANO Op. mem., nn. 8 et 24, pp. 135 et 145). Ita factum est, ut Franciscalis vita et actio quasi flumen evaserit, «quod laetificat civitatem Dei» (Cfr. Ps. 45, 5): satis est commemorare de singularibus consiliis perspicaciter initis, de vulgi evangelizatione, de operibus socialibus et caritativis, de vi illa alliciente, quae fines instituti Vestri transgreditur. Est ergo sensus et famulatus Ecclesiae vocatio vestra primigenia atque nativa. Haec vero vitiaretur et violaretur, si eam haberetis solum eventum quendam temporis praeteriti. Contra, oportet sit semper «in actu», id est nunc Deo obsequi debetis, «qui vocat vos» (1 Thess. 5 , 24), officia et onera sunt vobis suscipienda, quae nunc Ecclesia poscit a vobis.

Hac ipsa aetate magnus animus postulatur, maxime quod attinet ad veritatem enuntiandam. Nonne hic et illic sunt, qui «volunt convertere Evangelium Christi»? (Gal. 1, 7) Item, prementibus non paucis, quibuscum vita agitur, hominibus, persuasio quaedam inducitur, ex qua obtemperatio rectae fidei et honestae operationis diligentia non amplius conferre dicuntur ad communionem ecclesialem promovendam, sed libertati — quam male interpretantur — obniti. Cum igitur res ita se habeant, unusquisque Frater Minor sentiat se — sic probe confidimus — «in defensionem Evangelii positum esse» (Cfr. Phil. 1, 16). Nemo ex ista Familia illecebris favoris popularis, tam fluxi et evanidi, irretiri se patiatur, nemo pavide sequatur illam, quae in morem venit, inclinationem saeculo se conformandi.

Quodsi omnes baptismate regenerati «fidem quam a Deo per Ecclesiam acceperunt coram hominibus profiteri tenentur» (Lumen Gentium, 11), hoc officio vos multo arctius devincimini, quibus hoc communiter implendum mandatum Sanctus Franciscus dedit: «Oboedite voci Filii Dei . . . quoniam ideo misit vos in universo mundo, ut verbo et opere detis testimonium voci eius» (Epist. ad Capitulum: Opuscula, Ad Claras Aquas 1904, p. 100).

Exardescat igitur studium vestrum propagandi «Evangelii pacis» (Eph. 6, 15), quod quidem fieri nequit nisi «veritas Evangelii permanet apud vos» (Gal. 2, 5). Sine dubio persuasum est vobis hunc faustum nuntium diffundi «non . . . in sermone tantum, sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa» (Cfr. 1 Thess. 1, 5). Quapropter, praeclara maiorum vestrum exempla intuentes, oportet in mundo praesentes adsistis suavitate illa, quae efficit, ut intima ratio inter Christum et Ecclesiam exsistens palam manifestetur, siquidem haec Redemptoris opus visibile reddit, applicat et continuat. Huic communitati ecclesiali viri ex vobis praesto sint, qui, congruentibus animi mentisque dotibus praediti, populum pastorali studio suique exemplo adducant ad sequendum Christum pauperem, ac quidem in fide Spiritus Sancti.

Homines a vobis non petunt, ut cum saeculo ambigue consentiatis, cum poscant, ut sibi vitae vestrae celsitatem commonstretis, quam intuentes de viis suis incipiant dubitare et civitatem futuram inquirant (Cfr. Hebr. 13, 14). Homines enim etiamnum absolutum quiddam, naturam transcendens, in animi penetralibus expetunt; etiamnum rebus universis, quae per Christum sunt reconciliatae (Cfr. Hebr.1, 19 ss.) ac de Deo loquuntur, adduci possunt ad eum. Disciplinae autem spirituali vestrae Sanctus Franciscus hanc notam peculiarem indidit, qua ostenderetur mundum hoc modo transfigurari, ut labor appellari posset gratia et mors etiam soror.

Itaque, Evangelium annuntiantes, primas partes tribuite doctrinae, quae in sermone de Beatitudinibus continetur, et secundum quam paupertas vertitur in divitias, fletus in gaudium, humilitas in exaltationem (Cfr. Luc. 6 , 20-23). Sic profecto, licet humana infirmitas et malitia non desint, bonum affirmate et promovete, ut in omnibus et apud omnes tandem primum locum obtineat, et spes effulgeat saeculi futuri, quae est Christi discipulorum propria et peculiaris (Cfr. 1 Thess. 4, 13). Estote ergo in mundo huius spei custodes!

Dilecti nobis Fratres Minores! «Tamquam filiis diximus, dilatamini et vos»! (Cfr. 2 Cor. 6, 13) Libenter audite, quae Ecclesia a vobis exspectat, libenter eius optata implete, secundum formam vocationis vestrae vosmet ipsos sanctificantes et ad Regnum Christi in animis roborandum et ad omnes plagas dilatandum laborantes (Cfr. Lumen Gentium, 45).

Deo enixas preces adhibentes, ut Capitulo Generali Vestro propitius adsit idque prosperos exitus habeat, tibi, dilecte fili, cunctisque Ordinis istius sodalibus Benedictionem Apostolicam, paternae benevolentiae Nostrae testem, amanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Maii, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana