PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
IULIO S.R.E. CARDINALI DÖPFNER,
MONACENSI ET FRISINGENSI ARCHIEPISCOPO,
QUINQUE CONDENTI LUSTRA
A SUSCEPTA ORDINATIONE EPISCOPALI
Optabilem profecto atque memorabilem sane episcopalis tuae vitae et operae metam prosperrime mox tu, Venerabilis Frater Noster, continges novamque laetandi magnopere simul et gloriandi Archidioecesi Monacensi et Frisingensi adferes causam. Nos autem, quibus scilicet cordi est et catholicae ubique religionis prosperitas et sacrorum Antistitum dignitas, cum a communi plurimorum gratulatione declarataque in te laetitia neutiquam alieni esse cupiamus, per hasce Litteras Nostras praeclarum illum eventum et diem, qui sollemni quidem ritu istic commemorabitur, decore censentaneo et laudationis studiosae ornatu cohonestare gestimus atque commendare.
Viginti namque et quinque anni — industriae sollertis ac sacrae navitatis pleni — tibi iam effluxerunt, ex quo, iuvenis modo sacerdos Herbipolensis, providentis Dei consilio Episcopus Ecclesiae eius creatus es, eamque continuo pastoralis operis rationem ingressus quae citius effecit ut, trifariam in ministerio episcopali versatus, singularem inter sacros nationis tuae pastores locum obtineres atque eam tibi interea existimationem conciliares quae tantum abest ut paulatim exolescat ut contra magis adcrescat in dies. Tres, inquimus, Catholicorum communitates, tantis rerum accisarum ruinis conflictatae, in temet ipso feliciter dispexerunt et reppererunt consolatorem asperitatum, intrepidum impigrumque salutis restitutorem ac sedulum verae fidei propugnatorem. Nihil propterea dubitamus quin praeter eum, cui in praesentia temperas, ceteri quoque greges hoc tempore te magna benevolentia complectantur, studio prosequantur, efferant laudibus.
Te videlicet Primus recepit Antistitem gratus Herbipolensis grex, quem cum tectis careret aliisque malis conflictaretur, confirmasti non solum ad reficiendas domos, sed etiam ad aedificandam domum spiritualem, id est Ecclesiam, cuique providere non cessavisti novensiles sacerdotes ac solidae religionis adiumento. Te deinde carus suscepit Berolinensis populus, cuius ad pergraves vitae incommoditates, familiarum partitiones, convictus necessitates levandas aliquantum et leniendas tam opibus atque instrumentis humanis adgressus es quam praesidio fidei et ductus tui firmamento. Te denique duodecim annos officio tenet Archidioecesis Monacensis et Frisingensis, quam quidem novimus te diligenter studere praeceptis et institutis Concilii Vaticani Secundi informare atque iam donavisse consiliis sacerdotum et laicorum, novis paroeciis, renovato educationis religiosae impetu, liturgiae sacrae studio. Quae universa cum catholico populo et clero istius regionis cedunt in salutis emolumentum, tum tibi sine dubitatione in meritum.
His demum multiplicibus inceptis pastoralibus tuis ipsi Fratres in episcopatu Germanico veluti cumulum attulerunt — aliudque umeris tuis permagni ponderis imposuerunt onus —, cum te Praesidem Episcoporum conventus semel et iterum delegerunt, eoque suam sollertiae tuae ac ducendi facultatis fiduciam aperte comprobaverunt. Nec minus illuc decus tibi et officium accessit, postquam magno consensu ipsemet praefectus es Communi Synodo Dioecesium Reipublicae Foederatae Germaniae.
Explorata autem Nos et penitus perspecta cum ipsi haec omnia habeamus, plures esse causas arbitramur cur una cum dilectissimo illo populo, et Fratribus in Episcopatu, sacerdotibus et amicis tuis ex animo vere tibi gratulemur hunc epicopalis officii tui faustum natalem. Superest tantum ut te, ad fideliorem usque et studiosiorem sacri muneris perfunctionem fraterne cohortati, Deum ipsum, pastorum columen atque praesidium, obtestemur ut te in statione tua diutissime conservet, vires mentis corporisque necessarias suppeditet, probatissima quaeque consilia praesens secundet, atque cor tuum et animum in famulatu Ecclesiae semper laetificet. Quas omnes gratias tibi largissime impetret Apostolica Nostra Benedictio, quam tibi toto ex pectore impertimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Septembris, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana