PAULUS PP. VI
EPISTULA AD ANTONIUM S.R.E.
CARDINALEM CAGGIANO,
BONAËRENSEM ARCHIEPISCOPUM,
A MODERATIONE ILLIUS ARCHIDIOECESIS SE ABDICANT,
AC SIMUL A MUNERIBUS VICARII CASTRENSI
ET ORDINARII CATHOLICORUM RITUS ORIENTALIS,
QUI ORDINARIO RITUS PROPRII CARENT *
REDDITAE SUNT
Il Cardinale Caggiano, che fin dal 1° settembre 1966 aveva chiesto, per ragioni di etá, di essere sollevato dal governo dell'Arcidiocesi, rinnovò la propria istanza il 15 agosto 1973. Il Santo Padre accolse la rinuncia il 20 ottobre successivo; essa, nondimeno, per Sua disposizione è stata resa effettiva solo nel 1975, tenendo conto di molteplici motivi, tra i quali sono da porre anche la stima e l'affetto di cui il Porporato gode nell'Arcidiocesi e nell'intero Paese.
Redditae sunt Nobis litterae, abs te datae die XV mensis Augusti proxime elapsi, quibus Nos rogasti, ut tibi liceret titulum abdicare Archiepiscopi Bonaerensis, ac simul munera deponere Vicarii Castrensis et Ordinarii catholicorum ritus orientalis, qui, Ordinario ritus proprii carentes, in Republica ista domicilium habent. Consilio tuo libenti sane animo satisfacimus, causas probantes quae te ad illud capiendum permoverunt, nempe obsequium erga Concilii Oecumenici Vaticani II et Apostolicae Sedis optata, atque animi sollicitudinem quae te in timorem inducit - ut Nobis ipse significasti - ne ob provectam aetatem sacerdotibus tuis ac christiano populo iam valeas, sicut oportet, deservire.
Ad rem quod attinet, nunc Nobis pergratum est in memoriam revocare te iam a die I menis Septembris, anno MCMLXVI, ab episcopali munere exercendo abdicationem postulavisse, eo quidem proposito, ut sine mora obtemperares monitis Litterarum Apostolicarum «Ecclesiae Sanctae», quae paucos ante dies editae erant. Nobis visum non est statim plene annuere postulationi, quam tunc, exemplum egregium praebens, ad Nos detulisti; eandem vero nunc ratam habemus et confirmamus ob rationes, quibus compulsus tuum consilium patefecisti, id fore omnino confisi, ut amoris fidelitatisque testimonium a te prolatum, nec non consociata tua cum Apostolica Sede voluntas salutarem vim habere pergant apud omnem populum Dei, ac praesertim apud istius Nationis sacerdotes. Admiratione gratoque animo erga te affecti, facere non possumus quin mentem convertamus Nostram ad omnia, quae per diuturnum tempus sacerdotalis vitae tuae tuique episcopalis muneris egregie gessisti, semper corde et opere cum universalis Ecclesiae Pastore arcte coniunctus in communi obeundo officio procurandae animabus salutis.
Apostolica autem Benedictio, quam a Nobis petivisti Nosque effusa caritate tibi impertimus, copiam caelestium gratiarum afferat tibi, Venerabilis Frater Noster, ac tuo in episcopali munere Successori, itemque archidioecesi Bonaerensi cunctaeque Nobis carissimae Argentinae Nationi.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Octobris, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.
PAULUS PP. VI
* Insegnamenti di Paolo VI, 1975, p. 334.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana