Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD CAROLUM S.R.E.
CARDINALEM CONFALONIERI
MISSUM EXTRAORDINARIUM,
UT CELEBRATIBUS PRAESIDEAT
OB INAUGURANDAS SEDES
«ALTIORIS CENTRI STUDIIS PASTORALIBUS EXERCENDIS»

MERITO LAETATUR

 

Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem!

Merito laetatur Archidioecesis Mediolanensis, Nobis sane carissima, de restitutis aedibus, quae Seminarii Maximi sedes erant, donec hoc, anno MCMXXX, in novum et amplissimum aedificium, in loco Venegono positum, transferretur. Vetustum illud Seminarium non uno nomine est venerandum: etenim Sanctus Carolus Borromaeus deliberationes Concilii Tridentini ad effectum adducens, id condidit, ut institutioni iuvenis cleri recte salubriterque consuleret et sic bonum spirituale fidelium sibi commissorum promoveret. Ipse et venustam porticum quadrilateram erexit, Fridericus autem Cardinalis Borromaeus, eius in munere successor, portam, egregie confectam, adiunxit.

Sed tempus, quo labente consumi solet quidquid est ab hominibus factum, aliaeque causae, praesertim calamitas belli, quod ante pauca decennia per orbem terrarum desaeviit, effecerunt, ut istae aedes usui, quem Sanctus conditor statuerat, non amplius aptae essent, immo dilaberentur atque fatiscerent.

Cum nosmet ipsi Ecclesiam Ambrosianam regeremus, in animum induximus tam praeclarum aedificium ad pristinum revocare splendorem; verumtamen, ad beati Petri sedem evectis non datum est Nobis eiusmodi exsequi opus. Quod quidem, magno cum gaudio Nostro, Ioannes Cardinalis Colombo, Archiepiscopus Mediolanensis, cui, hac etiam oblata occasione, fraternam dilectionem Nostram testamur, non parvo labore, modo praecellenti perfecit. Splendet ergo nunc iterum hoc monumentum estque iis rebus omnibus instructum, quae horum temporum condicionibus postulantur.

Usus autem, cui refecta haec domus destinatur, non ita alienus est ab illo, quem Sanctus Carolus olim constituerat: etenim sedes est «Altioris Centri studiis pastoralibus exercendis»; quod quidem complectitur Institutum Pastorale regionis Langobardicae pro sacrorum administris, religiosis, laicis, et alia duo Instituta, alterum, in quo altiore ratione scientiae religiosae tradantur, alterum pro Educatoribus.

Vota igitur facimus, ut hoc pastoralium studiorum domicilium, novis Ecclesiae necessitatibus patens simulque sanae traditionis catholicae utilitates servans, quasi fons evadat, unde plurima bona in Archidioecesim Mediolanensem et etiam extra eius fines emanent. Volentes autem sollemnibus, quae proxime ob inaugurandum hoc opus fient, amanti quidem animo sed etiam per Ecclesiae Cardinalem, Nostram personam gerentem, interesse, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum eligimus et renuntiamus, munus tibi mandantes festae celebritati statutae nomine Nostro praesidendi, nec dubitamus, quin pro mentis dotibus, quibus ornaris, et pro pastorali studio, quo praeditus esse cognosceris, creditum officium sis frugifere impleturus.

Peculiari modo te rogamus, ut Archidioecesi Mediolanensi, cuius suavis apud Nos viget memoria, salutem nunties Nostram, amorem declares sincerum, quo eam prosequi non desinimus, ac spem enunties fore, ut restitutae aedes istae quasi signum evadant illius renovationis spiritualis, quae indicto Sacro Anno est ut finis proposita.

Tibi demum, Venerabilis Frater Noster, Ioanni Cardinali Colombo, quem supra memoravimus, Praesulibus, Magistratibus, sacerdotibus, fidelibus, qui praedicta sollemnia participabunt, Benedictionem Apostolicam, superni auxilii auspicem Nostraeque benevolentiae testem, libenter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Octobris, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana