Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD ALFREDUM S.R.E.
CARDINALEM BENGSCH
BEROLINENSEM EPISCOPUM,
 DUOBUS SAECULIS EXPLETIS
A CONSECRATIONE CATHEDRALIS ECCLESIAE,
S. HEDVIGI SACRAE

BEROLINENSIS DIOCESIS

 

Berolinensis diocesis, cui sollerter praeesse cognosceris, merito de ecclesia cathedrali, sanctae Hedvigi sacra, gloriatur, a cuius consecratione mox duo saecula explebuntur; cuius memoriae causa sollemnia, te praeeunte, ibi agentur. Quod templum, opere nobile, cunabulorum loco habetur, siquidem, eo exstructo, communitas Catholica, ista in urbe degens, paroecialia iura est olim adepta. Crescente vero fidelium numero, anno MCMXXX dioecesis Berolinensis est condita ideoque idem templum ecclesiae cathedralis donatum honore.

Verumtamen anno MCMXLIII, dum per totum fere orbem terrarum bellum desaeviebat, hoc vitae catholicae veluti centrum misere disiectum est ac paene eversum. Postquam ab armis discissum est, amor, mortem superans, restituit, quod deletum erat, et fecit, ut ex ruinis, quas humana discordia acervaverat, domus orationis et pacis resurgeret.

In his ergo sollemnibus dilecti Nobis filii istius dioecesis habent, cur magnitudinem doni fidei, cuius haec princeps ecclesia est quasi visibilis sedes, altius considerent, in animis penitius imprimant, in vitae usum transferre diligentius studeant. Unusquisque enim impellitur, ut hoc modo ipse veluti templum Dei evadat; de qua re sanctus Augustinus, populum die dedicationis ecclesiae allocutus, his monuit verbis: «Quod igitur hic factum corporaliter videmus in parietibus, spiritaliter fiat in mentibus; et quod hic perfectum cernimus in lapidibus et lignis, hoc aedificante Dei gratia, perficiatur in corporibus vestris» (Sermo 336: PL 38, 1475).

Praeterea haec aula Dei, circa quam tota dioecesis Berolinensis quodammodo congregatur, hac oblata occasione efficit, ut Ecclesia particularis, cuius momentum Concilium Vaticanum Secundum in sua posuit luce, mentibus vivacius obversetur. Est ergo cunctis annitendum, ut haec vigeat et sic in ea quasi praesentem esse sentiatur ipsam Ecclesiam Unam, sanctam, catholicam.

Istud denique templum cogitationem ac desiderium ingerit beatissimae illius sedis caelestis, ubi ii, qui per huius vitae tempus fideliter fortiterque in christiano agone certaverunt, praemio fruuntur sempiterno et inenarrabili. Ad hanc «domum non manufactam» (Cor. 5, 1) si animi saepius convertuntur et si ad eius rationem tota conversatio componitur, vita christiana efflorescit, scilicet feliciter contingit, ut homines sint «fide formati, spe solidati, caritate compacti» (S. AUG. Sermo 337: PL 38, 1476).

Haec visum est Nobis spectabile istud pietatis monumentum hortari; cuius causa decreta sollemnia mente participantes, tibi, Venerabilis Frater Noster, Episcopo Auxiliari tuo, sacerdotibus, fidelibus, pastorali curae tuae concreditis, et universis, qui commune hoc gaudium spirituale participabunt, Benedictionem Apostolicam, certae dilectionis Nostrae testem, amanter in Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Septembris, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana