Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA GRATULATORIA
 NORMANNO THOMAE CARDINALI GILROY,
 ARCHIEPISCOPO OLIM SYDNEYENSI,
QUINQUAGESIMUM SACERDOTIIS SUI NATALEM DIEM CELEBRANTI

 

Quotiescumque antehac factum est ut aut per litteras procul tecum, Venerabilis Frater Noster, colloqueremur aut ipsi Nos praesentes tecum vel in Urbe vel in patria quoque tua congrederemur, numquam dubitavimus aperte ingenue sincere confirmare tibi et testari quantopere temet ipsum diligeremus quantique aestimaremus multiplicium operum tuorum praestantiam, pastoralium inceptorum sapientiam, excellentiam famae communisque adsensionis quam ubique tibi meruisses.

Hoc autem praecipue tempore unum tantum in te celebrare vehementer cupimus et praedicare: sacerdotium nempe tuum ipsius, atque singularem dignitatem et honorem quem idem sacerdotium his proximis annis per orbem terrarum universali Ecclesiae Catholicae affatim conciliavit. Opportunitas autem huius Nostrae gratulationis studiosae et gestientis laetitiae omnibas profecto perspicua est et constat: quinquagesimus videlicet natalis — faustissimus ille quidem et optatissimus — muneris tui sacerdotalis, quem gaudio permagno tibi, eximio Ecclesiae decori, Nobismet ipsis egregio solacio futurum esse novimus certo.

Militiam huius mundi adulescens reliquisti ut suo tempore numen sacrae Christi militiae dares. Deus vicissim providentissimo quidem consilio te paucissimis annis efficere constituit quintum Archiepiscopum Sydneyensem — quae urbs natalis semper tibi in deliciis fuerat — et primum Ecclesiae Cathollicae Patrem Cardinalem qui Australiae civis natus est, et praecellentem Antistitem, qui luculentissimis documentis commonstraturus erat, quomodo inexpugnabilis erga Christi Vicarium fidelitas, flagrans erga amatam patriam studium, incensus in omnes homines eorumque varios ordines amor mirabili consensu et quasi concentu quodam coniungerentur ad Deum honorandum. Quantam denique putas te dignitatem sacerdotio Christi adtulisse, cum tu ipse Eques Imperii Britannici creareris, cum Primus civis Australianus nuper nominareris, cum antehac legationibus paene innumerabilibus in omni orbis parte pro Christi nomine atque Ecclesiae utilitate fungereris? Quot pariter amicos Evangelio Christi sacerdos tu lucri fecisti moderatissimis moribus tuis, animi suavitate et benignitate, sobriae vitae exemplo?

Specimen semper praebuisti — et ad hos usque dies inter sacerdotes fratres deversans praebere non cessas — solidae atque illuminatae pietatis sacerdotalis, indefatigabilis industriae apostolicae, mentis viriditatis et leporis, prudentissimae sollertiae in administranda vinea Domini. Haec igitur forma praeclara vitae tuae et cursus illustris redibit certe plurimis sacerdotibus et christifidelibus civibus tuis in memoriam, cum brevi commemorabuntur sacerdotii tui primordia. Haec summa cum animi consolatione reputabimus Nos et ponderabimus, cum beatus ille dies honorificus tibi illucescet. Scite proinde Christi Vicarium tibi proximum hoc tempore, sicuti semper, adsistere, tibi peculiari benevolentia et amore bene precari, tibi a Bono Pastore Divino exposcere dies, quotquot adhuc concedere voluerit, pacis et laetitiae plenos, necnon ingenii vires corporisque valetudinem ad opus sacerdotii tui prosperrime prosequendum.

Habes itaque cogitata Nostra et sensa, quae tecum per litteras Nostras singulariter communicare studuimus. Accipito simul fraternam gratulationem in sacerdotii tui anniversario die, quam cumulare cupimus Apostolica Nostra Benedictione tibi egregio cum amoris adfectu transmissa tamquam certi Dei favoris et perpetui praesidii pignore.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Novembris, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana