Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD BERNARDUM STEIN,
TREVIRENSEM EPISCOPUM,
CUM CATHEDRALIS ECCLESIA,
TEMPORIS INIURIA ATQUE
DAMNIS BELLICA CALAMITATE ILLATIS LABEFACTATA
AD PRISTINUM EST REVOCATA SPLENDOREM
 

«URBS EXCELLENTISSIMA»

 

Venerabili Fratri Bernardo Stein,
Episcopo Trevirensi

«Urbs excellentissima», ut Augusta Trevirorum merito appellatur (SALVIANI De gubern. Dei, 6, 8, 39), ecclesia cathedrali est insignis atque spectabilis, quae in christianitatis templorum maxime venerandorum numero habetur et sacrarum aedium, quae in Germaniae finibus exstant, antiquissima praedicatur. Ea praeterea, beati Petri nomine dedicata, cum basilicis Constantinianis Palaestinae et huius Urbis singulari quadam necessitudine coniungitur.

Ibidem pastores sanctimonia praeclari, ut S. Agritius, S. Maximinus, S. Paulinus martyr, S. Nicetius, una cum populo fideli hostias et preces Deo offerebant; alii viri magni nominis in eadem morati sunt «domo orationis», ut S. Athanasius, episcopus Alexandrinus, Orientalis Ecclesiae lumen, qui propter catholicam fidem, quam strenue defendebat, Treviris exsul degebat, S. Ambrosius, episcopus Mediolanensis, qui urbem hanc suam revisit, ut in Caesaris aula pro ecclesiastico officio ageret, S. Hieronymus, qui iuvenilibus annis ibidem ad altiora se applicuit studia, S. Martinus, episcopus Turonensis, qui, caritatis flagrans ardore, imperatorem Treviris rogavit, ut condemnatos quosdam christianos Hispaniae absolveret capitis.

Cum animi igitur gaudio accepimus egregiam istam ecclesiam, temporis iniuria et praesertim damnis bellica calamitate illatis labefactatam, tuo et canonicorum collegii nisu et industria, post assiduum opus decem annorum spatio rei impensum, nunc ad pristinum revocatam esse splendorem simulque accommodatam ad Liturgiam secundum Concilii Oecumenici Vaticani Secundi praeceptiones celebrandam, ita ut antiqua et nova effulgeat venustate. Est etiam memorandum peculiares curas adhibitas esse sacello, ubi Sacra Tunica, ut pie traditum est, Domini Nostri Iesu Christi, quae est quasi quaedam imago unitatis Ecclesiae universae, religiose asservatur.

Magnis ergo bisce operibus perfectis, proxime, ut Nobis nuntiasti, cathedralis ista ecclesia iterum fidelibus patebit et ara maxima consecrabitur in eaque Eucharisticum Sacrificium sollemni ritu immolabitur.

Cuius festae celebritatis laetitiam participantes, tibi cunctisque adiutoribus tuis rem tam feliciter peractam gratulamur ac Deum enixe oramus, ut hanc eximiam pietatis sedem in posterum a rebus quibusque adversis prohibeat ac benignus concedat, ut in tranquillitate ordinis ibi possit ipsi iugiter deserviri.

Haec vero celebratio incidit opportune in tempus, quo Annus Sacer extra Urbem, id est in Ecclesiis particularibus, agitur ea mente, ut animi ad universale Iubilaeum digne componantur. Quo etiam fit, ut refecta ista princeps domus Dei, cum sit Trevirensis dioecesis veluti centrum, in nova luce ponatur. Illustretur ergo et splendescat . . . . spiritualibus dtvitus et ornamentis, quae in interiore renovatione et reconciliatione, quas Anno Sacro ipsi esse potissimum propositas voluimus, continentur.

Verumtamen non solum nunc, sed alio etiam quovis tempore hic locus sit quasi salutis perfugium, ubi homines, mundi contentione ac strepitu fracti, animos queant ad Deum levare, huic et fratribus reconciliari, eidem precatione actioneque liturgica eum cultum adorationis, laudis, deprecationis exhibere, qui est primum ac praecipuum munus rationalis creaturae. Ut paucis dicamus, hoc templum adeuntes noverint se ipsos esse debere «templum Dei» (Cfr. 1 Cor. 3, 16).

Iam asseruimus necessitudinis rationes, ab antiqua aetate repetendas, Trevirensi isti religionis domicilio intercedere cum Sede Petri. Non dubitamus, quin sollemnia, quae istic agentur, id etiam sint effectura, ut omnes, sive sacri ordinis homines sive laici, Ecclesiae unitatis, a Domino Iesu expetitae, studiosi, impelli se sentiant ad integre servanda et arctiora reddenda vincula communionis cum hac Cathedra, «quae universo caritatis coetui praesidet» (Cfr. S. IGNATII M. Ad Rom. Praef.; ed. Funk, 1, p. 252).

Haec habuimus, quae ad te, Venerabilis Frater, amanti animo scriberemus. Deniyue Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, tibi ceterisque Praesulibus, Magistratibus et cunctis, qui praedictis sollemnibus intererunt, Benedictionem Apostolicam, caelestium bonorum auspicem, volentes impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Aprilis, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana