Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD PETRUM S.R.E.
CARDINALEM  PARENTE
MISSUM AD EUCHARISTICUM CONVENTUM AQUINI HABENDUM,
SEPTIMO EXPLETO SAECULO E PIENTISSIMO OBITU
S. THOMAE AQUINATIS
 

AQUINI, IN AMOENA

 

Aquini, in amoena antiquae Campaniae urbe, ob Angelici Doctoris familiae nomen toto terrarum orbe pernobili, proxime e dioecesibus Aquinatensi, Sorana et Pontiscurvi Eucharisticus Conventus agetur, hoc quidem proposito, ut, septimo expleto saeculo a morte S. Thomae Aquinatis, eius memoria dignis celebrationibus commemoretur.

Convenientissima sane ratione inceptum huiusmodi initum esse putamus, cum omnes norint arctas easque praeclaras necessitudines, quae S. Thomae intercesserunt cum augusto Altaris Sacramento, cuius ipse et maximus doctor, et cultor pientissimus, et dulcissimus exstitit vates et praeco.

Nullus enim in Ecclesia fuit, qui, ut Aquinas, de «mysterio fidei» tam acri ingenii scie, tanta scientiae altitudine, tantaque auctoritate disseruerit; adeo ut eius de Eucharistia magisterium inaestimabilis thesaurus merito sit habendum, ab eoque Ecclesia omni tempore argumenta mutuata sit sive ad ea statuenda quae de hoc dogmate essent credenda, sive ad fallaces opinationes refellendas. Quare mirum non est, si aestimatum sit eius doctrinam magis divinitus inditam, quam rationis pervestigatione quaesitam.

Sed is non poterat tam alte Dei arcana mente introspicere, nisi, quae docendo traderet, sua ipsius vita exprimeret atque confirmaret, secundum illius sententiam: «Prius vita, quam doctrina: vita enim ducit ad scientiam veritatis» (Comm. in Matth. c. V.). Ac revera, quam pie erga SS.mam Eucharistiam per integrum vitae suae cursum S. Thomas fuerit affectus, satis ostendunt illa verba quae ipse moriens protulit, cum sanctum Viaticum susciperet : « Sumo te pra,etium redemptionis animae meae, sumo te viaticum peregrinationis meae, pro cuius amore studui, vigilavi et laboravi, te praedicavi et docui, nihil contra te dixi umquam, sed si quid male dixi de hoc Sacramento et aliis, totum relinquo correctioni Sanctae Romanae Ecclesiae, in cuius oboedientia nunc transeo ex hac vita (Thomae Aquin. Vitae Fontes praecipui, Alba 1968, p. 108).

Denique illud etiam ponendum est in S. Thomae laude, quod doctrinam suam in sacrae liturgiae hymnos eximium in modum converteret; qui quidem adhuc ubicumque terrarum in Ecclesia canuntur, in iisque nescis quid magis admireris, utrum sacrum afflatum apprime aptum ad pietatis sensus excitandos, an doctrinae enuntiationem, qua nulla perfectior.

Quae omnia meminisse iuvat, hac data saecularium sollemnium opportunitate. Huiusmodi enim admirabile amoris exemplum erga SS.mam Eucharistiam ad meditandum fidelibus propositum, id commodi habet, ut non solum S. Thomae recordatio ac memoria apud cives suos vigere pergat, verum etiam ut per eum veluti ductorem et magistrum iidem uberius supernaturales divitias haurire discant apud inexhaustum hunc gratiarum caelestium fontem. Eucharistia, enim, ut ipse iterum scribit, est «quasi consummatio spiritualis vitae et omnium sacramentorum finis» (S. TH. III, 73, q.73, a. 3 c.), atque in ipsa «bonum comune spirituale totius Ecclesiae continetur substantialiter» (Ibid. III, q.65, a. 3, ad 1..).

Nos igitur, qui nihil potius habemus, quam ut christiani ad «panem vivum et vitalem» sumendum perfrequentes accedant, atque hoc modo S. Thomae commemoratio in patria sua digne honoretur, Conventui illic indicto adesse quodammodo decrevimus. Quapropter te, Venerabilis Frater Noster, mittimus, qui Nostram in sacris celebrationibus personam geras; etenim pro pietate eucharistica, qua praestas, et pro diuturna consuetudine cum scriptis Doctoris Angelici, cuius doctrinam olim insigniter tradidisti ac subtiliter explicasti, per te a christiano populo effici posse confidimus, quae Ecclesia in ipsius festo exoptat: «Et quae docuit intellectu conspicere et quae gessit imitatione compiere».

Piena igitur et decora sit laus vestra in augustum Altaris Sacramentum, eademque late resonans per regionem, ubi S. Thomas vivus adhuc inter suos spirare videtur, eos afferat fructus, qui communem expleant exspectationem, fructus scilicet sincerae fidei, ferventioris pietatis, impensioris christiani apostolatus spiritus, ac fraternae inter homines coniunctionis, amoris et pacis; qui fructus nonnisi magis magisque exardescente eucharistica pietate abunde percipi possunt, siquidem «ex Eucharistia, ut ex fonte, gratia in nos derivatur et maxima cum efficacia obtinetur illa in Christo hominum sanctificatio et Dei glorificatio, ad quam, ut ad finem, omnia alia Ecclesiae opera contendunt» (Sacrosanctum Concilium, 10).

Quae ut feliciter contingant, Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater Noster, sacro Antistiti Aquinatensi, Sorano et Pontiscurvi, nec non civilibus potestatibus, sacerdotibus et fidelibus Conventui interfuturis, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud. S. Petrum, die XV mensis Maii, anni MCMLXXIV, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana