Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS SCRIPTO DATUS
AD STEPHANUM I. KOCISKO,
ARCHIEPISCOPUM METROPOLITAM
MUNHALLENSEM RUTHENORUM,
QUINQUAGESIMO EXACTO ANNO EX QUO
RUTHENORUM ECCLESIA
IN FOEDERATIS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS
CIVITATIBUS CONSTITUTA EST

 

Ruthenorum communitati Catholicorum, Venerabilis Frater, qui Foederatas Americae Septemtrionalis incolunt Civitates, singularis mox dabitur causa coniunctim laetandi atque optata profecto simul offeretur occasio Dei, hominum salutis auctori, agendi studiose gratias. Cum autem eventum hoc non illis tantum contineatur finibus, sed ad alias quoque Ecclesiae partes ac regiones spectet, publicis hisce velimus litteris Nostris commemorare faustum diem, qui tot revera secum importabit opportunitates Catholicorum Ruthenorum fidei efficaciter confirmandae.

Hoc namque ipso Maio mense quinquagesimus felicissime exit annus, ex quo Basilius Takach primus creatus est et constitutus sacrorum Antistes Ruthenorum in natione ista, ac prima eodem tempore eparchiae eiusdem ritus fundamenta sunt firmiter iacta.

Quinquagesimum itaque natalem communitatis vestrae Nos ipsi, quamvis longe absimus praesentes tamen adfectu et gratulatione vobiscum concelebrare cupimus. Ecclesialis quidem familia vestra quantum hoc temporis intervallo creverit et numero et opere apostolico nemo plane ignorat, cum iam metropolitana Provincia Munhallensis rite instituta sit cum sedibus eparchialibus suffraganeis Passaicensi ac Parmensi, in quibus degunt plus quam trecenta christifidelium milia. Neque umquam his annis desita est illa filiis novis augeri atque documentis pietatis et religionis praeclaris exornari.

Ruthena igitur communitas, quae moderantibus ipsis Episcopis, tot fideles atque etiam sacerdotes e patria emigrantes bracchiis apertis suscepit, iure meritoque gaudere debet se adultam iam factam firmiter consistere in Ecclesia iuxta aliorum etiam rituum greges, qui tantum addunt Populo Dei decus tantumque reddunt testimonium universitatis gentium, a Domino ipso ad Evangelii portum et refugium perductarum.

Anniversarium vero hunc diem praeterire non licet, quin velut a principio novus concipiatur fervor animi mentisque alacritas in vita illa christiana ducenda, quam ipsi communitatis conditores tam sitienter expetiverant ac tam grati illic tandem reppererant. Sollemnia haec anniversaria, quae in unaquaque paroecia hoc anno agentur, efficere nimirum debebunt, ut ad plenissimum exitum adducatur renovatio illa quam Spiritus Sanctus ab universa nunc poscit Ecclesia, et ut vincula amoris coniunctionisque fraternae in ipsis Ruthenorum coetibus solidissime corroborentur. Memoria enim eorum omnium, quae his quinquaginta annis per tot rerum varietatis et conversiones prospere acta sunt, permovere debet singulos vos et inflammare novum studium ipsius vitae Catholicae et actionis in animis vestris. Inde enim nata est quinquaginta abhinc annos Ruthenorum congregatio.

Libentissimi proinde tibi, Venerabilis Frater, et reliquis Episcopis et pastoribus ex animo gratulamur hunc beatissimum diem et vos omnes, dum paterno amplexamur amore, humaniter etiam cohortamur, ut consensionis vinculis artius mutuo adstricti fideles semper posthac, ut antea, persistatis erga Apo8stolicam Sedem traditamque maiorum vestrorum fidem. Quod ut tanto certius pleniusque optato contingat, Apostolicam Nostram Benedictionem tibi et ceteris Praesulibus, nec non sacerdotibus, religiosis et fidelibus ex tota ecclesiali familia Munhallensi Ruthenorum amantissime impertimus, tamquam benevolentiae Nostrae documentum et perpetui Dei favoris praesidiique pignus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Maii, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana