PAULUS PP. VI
EPISTULA AD MARIUM S.R.E.
CARDINALEM NASALLI ROCCA DI CORNELIANO,
MISSUM EXTRAORDINARIUM ELECTUM,
UT CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT IN AEDE SACRA B.M.V. AB ARCU APPELLATAE
APUD URBEM NEAPOLIM,
PRIMO VOLVENTE SAECULO
EX QUO EADEM DEIPARAE
IMAGO AUREO DIADEMATE REDIMITA EST
QUEMADMODUM ACCEPIMUS
Quemadmodum accepimus, die VIII mensis Septembris hoc anno, quo saeculum implebitur ex quo Beatae Mariae Virginis imago, quae in aede, eidem Deiparae ab Arcu appellatae apud urbem Neapolim sacra, piis obsequiis colitur, aureo diademate fuit redimita, peculiaria sollemnia ibidem agentur. Quae aliquo modo participare cupientes — memores etiam Decessoris Nostri Pii IX, qui, in difficilibus rerum temporumque adiunctis constitutus, sanctuarium illud invisit marialemque effigiem est veneratus, - per hasce Litteras te, quem amore in Dei Genetricem ardere novimus, Missum Extraordinarium Nostrum eligimus et renuntiamus tibique id muneris committimus, ut praedictae celebritati Nostro nomine praesideas.
Fusius quidem de cultu mariali recte instituendo hoc anno tractavimus, Adhortatione Apostolica edita, quia maxime Nobis tordi est, ut «illa devotio erga beatam Mariam Virginem provehatur, quae in Ecclesia e Verbo Dei ut e causa procedit et in Spiritu Christi exercetur» (Marialis Cultus, AAS LXVI, 1974, p. 116). Ad hoc quod attinet, iam Concilium Oecumenicum Vaticanum II significantibus verbis omnes, qui catholico censentur nomine, admonuit, et etiamnum admonet, «ut cultum, praesertim liturgicum, erga Beatam Virginem generose foveant, praxes autem et exercitia pietatis erga Eam saeculorum cursu a Magisterio commendata magni faciant et ea quae anteactis temporibus de cultu imaginum . . . Beatae Virginis . . . decreta fuere, religiose servent» (Lumen Gentium, 67.); simul vero docuit « veram devotionem neque in sterili et transitorio affectu, neque in vana quadam credulitate consistere, sed a vera fide procedere, qua ad Dei Genetricis excellentiam agnoscendam adducimur, et ad filialem erga Matrem nostram amorem eiusque virtutum imitationem excitamur» (Ibid.).
Re quidem vera, quia, ut ait Sanctus Ambrosius, Mariae «vita omnium est disciplina» (De virginitate, 11, 2, 15), germanus eiusmodi cultus eo perducere debet Ecclesiae membra, ut virtutes Deiparae, pro sua cuiusque condicione, in animos et mores actuoso studio referre nitantur; ut, tantam Parentem in vitae usu imitantes, fratres se esse sentiant et, sociali amore coniuncti, pauperibus et aerumnosis opitulari, atque pacis donum inducere, corroborare, propagare conentur. Huiusmodi cultores Mariae, eius oboedientiam intuentes, illis, qui legitime praesunt, parent libenter, et ad eiusdem exemplar iustos, mites, bene moratos se praebere contendunt. Itaque imitatio Mariae validum subsidium est ad efficiendam imitationem Christi, qui ait: «Si quis mihi ministrat, me sequatur» (Io. 12, 26), et «Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae» (Ibid. 8, 12).
Preces demum Deo adhibentes, ut ex mariali ista celebratione fructus spirituales nec leves nec pauci percipiantur, tibi, Venerabilis Frater Noster, Praesulibus, magistratibus, sacerdotibus, nominatim Fratribus Praedicatoribus, qui in eiusdem sanctuarii cura versantur, necnon fiddibus universis, qui praedictis sollemnibus, intererunt, Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae auspicem amantisque animi Nostri testem, volentes impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Augusti, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana