PAULUS PP. VI
EPISTULA
LUCIO MIGLIACCIO, RECTORI GENERALI
ORDINI CLERICORUM REGULARIUM MATRIS DEI,
QUADRIGENTESIMO VOLVENTE ANNO
AB INSTITUTO ORDINE
VIGENTE ADHUC
Vigente adhuc quarto centenario die natali Ordinis Clericorum Regularium Matris Dei cui iure praees, te, Dilecte Fili, ac singulos illius familiae religiosae sodales magna quidem benevolentia prosequimur Nos curaque peculiari complectimur tamquam spectatum gregem intra immensam Ecclesiae communitatem; eodemque tempore has ad te mittimus litteras fraternas quibus animos vestros omnium in proposita vita confirmare cupimus ac studium vestrum erga operam susceptam efficaciter sustentare.
Etiamsi quattuor iam saecula praeterierunt ex quo prima illa Confraternitas sacerdotum reformatorum sub titulo Beatissimae Virginis condita est a legifero patre Vestro Sancta Ioanne Leonardi, nihil tamen reapse detractum est nec de pastoralibus hominum necessitatibus quibus ille multipliciter occurrere contendit nec de permagna utilitate variorum eius inceptorum quae universa tandem feliciter in Ordinem Clericorum Regularium Matris Dei coaluerunt.
Quapropter iustissimam profecto causam habetis cur forti hilarique animo sectemini conditorem vestrum imperturbati atque Populo Dei hodie etiam plurimum in via salutis opitulemini.
Quem ad modum perbene novistis, Ioannes Leonardi cogitationem suam et industriam maxime in recta atque integra doctrinae christianae traditione locavit et fixit; immo celebrem illius artis ac disciplinae libellum emisit in usum parochorum atque parvulorum institutionem. Sed haec eadem navitatis regio vos hodie aequabiliter exspectat, et quidem magis quam illo tempore quoniam difficilius fit in dies evangelii praedicandi opus ac plures homines lumen solaciumque nuntii Christi etiam inscientes conquirunt. Optata Ecclesiae renovatio, sicut tunc ex Concilio Tridentino processit, ita nunc a Concilio Vaticano Secundo repetenda est; qua in re vos simili plane studio Versari et operari potestis ac Sanctus Ioannes. Is praeterea totum se penitusque debebat diversis legationibus quas uti conciliator partium et morum castigator pro Ecclesia Dei obibat.
Simile quiddam a vobis merito hodie postulatur, nempe ut ductum Ecclesiae fidissimi semper sequamini atque inter populum ipsum catholicum legati sitis et interpretes verae mentis voluntatisque Vicarii Christi et fratrum eius Episcoporum.
Dum ergo, ut decet, gratulamur vobis de vita religiosa et apostolica opera quattuor saeculorum, cohortamur simul vos ut aucto studic expleatis munus illud parvum vel magnum quod ex providentissimi Dei consilio in Ecclesia vobis obtigerit. Scitote conatus vestros ab auctoritatibus Ecclesiae magni quidem aestimari, ubicumque locorum in Europa vel America fiant. Nos quoque praesentes vobis adesse persuadetote laudantes hortantes gratulantes. Optamus postremo ut anniversaria haec commemoratio et Capitulum Generale centesimum secundum modo actum conferant sane multum ad spiritum dilecti illius pusilli gregis inflammandum, ad amorem erga conditorem sanctum et Ecclesiam Dei accendendum, ad novos sodales per exemplum vitae alliciendos.
Haec igitur habetis sensa Nostra et vota in tam fausta Ordinis Vestri occasione. Adiuvet vos, ita precamur, potenti suo praesidio Maria Mater Dei cui peculiari titulo dicamini eiusque Filius Divinus cuius famulatui vos devovistis. Eorum denique favorem perpetuum et subsidium impetret vobis Apostolica Nostra Benedictio quam tibi, Dilecte Fili, singulisque membris Ordinis Clericorum Regularium Matris Dei peramantes quidem elargimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Octobris, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana