Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA ]

  PAULUS PP. VI

EPISTULA AD VINCENTIUM DE COUESNONGLE
ORDINIS FRATRUM PRAEDICATORUM
MAGISTRUM GENERALEM
SEPTIMO EXPLETO SAECULO
AB OBITU SANCTI THOMAE AQUINATI
S

 

LUMEN ECCLESIAE

 

1. Lumen Ecclesiae atque mundi universi, ut merito praedicatur, Sanctus Thomas Aquinas hoc anno singularem in modum sollemniter colitur, cum septimum saeculum sit impletum a morte, quam die VII mensis Martii anno MCCLXXIV, in Fossae Novae coenobio obiit, dum iussu Beati Gregorii X, Decessoris Nostri, ad Generale Concilium Lugdunense II se conferebat. Novo quodam animorum ardore in hac anniversaria memoria investigationes factae sunt, scripta edita, conventus acti in multis studiorum Universitatibus altiorumque disciplinarum domiciliis, praesertim in hac alma Urbe, ubi opera Fratrum Praedicatorum Ordinis, cuius alumnus fuit ipse Thomas, peramplus coetus est congregatus. Menti quidem Nostrae adhuc observatur spectabile illud auditorium maximum Pontificiae Universitatis, e nomine eiusdem Sancti Thomae Aquinatis appellatae, illustribus refertum viris studiosis, qui ex omnibus orbis partibus advenerant. Illos oratione, quam habuimus, ad pergendum nobilem laborem confirmavimus; illis hunc ipsum laborem sumus gratulati; coram illis magnum istum Ecclesiae Doctorem extulimus laudibus. Atque, post aliquod tempus transactum, hominum animos convertimus ad reditum Sancti Thomae, qui absque dubio necopinato, sed modo prorsus eximio evenit; quo comprobatur id, quod supremum Magisterium sapienter edixerat: illum esse ducem studiorum philosophicorum ac theologicorum gravem sane atque talem, ut nemo pro ipso possit substitui (1); etenim, e multis signis datum est Nobis cognoscere, quantopere eius doctrina his etiam temporibus hominum mentes adhuc moveat ac tangat.

2. Nunc vero propositum est Nobis dicta verba Nostra satius explanare, in luce ponendo plura, quae in Aquinatis doctrina ad divinam revelationem tuendam atque pervestigandam magni ponderis sunt; quibus efficitur ut - quemadmodum Ecclesia fecit neque in praesenti facere desinit - ille commendetur ,aequalibus nostris ut artis ratiocinandi magister sicut Nos ipsi eum appellavimus (2), et veluti ductor ad componenda problemata philosophica cum problematibus theologicis, et - hoc etiam addere libet - ad altiorem reconditamque scientiam in universum recte apteque ordinandam.

Itaque aperte iis volumus assentiri, qui putant sanctum Doctorem, etiam exactis septingentis annis ab obitu ipsius, celebrandum esse non solum ut summum ingenium ac doctorem praeteriti temporis, sed etiam eo quod principia eius, doctrina et methodus aetate nostra omnino prorsus valeant; ac simul causas cupimus illustrare auctoritatis scientificae, quam Magisterium et Ecclesiae instituta ei tribuerunt, maxime autem bene multi Decessores Nostri, qui eidem nomen «Doctoris Communis» adicere non dubitaverunt, quod iam anno MCCCXVII est ei impertitum (3).

Confitemur sane in affirmanda et refovenda tam diuturna ac veneranda traditione Magisterii Ecclesiae, Nos non solum Imoveri obsequio in auctoritatem Decessorum Nostrorum, sed etiam sive obiectiva inspectione bonitatis, qua doctrina illius pallet, sive utilitatibus, quae — ut ipsi experti sumus — e studio et consultatione operum eiusdem percipiuntur, sive comprobata vi persuasoria et institutoria spiritus humani, quam in discipulos, praesertim iuniores, is exercet, quemadmodum ipsi animadvertimus, cum inter catholicos studiorum Universitatum alumnos apostolatum exsequeremur, qui, a Decessore Nostro ree. mem. Pio XI incitati, ad studium Angelici Doctoris se applicuerant (4).

3. In comperto equidem habemus non omnes nostra aetate haec eadem sentire. Non autem Nos fugit saepenumero S. Thomae diffidi vel repugnari eo quod doctrina eius leviter obiterque attingatur, immo nonnumquam eo quod ipsa eius opera nequaquam legantur ac nullum studium iis impendatur. Itaque et Nos, quemadmodum Pius XI fecit, cunctos, qui maturam conscientiam circa modum in hac re se gerendi sibi comparare cupiunt, hortamur: Ite ad Thomam (5), Exquirite et legite opera S. Thomae — libet sane hoc repetere — non tantum ut in abundantibus illis thesauris mentis tutam inveniatis alimoniam, sed etiam, ac quidem imprimis, ut ipsi perspiciatis incomparabilem altitudinem, ubertatem, momentum doctrinae, quae ibidem continetur.

I.

4. Ut perennis S. Thomae magisterii vis in Ecclesia et in eruditorum coetibus recte aestimetur, necessarium profecto est non solum textus ab eo exaratos directa et expleta cognitione complecti, verum etiam eas rerum historicarum et doctrinalium considerare condiciones, in quibus ipse vixit suamque operam magistri et scriptoris exegit.

Iuvat hic simpliciter illius aetatis summa repetere lineamenta, unde, marginata veluti e tabula, clarius emineant ea quae sanctus Doctor praecipue senserit tum in religionis et theologiae provincia, cum in philosophica socialique disciplina.

De eadem aetate quasi de renatis in antecessum humanitatis studiis aliqui locuti sunt; et revera qui animorum motus plenam postea renovandi efficacitatem ostendent, iidem iam sollicitare videntur totum temporis spatium, quo, inter annos MCCXXV et MCCLXXIV, Aquinatis vita comprehenditur.

5. Ei vero, qui ad sociales ac politicas rationes attendat, notiores profecto sunt vices, quae penitus suetam Europae faciem immutarunt: victoriam dicimus ab Italicis Mumclpns partam de vetusto dominatu Mediae Aetatis Imperii, iam ad occasum vergentis; promulgatam in Anglia «magnam Chartam» iurium; iunctas inter se foedere «anseatico» in septemtrionali Europa liberas Civitates, quae nauticam et mercatoriam rem factitabant; Francogallorum Regni progredientem conversionem; provectas sive res oeconomicas Urbium quaestuosarum, quas inter Florentia celebratur, sive doctrinas in maximis studiorum Universitatibus, cuiusmodi fuerunt Lutetiae Parisiorum schola sacrae theologiae, Bononiae schola iuris civilis et canonici, Salerni schola artis medicae; latissime evulgatas scientiarum inventiones et philosophicas lucubrationes Arabum Hibericorum, novas demum institutas cum Oriente necessitudines post militum crucesignatorum expeditiones.

Hac praeterea tempestate, sive per Municipia, sive per Regna variarum nationum, initium fit illius veluti cursus, ad doctrinalem politicamque rem quod attinet, qui saeculis XII et XIV ad constitutionem, quales hodie vigent, Civitatum perducit. Christiana respublica, quae antea per Europam in religiosae fidei unitate innitebatur, paulatim recedit, novo quodam et impensiore nationis sensu exsurgente, qui mox totius communitatis civilis europaeae res eventusque pervadit longe aliter ac Medio, quod diximus, Aevo fiebat, quando princeps tribuebatur locus rationibus inter duas summas Auctoritates, pontificalem nempe et imperialem, mutuo sociatas sibique auxilium praebentes; quas quidem Dantes Alagherius, post obitum Aquinatis, tamquam perfectum exemplar rerum publicarum ordinandarum frustra proponere studebit.

Tertiodecimo ipso saeculo animadvertere datur singularis quaedam propensio ad asserendam «autonomiam» seu libertatem ordinis temporalis a sacro et spirituali ordine, atque adeo Status ab Ecclesia, quemadmodum in omnibus fere vitae humanique cultus regionibus flagrans excitatur studium bonorum terrestrium, itemque renovata rerum, quae in mundo sunt, consideratio, divertente humana ratione a fidei religiosae primatu. Ex altera vero parte, eodem saeculo per propagationem Ordinum Mendicantium magis magisque invaluit latissimus spiritualis renovationis motus, qui cum a paupertatis amore et a studio evangelici nuntii impulsum ductumque susciperet, effecit ut inter populum christianum instantius necessitas adverteretur ad verum et germanum Evangelii spiritum redeundi.

S. Thomas vero, quippe qui in media doctrinarum humanarum sacrarumque controversia sit collocatus et rerum politicarum progressiones intentis aspiciat oculis, nihil dubitat novas suorum temporum condiciones agnoscere, in iisque universalium principiorum, ad rationem fidemque attinentium, «Signa» dispicere, quibuscum humanae res sint comparandae ipsique eventus diiudicandi. Ipse certam quandam bonorum institutorumque huiusce mundi «autonomiam» probat, quamvis nulla profecto dubitatione asseveret transcendentem vim atque excellentiam finis ultimi, cui omnia in mundo sunt ordinanda atque subicienda: nempe Dei Regni, quod homini tamquam locus salutis constitutum est, eiusque pariter dignitatis et libertatis est fundamentum (6).

6. Huiusmodi sentiendi habitus in generali componitur doctrina de iis quae intercedunt vinculis inter animi culturam et religionem, inter humanam rationem et fidem; quam doctrinam Thomas delineavit secundum novas emergentes quaestiones novasque invalescentes postulationes in re philosophica et theologica, quae progressui rerum socialium et doctrinalium illius aetatis respondebant.

Idem namque tempus est, quo magis magisque firmatur norma de investigatione ope humanae rationis instituenda, quam novo modo eoque plane dialectico Abelardus in Parisiensi studiorum Universitate saeculo superiore erat aggressus. Ut antea, igitur, tradita auctoritas officiose excipiebatur, ita in eius locum succedunt comparatio inter ea quae ipsa statuit et ea quae ratio assecuta est, disputatio de variis opinionibus, logica ratio ac via in thesibus demonstrandis, acre studium in quaestionibus proponendis, investigatio denique subtilis de sermone, idque fit tam accurata ratione ac propositis, quae scientificum disceptandi genus, hodie in disciplina semantica obtinens, praenuntiare videantur.

Cum doctrinalis res in bisce condicionibus versaretur, primi habiti sunt progressus disciplinarum, quibus est propositum, Dei praesentiam atque actione in rerum natura minime negatis, per naturales causas ordinarium adspectabilis mundi huius cursum explicare, ut animadverti potest apud non paucos christianos scriptores illius aetatis, quos inter eminet S. Albertus Magnus, S. Thomae magister, qui a Decessore Nostro Pio XII scientiarum naturalium cultorum Patronus declaratus est (7).

7. Etsi tunc in rerum natura exploranda vix adhiberi coepta erat experimentalis methodus, ac nondum praesto erant instrumenta — qualia postmodum Rogerus Baco praevisurus erat — quibus naturales disciplinae applicarentur ad res immutandas et in hominum usum convertendas, nihilominus iam certo constabat de humanae rationis vi ac momento in rebus creatis investigandis atque in universo mundo interpretando.

Hac de causa, a novis doctorum virorum coetibus benevole excepta sunt Aristotelis opera, primum ab Arabis evulgata ac deinde a novis christianis interpretibus, quorum in numero recensetur Villelmus Moerbeke, poenitentiarius pontificius, idemque S. Thomae in Dominiciano Ordine sodalis et operis socius (8). Etenim in his operibus ille naturae sensus deprehenditur illudque rectum de rebus ipsis iudicium, seu realismus, quae quidem, ut plures arbitrantur, peropportuna laboris adiumenta, immo etiam optima fondamenta suppeditant, in quibus rei philosophicae ac scientificae indagationis nova ordinatio innitatur.

8. At hoc loco gravis exsistit quaestio de novo modo intellegendi necessitudines, seu relationes inter rationem et fidem atque — prospectu in hanc rerum provinciam longius prolato — ut supra innuimus, inter universum rerum terrestrium ordinem et ordinem veritatum religiosarum, ac maxime christiani nuntii.

Qua in re patet periculum in duos errores labendi inter se oppositos: in naturalismum scilicet, quo Deus prorsus removetur a mundo ac praesertim ab humana cultura, et in falsum quondam supernaturalismum vel fideismum, quo, ad dictum in re doctrinali et spirituali lapsum praecavendum, contenditur ut legitima rationis postulata coërceantur atque impetus refrenetur progredientis naturalis ordinis, vi principii auctoritatis; quod tamen principium perperam extra regionem ipsi propriam usurpatur, nempe regionem fidei veritatum a Christo revelatarum, quae germina sunt futurae vitae quaeque humani intellectus fines omnino transcendunt. Quod duplex periculum saepe saeculis volventibus occurrit ante et post S. Thomae aetatem, in idemque, nostris quoque temporibus, tamquam in alternos scopulos offendere videntur ii qui imprudenter innumeras aggrediuntur quaestiones cum relatione conexas inter rationem et fidem; idque faciunt exemplum saepe afferentes novatricis audaciae, quod a S. Thoma sua aetate praebitum est, cum tamen perspicacitate et aequilibritate careant, quibus summum tanti Doctoris ingenium praeditum erat.

Maxima profecto fuerunt S. Thomae et audacia in veritate quaerenda, et spiritus libertas in novis tractandis quaestionibus, et illa mentis probitas, eorum propria, qui, dum nullo modo patiuntur christianam veritatem contaminari profana philosophia, hanc tamen a priori minime respuunt. Quare, in christianae doctrinae historia eius nomen in numerum refertur praecursorum, quibus novus philosophiae atque scientiae universalis cursus debetur. Caput autem et quasi cardo doctrinae, qua ipse, ut summa et quasi prophetica ingenii scie praeditus erat, quaestionem dissolvit de novis mutuis relationibus inter rationem et fidem, in eo positum est, quod mundi saecolaritatem cum arduis ac severis Evangelii postulatis composuit; atque hoc modo sese subduxit ab inclinatione, naturae aliena, ad mundum eiusque bona contemnenda, neque tamen descivit a supremis et indeclinabilibus principiis supernaturalis ordinis.

Totum enim doctrinae aedificium ab Aquinate exstructum aureo illo principio innititur, quod ipse inde a primis Summae Theologiae paginis enuntiavit, vi cuius gratia non tollit naturam sed perficit, natura autem subicitur gratiae, ratio fidei, humanus amor caritati (9). Gratia collata, quae est principium vitae aeternae, totum supponit magnum virtutum facultatumque campum — nempe «esse», intellectum, amorem — in quo vitalis naturae humanae impulsus explicatur (10), eundemque intus novis auget viribus (11). Itaque ipsa plena perfectio hominis naturalis — per processum quendam redemptricis purificationis et sanctificae elevationis — efficitur in supernaturali ordine; qui quidem, etsi in caelesti beatitate consummabitur et explebitur, nihilominus iam in terrestri hac vita perducit ad pulchram quandam convenientemque veri nominis bonorum compositionem, quae sane difficilis est obtentu - sicut ipsa christiana vita —, sed valde allicit animos.

9. Affirmare licet S. Thomam, superando quandam exaggerati supernaturalismi formam, qualis in Mediae Aetatis scholis invalescebat, ac simul obsistendo saecularismo, qui apud Europae scholas propagabatur per Aristotdis doctrinam iuxta naturalismi placita perperam interpretatam, scite ostendisse — sive doctrinali ratione sive re, nempe suo scientificae investigations exemplo — quomodo in sua ipsius doctrina ac vita haec apte inter se coniungerentur: scilicet sive plenam et absolutam fidelitatem erga Dei Verbum cum animo maximae patente ad mundum ad eiusque veri nominis bona, sive renovationis ac progressus studium cum proposito quodvis doctrinae aedificium constituendi in solido traditionis fundamento.

Ipsi, enim, non tantum curae fuit cognita habere nova cogitata, novas quaestiones, novasque rationis cum propositiones tum oppositiones circa fidem allatas, sed etiam studiose investigare S. Scripturas ante omnia, quas iam a primis annis magisterii Parisiensis explanaverat, tum SS. Patrum christianorumque auctorum scripta, theologicam ac iuridicam Ecclesiae traditionem, ac simul quaslibet praeteritae vel recentioris aetatis philosophicas doctrinas non modo aristoteleam, verum etiam platonicam, neoplatonicam, romanam, christianam, arabicam, iudaicam; ac minime ausus est colligationem abrumpere cum transacta aetate, quod eum veluti a radice certe separaret, ita ut iure merito dici possit eum in sucum et sanguinem convertisse illud S. Pauli: Non tu radicem portas, sed radix te (Rom. 11, 18).

Eadem de causa obsequentissimum se praestitit Ecclesiae Magisterio, cuius est regulam fidei (12) custodire eamque praefinire omnibus christifidelibus, imprimisque theologis, vi divini mandati praesentisque auxilii, quod defuturum numquam sui gregis Pastoribus Christus pollicitus est (13). At praesertim Magisterio Romani Pontificis supremam ac decretoriam auctoritatem agnoscebat solvendi quaestiones ad fidem spectantes (14), ac propterea eius iudicio, morte instante, omnia a se scripta subicere voluit, fortasse quia plane conscius erat de immensa amplitudine atque audacia renovationis operis, quod ipse exegerat (15).

10. Tale autem studium quaerendi veritatem eique totis viribus inserviendi — quod S. Thomas censuit munus totius suae vitae proprium idemque docendo scribendoque egregie explevit — efficit, ut ipse merito appellari possit «apostolus veritatis» et omnibus in exemplum proponi, qui docendi munere funguntur. Sed ipse oculis nostris refulget etiam tamquam mirificum docti christiani hominis specimen, qui, ut nova temporum fermenta percipiat novisque progredientis culturae postulatis respondeat, minime putat esse discedendum a fidei, traditionis, Magisterii via, quae et antiquitatis divitias ei affert et divinae veritatis sigillum; atque ut divinae huic veritati fidelis perstare possit, is multiplices non respuit veritates ohm aut in praesenti rationis ope repertas, hac etiam de causa quod — ut Angelicus ipse ait — easdem, a quovis prolatas, agnoscit a Spiritu Sancta originem suam repetere: Verum, a quocumque dicatur, est a Spiritu Sancta sicut ab infundente naturale lumen, et movente ad intelligendum et loquendum veritatem (16).

11. Illud potius fatendum est Thomam, ob firmissimas radices, quibus in fide divina defixus erat, prohibitum esse, ne humanis magistris, novis vel antiquis, servili more se addiceret, Aristotele non excepto. Eius mens patet quidem ad omnes veritatis progressus, a quocumque doctrinae fonte proficiscuntur; idque prima est facies eius universalismi. At alia est facies pariter vera, in qua magis fortasse apparet ingenii eius nota ac persona: id est summa libertas, qua ad omnes accessit auctores, nulli autem terrenae auctoritatis propositioni sese devinxit. In hac autem libertate atque mentis «autonomia», ad rem philosophicam quod attinet, est vera magnitudo ad eum pertinens, utpote veritatis indagatorem.

Ipse enim, cum in re philosophica veritati in primis obsequentem se gereret atque omnia aestimaret non [...] propter auctoritatem dicentium sed propter rationem dictorum (17), liberrime Aristotelis, Platonis aliorumque sententias pertractare potuit, neque idcirco aristoteleus aut platonicus factus est, strictiore harum appellationum significatione.

Vi huius mentis «autonomiae» — qua ad eos proxime accedit qui severas adhibent vias ac rationes positivarum scientiarum proprias — Aquinas parem se praestitit detegendis atque evincendis insidiis in Averroismi doctrina latentibus, Platonis vero et Aristotelis defectus et lacunas explevit, atque talem condidit gnoseologiam atque ontologiam, quae, obiectivitate atque aequilibritate spectatis, perfectissimum opus sint habendae (18).

Animi autem affectus, quibus erga omnes humanae mentis magistros ferebatur, triplici modo declarabat : admiratione tenebatur immensi doctrinarum patrimonii, quod ipsi, ahi aliorum opus complentes, collegerunt atque humano generi tradiderunt (19); praeterea eorum agnoscebat praestantiam ac momentum, sed etiam terminos, quibus uniuscuiusque praestitum opus circumscribebatur (20); denique quodam misericordiae sensu erga eos afficiebatur, qui, fidei luminis expertes ut veteres sapientes, in angore versabantur humanis viribus inexsuperabili, cum inquirerent de supremis humanae vitae interrogationibus, ac praesertim de ultimo hominis fine (21) qua anxitudine omnino vacat vel humilis vetula, quae, christianae veritatis particeps, multo uberius quam summa illa ingenia divino lumine fruitur (22).

12. Et S. Thomas, quamvis veritatem acutissime indagando ad supremum humanae rationis culmen ascenderet, nihilominus pueri veluti animum induebat erga excelsa atque ineffabilia fidei mysteria; ideoque ante Christi truci affixi imaginem atque ante altare flexis sistere genibus solebat, ad intellectus lumen impetrandum et cordis puritatem, quae sinunt arcana Dei clare introspicere (23). Ultro fatebatur scientiam suam magis precatione quam studio comparatam esse (24), atque interea vividum servabat sensum divinae transcendentiae, adeo ut tamquam praecipuam condicionem, cuilibet theologicae investigationi praeponendam, hanc statueret sententiam: tanto in hac vita Deum perfectius cognoscimus quanto magis intelligimus eum excedere quidquid intellectu comprehenditur (25). Quae sententia habenda est non solum primarium principium et quasi fundamentum illius methodi investigationis, a quo originem ducit theologia «apophatica», quam dicunt, sed signum est etiam humilitatis eius intellectus eiusque spiritus adorationis.

Cum S. Thomas in se apte componere novisset altissimos christianos sensus cum indagatricis mentis scie, quae ad omnia doctrinarum incrementa patebat tam antiqua quam recentiore aetate facta, mirum non est si idem, in ipso medio saeculi XIII discrimine, novas sapienter repperit vias ad recte statuendas relationes inter rationem et fidem; si opportune impedivit, ne, novis philosophorum opinionibus prementibus, theologica doctrina de via deflecteret; si quamlibet delevit ambiguam accommodationem rationalium et revelatarum veritatum; si denique doctrinam profligavit de «duabus veritatibus» — nempe rationis et fidei, quas, etsi inter se pugnantes, diversas ob causas christiani admittere possent — cuius doctrinae fautores intimam christiani hominis unitatem destruebant atque iam tunc illas audebant comprobare doctrinales contentiones, quae deinceps, aequilibritate relicta per S. Thomam adepta, totius Europae ingeniorum culturam dilaceraturae erant (26).

13. In opere explendo, vi cuius christiana doctrina Medii Aevi ad sui splendoris culmen evecta est, S. Thomas suis unius viribus non egit. Nam ante et post ipsius aetatem plures ahi clarissimique doctores in idem allaboraverunt propositum: quorum in numero recolendi sunt S. Bonaventura — cuius quoque exitus septem post revoluta saecula commemoratur, cum ipse eodem, quo S. Thomas obierit anno —, S. Albertus Magnus, Alexander Halensis, Duns Scotus. At sine dubitatione, ex providentis Dei consilio, universae theologiae ac philosophiae «scholasticae», ut communiter appellatur, supremum fastigium a S. Thoma impositum est, eiusque opera cardo primarius in Ecclesia est defixus, circa quem Christiana doctrina tunc ac postea verti potuit ac tuto incrementis proficere.

Ei igitur, Communi Ecclesiae Doctori, plenum animi Nostri plausum tribuimus hoc vergente anno, qui septimum ab eius obitu reducit saeculum, ut debitae referantur gratiae pro tot collatis ab eo beneficiis in universum populum christianum, utque publice agnoscatur et extollatur eius praestantia numquam defutura.

II.

14. Non solum spectatis historicis et doctrinalibus condicionibus, in quibus Aquinas versatus est, nomen eius eminet, sed etiam ratione doctrinae, quae eiusmodi est, ut aetates omnes exsuperet, quae a saeculo XIII ad nostra usque tempora successerunt. Hoc enim saeculorum spatio Ecclesia perennem thomisticae doctrinae vim atque momentum agnovit, praesertim autem in sollemnioribus quibusdam adiunctis, ut in Conciliis Oecumenicis Florentino, Tridentino et Vaticano I (27), occasione promulgationis Codicis Iuris Canonici (28), atque in Concilio Vaticano II, de quo rursus infra dicturi sumus.

A Nostris praeterea Decessoribus, atque etiam a Nobismet ipsis pluries haec S. Thomae auctoritas confirmata est. Omnibus persuasum sit hic non agi de doctrinae traditae conservandae studio, quo historiae cursus non percipitur et progressus cum timore cernitur, sed de optione innixa rationibus obiectivis atque insitis in ipsa philosophica ac theologica Aquinatis doctrina, quae sinunt in eo hominem agnoscere non sine superno consilio Ecclesiae datum, qui novitate operis sui, effectrice vi praediti, ita egit, ut doctrina christiana novum veluti iter ingrederetur, quod attinet ad eiusdem doctrinae cursum et, in primis, ad relationes inter intellectum et fidem intercedentes.

15. Ut paucis hic rationes, quibus innuimus, perstringamus, satis sit primum memorare realismum gnoseologicum atque ontologicum, in quo prima ac praecipua philosophiae S. Thomae nota ponenda est. Loqui etiam possumus de realismo critico qui, utpote conexus cum sensuum cognitione ac proinde cum rerum obiectivitate, efficit ut «esse» veram prorsus ac solidam significationem recipiat . Ita hic realismus sinit ulteriorem mentis operationem, quae, etsi universalia reddat ea quae sensibus percepta sunt, ab his tamen non ita seiungitur ut in vorticem dialecticum rapiatur merae cognitionis subiectivae, ac tandem, necessario veluti motu, ad agnosticismum plus minusve absolutum perducat. Primo in intellectu cadit ens, ait Doctor Angelicus celebri quodam loco (29). Ac primario hoc principio innititur S. Thomae gnoseologia, cuius praecellens novitas in eo consistit, quod aequabiliter pensat et aestimat tum sensuum experientiam, tum ea quae conscientia authentice percipit in cognitionis processu. A quo quidem, critico examine accedente, initium sumit sana ontologia, ac proinde tota doctrinae theologicae aedificatio. Hanc ob causam S. Thomae doctrina definiri potuit tamquam philosophia entis, quod videlicet consideratur tam in sua universali ratione, quam in existentiae suae condicionibus; exploratum pariter est ab hac philosophia Aquinatem ascendere ad theologiam Entis divini, quatenus in se ipsum subsistit et quatenus sese revelat per Verbum suum, per eventus oeconomiae salutis, ac praesertim per Incarnationis mysterium.

Hunc quidem realismum ontologicum et gnoseologicum Decessor Noster Pius XI dilaudavit, cum orationem habens ad studiorum Universitatum alumnos haec protulit significantia verba: In Thomismo, ut ita dicamus, quasi quoddum Evungelium naturale et fundamentum omnino solidissimum, in quo cuncta doctrinarum aedificia innitantur, continentur, siquidem Thomismo id est proprium, ut sit praeprimis obiectivus; non enim aedificationes vel elevationes mentis tantum abstractas praebet, sed aedificationes mentis, quae impulsionem realem remm sequuntur [...] Praestantia et vis doctrinae thomisticae numquam defìciet, alioquin ipsam praestantiam et vim remn oporteret deficere (30).

16. Ut huiusmodi philosophia ac theologia reapse haberi possit, sine dubitatione cognoscendi veri facultas agnoscenda est intellectui humano, qui fundamentaliter sanus est ac praeditus quodam sensu entis; intellectus autem inclinatur ad se coniungendum cum ente in quavis parva vel magna experientia rerum, prout exsistunt, ut eas in se plene recipiat, atque ita progrediatur ad ultimas rationes causasque ponderandas, quibus eaedem definite explicentur. Revera S. Thomas, ut philosophum ac theologum christianum addecet, in unoquoque ente participationem aliquam Entis absoluti detegit quod creat, sustentat suaque vi movet ex alto rerum creatarum universitatem, omnem vitam, quamlibet cogitationem et fidei actum.

Ex hisce porro principiis exorsus, Aquinas, dum humanam rationem ad maximam evehit dignitatem, praevalidum exhibet subsidium theologicae investigationi, ac pariter sinit, ut enucleentur et altius usque comprehendantur complura doctrinae capita, in quae ipse celerrima sagacitate prospexit. Ita dicendum est de argumentis, quae pertinent ad proprietates transcendentales et analogiam entis; ad structuram entis finiti, quod constat ex essentia et existentia; ad relationem inter res creatas et Ens divinum; ad dignitatem creatis in rebus causalitatis, quae dynamice dependet a causalitate divina; ad solidam realitatem actionum entium finitorum in ordine ontologico, quae permanat etiam in omnes partes philosophiae et theologiae, moralis et asceticae disciplinae; ad organicam structuram et finalitatem universi rerum ordinis. Si vero consideratio altius ad ipsam divinarum veritatum regionem attollatur, item dicendum est de argumentis, quae respiciunt notionem Dei, qua Entis subsistentis, cuius vitam arcanam ad intra revelatio cognoscere sinit; derivationem divinorum attributorum; defensionem transcendentiae divinae adversus quamlibet pantheismi formam; doctrinam de creatione et de divina providentia, qua S. Thomas non solum imagines atque sublustres umbras locutionum anthropomorphicarum superavit, sed etiam, pro sua ingenii aequilibritate suoque fidei spiritu, opus perfecit, quod hodie forsitan nuncupemus «demythizationem», sed quod verius describere possimus uti rationalem ac fide directam, suffultam et impulsam perscrutationem veritatum, quae ad christianam revelationem essentialiter attinent.

Hac quidem via et bisce rationibus S. Thomas, ut humanam extulit rationem, ita etiam quam efficacissime deserviit fidei, quemadmodum Decessor Noster Leo XIII memorandis sane verbis edixit de Angelico Doctore : Rationem, ut par est, a fide apprime distinguens, utramque tamen amice consocians, utriusque tum iura conservavit, tum dignitati consuluit, ita quidem ut ratio, ad humanum fastigium Thomae pennis evecta, iam fere nequeat sublimius assurgere; neque fides a ratione fere possit plura aut validiora adiumenta praestolari quam quae iam est per Thomam consecuta (31).

17. Alia denique est ratio, cur S. Thomae doctrina perenni vi ac momento gaudeat. Cum universalitatem et transcendentiam supremarum rationum statueret veluti caput suae philosophiae (scilicet ens) suaeque theologiae (Ens divinum), hac de causa ipse noluit conficere aliquam doctrinae summam in semet ipsa conclusam et definitam, sed ita compositam doctrinam condidit, quae continenter locupletari posset incrementisque augeri. Quod enim ipse consecutus est excipiens fructus philosophiae antiquae et Mediae Aetatis nec non rariora admodum elementa vetustarum disciplinarum naturalium, idem semper iterari potest circa quodlibet elementum reapse validum, quod vel philosophia vel ipsae provectissimae disciplinae naturales attulerint; idque confirmatur plurium auctorum usu, qui in ipsa S. Thomae doctrina invenerunt optima adminicula, quibus multae conclusiones particulares pervestigationis philosophicae ac scientificae inseri possent in universalem rerum contextum atque visionem.

18. Quod autem hoc loco iterum asseverandum est, Ecclesia, etsi minime dubitet certos agnoscere terminos ac fines in S. Thomae doctrina, praesertim quoties haec magis colligatur cum notionibus cosmologicis et biologicis Mediae Aetatis propriis, nihilominus monet non omnes opinationes philosophicas et scientificas aequabiliter locum sibi vindicare posse in christiana sentiendi de mundo ratione, nedum prorsus christianas haberi. Re vera, ne ipsi quidam philosophi antiqui, inter quos Aristoteles Thomae carissimus, tales habiti sunt, vel suscepti ab eo integre ac sine iudicio. Ad eos enim quod attinebat, Aquinas principia sectatus est, quae etiam hodie valent ad decernendum liceatne a christianis recipi doctrinam philosophicam et scientificam huius temporis.

Nam, tametsi Aristoteles aliique philosophi — rite emendati quibusdam rebus et accommodati — poterant admitti et adhuc possunt ob vim principiorum suorum plane universalem, ob attentiorem realitatis obiectivae curam, ob unius Dei ab orbe terrarium distincti agnitionem, idem tamen affirmari non licet de qualibet philosophia vel scientifica cogitatione, cuius primaria principia nequeant cum ipsa religiosa fide conciliari, sive propter monismum, cui innituntur, sive propter rerum transcendentium negationem, sive propter subiectivismum vel agnosticismum.

Dolendum sane est, quod plures nostrae aetatis doctrinae et systemata eiusmodi omnino sunt, ut cum christiana fide ac theologia prorsus componi non possint. Attamen, hac etiam de re docet nos S. Thomas, quomodo recipi possint ex his systematis vel elementa quaedam particularia, ad perficiendam et continenter evolvendam doctrinam traditam utilia, vel saltem incitamenta ad ponderanda doctrinae capita, quae prius ignorabantur vel non satis explicabantur.

19. Via autem, quam S. Thomas tenuit in hoc comparandi opere propriasque faciendi aliorum sententias, exemplum praebere potest nostri quoque temporis studiosis. Constat, enim, eum quasi quoddam mentis colloquium inivisse cum omnibus sapientibus doctoribus antiquitatis suaeque aetatis, tam christianis quam non christianis. Is perscrutabatur eorum sententias, opiniones, dubitationes, difficultates, quarum quidem studebat reperire causas et sedes ideologicas, neque raro condiciones societatis et culturae, quibus afficiebantur. Dein eorum exponebat cogitata, potissimum in «Quaestionibus» et in «Summis». Non vero recensebantur tantum difficultates dissolvendae vel obiectationes refutandae, sed dialectico modo proponebatur illa agendi ratio, qua is movebatur ad certas theses de argumentis, quae deliberanda erant atque excutienda. Interdum dimicabatur sereno et nobili animo, cum verbi causa agebatur de oppugnata aliqua tutanda veritate: contra errores, contra gentes, contra impugnantes, et ita porro. At semper ipse colloquium instituebat, quod fiebat mente penitus alacriterque parata ad verum agnoscendum et accipiendum a quocumque proferebatur; immo non semel impellebatur, ut in meliorem et benigniorem partem interpretaretur sententias, quae ex ipsa disputatione comprobabantur falsae.
Hac igitur via S. Thomas assecutus est magnificam apteque omni ex parte ordinatam doctrinae complexionem, quae universali vi pollet quaque magistrum se exhibet nostro etiam tempore.

20. Designare cupimus postremam nunc laudem, quae plurimum quidem confert ad perennem utilitatem et praestantiam doctrinae S. Thomae: videlicet proprietatem linguae pellucidae, pressae, essentialis, quam sibi comparavit ac procudit docendo et disputando et libros suos conscribendo. Iterare sufficit hac de re id quod legebatur in antiqua liturgia dominiciana diei festi Aquinatis: Stilus brevis, grata facundia: celsa, firma, Clara sententia (32). Haec tamen non ultima causa est, cur utiliter ad Sanctum Thomam confugiatur hoc ipso tempore nostro, quippe quo sermo usurpetur saepe vel implicatior et tortuosior, vel rudior et incultior, vel etiam magis ambiguus, quam ut ibidem conspici possint et cogitationis splendor et vinculum inter eos, qui ad participandam veritatem et communicandam vocantur.

III.

21. Septimo vertente saeculo a S. Thomae obitu, iterum commonere iuvat quid Ecclesia sentiat de eius munere in recte ordinandis sacrae theologiae et philosophiae studiis. Hoc modo clars patebit, cur eadem statuerit, ut catholicae scholae Aquinatem tamquam «Doctorem Communem» hac in provincia agnoscerent et sequerentur.

Romani Pontifices S. Thomae doctrinam sua auctoritate sustinuerunt, cum adhuc ipse viveret: Magistrum tutati sunt eiusque magisterium etiam ab adversariis defenderunt. Adhuc post eius mortem, cum a quibusdam locorum auctoritatibus nonnullae Aquinatis sententiae damnatae sunt, Ecclesia haud destitit ab honorando fideli veritatis administro, atque eidem confirmavit pium venerationis obsequium, eum referens in album Sanctorum Caelitum, die 18 mensis Iulii, anno MCCCXXIII, eundemque «Doctoris Ecclesiae» titulo decorans, die 11 mensis Aprilis, anno MDLXVII.

22. Tali igitur modo Ecclesia testari voluit, per ipsam S. Thomae doctrinam, tum suum ipsius Magisterium sublimiter, plene ac fideliter esse propositum, tum etiam «sensum fidei» totius populi Dei, quae quidem apparuerant in homine omnibus cumulate necessariis dotibus, atque historiae tempore admodum opportuno.

Ut brevi dicamus, Ecclesia sua ipsius auctoritate confirmat Angelici Doctoris doctrinam eamque adhibet tamquam peraptum instrumentum, ita ut Aquinatem — quemadmodum, immo magis quam alios suos claros Doctores — attingat ipsis radiis Magisterii sui. Quod idem Decessor Noster Pius XI asseveravit, cum in Litteris Encyclicis Studiorum Ducem, scripsit: Universi nominis Christiani refert sacra haec saecularia digne celebrari, siquidem in Thoma honorando maius quiddam quam Thomae ipsius existimatio vertitur, id est Ecclesiae docentis auctoritas (33).

23. Porro, cum longum sit memorare cunctas testificationes tanti sive Ecclesiae sive Pontificum in S. Thomam obsequii, hic tantummodo meminisse iuvabit, exeunte superiore saeculo — quo iam ubique animadvertebantur consectaria eversae illius aequilibritatis inter rationem et fidem — ab iis iterum propositum esse eius exemplum eiusque magisterium, quippe quae conferrent unitati inter religiosam fidem, animorum culturam civileque consortium instaurandae, modis sane diversis pariterque temporum novitati accommodatis.

Apostolica Sedes animos induxit et confirmavit, ut studia thomistica ad novum florem renascerentur. Decessores Nostri, iam inde a Leone XIII ac propter eius validam impulsionem, Litteris Encyclicis Aeterni Patris datam, amorem studii ac disciplinae S. Thomae commendavere, ut ostenderent ipsius doctrinam cum divina «revelatione» quasi quodam concentu consonare (34), rationem et fidem ab eo amice consociari, servatis utriusque iuribus (35), aemulationem in veritate quaerenda per momentum tributum doctrinae eius non supprimi, sed excitari potius ac tuto dirigi (36). Praeter alia, Ecclesia doctrinam S. Thomae praetulit, cum ediceret hanc esse suam propriam (37) — quo nequaquam asseritur non licere alii scholae, domicilii iure in ipsa Ecclesia donatae, adhaerere — (38) atque eidem favere ob plurium saeculorum experientiam factam (39). Nostra etiam aetate Angelicus et eius doctrinae studium lege ad fundamentum institutionis theologicae pertinent iis tradendae, qui ad illud munus vocantur, quo fratres in fide digne confirment atque corroborant (40).

24. Ab ipso Concilio Vaticano II S. Thomas scholis catholicis bis commendatus est. Etenim, de sacerdotali agens institutione, his verbis est usum: ad mysteria salutis integre quantum fieri potest illustranda, ea ope speculationis, S. Thoma magistro, intimius penetrare eorumque nexum perspicere alumni addiscant (41). Eadem universalis Synodus, in Declaratione de educatione christiana, dum altioris ordinis scholas hortatur, ut earum cura, novis progredientis aetatis investigationibus accuratissime consideratis, altius perspiciatur quomodo fides et ratio in unum verum conspirent, statim enuntiat ad hoc assequendum premi oportere Ecclesiae Doctorum, praesertim S. Thomae Aquinatis vestigia (42). Tunc igitur primum contigit, ut Concilium Oecumenicum theologum quendam commendaret; talis autem S. Thomas est habitus. Ad Nos quod attinet, inter alia, satis sit excribere verba, quae ohm sumus elocuti: ii, quibus munus docendi demandatum est, [...] vocem Ecclesiae Doctorum reverenter auscultent, inter quos Divus Aquinas praecipuum obtinet locum; Angelici enim Doctoris tanta est ingenii vis, tam sincerus veritatis amor, ac tanta sapientia in altissimis veritatibus pervestigandis, illustrandis aptissimoque unitatis nexu colligendis, ut ipsius doctrina efficacissimum sit instrumentum non solum ad Fidei fundamenta iia tuto collocanda, sed etiam ad sanae progressionis fructus utiliter et secure percipiendos (43).

25. Nunc quaeritur, num S. Thomas Aquinas, qui saeculis, ut exposuimus, sua impressit vestigia, habeat quod nostrae ipsi suppeditet aetati. Multi homines, qui nunc sunt, apertius quam umquam alias negant vel dubitant, utrum nuntium evangelicum ipsos possit respicere; neque solum non christiani huiusmodi ponunt quaestionem. Haec etiam mentem quorundam catholicorum tangunt, qui fidem suam cum hodierno cultu civili et cum iis, quae ipsorum profanam scientiam potissimum efficiunt, comparant. Saepe autem nomine hodiernae de sermone critices, huiuscemodi dubitationes concinnatae obiciuntur; ac libenter asseritur sermonem, seu verba fidei, suam amisisse perspicuitatem et vim significandi.

Addendum sane est ad has contradictiones pertinere etiam controversiam iterum iterumque factam de magnis operibus, quibus doctrinae scholasticae summa praebeatur; neque semper satis distingui inter fidem ipsam et theologicae elucubrationis opus. Ipse enim sermo theologiae scholasticae saepius talis habetur, qui nequeat accipi et comprehendi, utpote cum philosophiae antiquae iungatur et sententias obsoletas interpretetur, proprias videlicet mundi et condicionis humanae, quae a nostris iam plane differunt. Nec aliter res se habere potest — ut opinatur — siquidem disciplinae naturales, artes technicae, rationes necessitudinis socialis, animorum cultus, res politica et alia huiusmodi nimias mutationes invexerunt. Conversiones factae sunt, quod attinet ad rationalem processum cogitationis ac modum philosophice quaestiones aggrediendi et ea, quae fidei sunt, humanis viribus pertractandi. Systemati teologico illorum temporum in hodierno ingenii cultu non amplius naturaliter congruunt res, una cum verbis, quibus eiusdem systematis auctores et homines coaevi usi sunt ad eas appellandas. Inde consequitur, ut, cum paulo ante adhuc viguerit mentis habitus Medii Aevi proprius, theologica cogitandi ratio S. Thomae — ut cuiuslibet auctoris, qui fuit aetate scholastica — difficilior sit et eiusmodi, ut tempus postulet et laborem ab illis, qui in ea velint assuescere, necnon talis, in qua magis quam antea versentur periti, bisce studiis dediti. Progredientis huius rerum condicionis conscium, recens Concilium Oecumenicum consulto in novo quodam prospectu posuit Ecclesiam se ipsam considerantem et in mundo praesentem, cuius novitatem acriter percipiebat. Numquid hac de causa licet afhrmare S. Thomam cuidam veluti hominum ordini esse ascribendum, qui, nedum fidei et veritatis christianae propagationi prosint, huic obsint?

Si quis hanc quaestionem eiusque momentum velit ignorare, ipsi S. Thomae Aquinatis ingenio profecto deest, qui semper quemvis fontem scientiae detegere studuit. Nostris etiam temporibus, quemadmodum nihil dubitamus, ille non minus dispicere niteretur quidquid mutat hominem, eius condicionem, eius cogitandi rationem, eius vitae genus. Gauderet equidem de iis omnibus, quae eum nunc adducerent, ut de Deo modo digniore et magis persuasibili quam umquam loqueretur, non tamen a securitate illa, placida et nobili, discedens, quam sola fides intellectui humano valet impertire.

Ecclesiae filii, altiora studia colentes, non exceptis professoribus et investigatoribus sacrarum disciplinarum, cum multo acrius quam antea intellegant amplas gravesque mutationes invectas necnon necessitatem serio comparandi aetatem cum iis, quae saeculorum decursu quasi vita erant religionis christianae, minus propensae S. Thomae aures praebent. Quapropter expedire videtur, ut praeconiis, huic ingenio semper tribuendis, quaedam hortamenta iungamus, ad rectum et necessarium usum pertinentia, quem nostris temporibus fieri oportet operis eius, ut ipsius spiritui et cogitatis utiliter inhaereatur.

26. Nequaquam, quod saepius accidit, censeatur doctrinam scholasticam facile adiri posse, quemadmodum ea fuit saeculorum cursu. Non enim sufficit eandem doctrinam resumere una cum «materiali» veluti structura formularum, cum problematum corpore et expositione, quia ohm eiusmodi quaestiones tractari consueverant. Talis resumptio non solum fidelitatem veram erga doctrinam huius auctoris in tuto non collocaret, sed etiam in discrimen afferret eius cognitionem, nostra aetate peculiari modo necessariam, immo etiam efficere posset, ut notionum germina, quae mens educare debet, nativam suam vim amitterent.

Quapropter ii imprimis, qui in Ecclesia tamquam pro munere ministerio addicti sunt theologiae studendi eamque tradendi, laborem alacres suscipiant necessarium, ut doctrina Angelici Doctoris, extra arctius circumscriptos fines scholae, in sua vitali ratione comprehendi possit. Sic fiet, ut ductores esse queant eorum, qui, cum ipsis non vacet eiusmodi onus sibi imponere, opus habent ut illius disciplinae praecipua lineamenta, aequilibritatem doctrinalem ac potissimum spiritum, quo omnia eius opera perfunduntur et informantur, cognoscant. Ut patet, hoc opus, ad accommodatam renovationem doctrinalis patrimonii sive Scholasticae sive S. Thomae spectans, exsequendum erit secundum ampliorem rerum prospectum, quem Concilium Vaticanum II, ipso supra allato loco Decreti Optatam totius, n. 16, luculenter demonstravit: nempe theologiam dogmaticam oportere magis interiusque enutriatur Divinarum Scripturarum ubertate, latius pateat ad ditissima SS. Patrum Orientalium et Occidentalium adiumenta, intentior efficiatur ad ipsam dogmatum historiam, plenius adhaerescat Ecclesiae vitae eiusque liturgiae, fideliusque demum respondeat hominum, qui nunc sunt, necessitatibus pro mutabili rerum humanarum condicione.

27. Altero officio astringuntur ii, qui hac aetate discipuli S. Thomae esse cupiunt: oportet videlicet attentis animis id considerent, quod temporibus nostris maxime interest hominum, quotquot fidem penitius intellegere nituntur; quod nisi fiat, eadem mentes neque permovere neque omnino tangere potest. Etenim, nisi doctrinae hodie vigentes quis sedulo perscrutetur, dispicere non potest, nedum ostendat — comparatione quadam diligenter instituta inter discrepantias et similitudines — hoc vel illud argumentum, ad quod tractandum acceditur quodque theologia penitus illuminat.

Quodsi verae scientiae de Deo et homine grave damnum infertur, si novae doctrinarum formae ignorantur et mens intra praeteritae aetatis fines continetur, id ipsum tum fieri dicendum est, cum magni nominis Doctorum a priori respuitur disciplina seu schola, atque alimonia hauritur e sola interdumque speciosa doctrina recentiorum temporum. Veri S. Thomae discipuli numquam omiserunt necessariam hanc comparationem instituere. Quot enim ex iis, peculiarique modo periti Sacrarum Scripturarum, philosophiae, historiae, anthropologiae, disciplinarum naturalium et quaestionum oeconomicarum socialiumque, suis operibus aperte confirmant sese plurimum tanto Doctori hac etiam in re debere!

28. Ad hasce duas monitiones tertiam adiungimus, necessitatem dicimus exquirendi, ad modum perennis colloquii, viventem quandam communionem cum ipso S. Thoma. Hic enim aetati nostrae magistrum se praebet praeclari modi ratiocinandi, quippe qui ipsam scrutetur originem eorum, quae sunt essentialia, et humiliter amiceque verum excipiat, undecumque proveniens, atque exemplum singulare afferat illius modi, quo thesauri et supremae postulationes mentis humanae atque res altissimae, quae in Dei verbo continentur, inter se conveniant oporteat. Ipse nos docet intellegentes esse in fide, ac quidem plene atque animose tales esse. Quod si fit, ratio novis augescit incrementis, siquidem intellegentia, cum se impendit pro iis omnibus, sive magni sunt sive parvi, quorum theologus per fidem est frater, ob huiusmodi munus spiritualis veluti ducatus et ob Dei gloriam inde consequentem, honorem accipit pro honore, lumen pro lumine.

29. Quemadmodum supra est expositum, ut quis nostris temporibus fidelis sit S. Thomae discipulus, satis non est sibi proponete id facere - ac quidem per sola subsidia, quae nostra suppeditat aetas — quod ipse suis fecit temporibus. Qui eum imitari velit, progrediatur autem quasi in via aeque ab eius via distante, nihil ab eo accipiens, is difficulter ad prosperum exitum perveniet, vel saltem Ecclesiae et mundo illud lucis non praebebit adiumentum, quo indigent. Non enim habetur vera et fecunda fidelitas, nisi de S. Thomae veluti manu accipiantur principia, quae sunt totidem lumina, quibus quaestiones philosophicae gravioris momenti illustrentur ac fides aetate hac nostra melius intellegatur; itemque ipsius praecipua doctrinae capita ac notiones, ut ita dicamus, dynamicae.
Ita profecto fieri potest, ut Angelici doctrina, quatenus iugiter referatur ad auctiores usque profanarum disciplinarum progressus, vi huius mutuae veluti fecundationis, nova semper ubertate vitae florescat. Quemadmodum praecellens theologus e sacro Cardinalium Collegio recens asseveravit, optima ratio Sanctum Thomam honorandi semper in eo posita est, ut veritatem penetremus, cui ipse servivit, et, quantum pro viribus nostris possumus, ostendamus, quantopere eadem capax sit ad excipiendas illas res, quas humanum ingenium progredientibus aetatibus inventi (44).

30. Haec sunt, quae S. Thomas egregie perfecit, quaeque commemoranda censuimus, saeculari hac celebritate, fore omnino confisi, ut eadem Ecclesiae bono valde prodessent. Nolumus autem Litteris Nostris finem imponere, nisi illud etiam mente recolamus, quod sanctus Ecclesiae Doctor — ut Primus eius vitae narrator asserit - non solum ex claritate doctrinae scholares plus ceteris ad amorem scientiae provocavit (45), sed etiam praeclarissimum praebuit sanctitatis exemplum, aequalibus et posteris imitandum. Satis esto referre memoranda illa verba quae, instante brevis terrenae peregrinationis exitu, protulit quaeque videntur eius vitae quasi dignissimum sigillum: Sumo te pretium redemptionis animae meae, sumo te viaticum peregrinationis meae, pro cuius amore studui, vigilavi, et laboravi, te praedicavi et docui, nihil contra te dixi unquam, sed si quid dixi, ignorans dixi nec sum pertinax in sensu meo, sed si quid male dixi de hoc Sacramento et aliis, totum relinquo correctioni Sanctae Romanae Ecclesiae, in cuius oboedientia nunc tramnseo ex hac vita (46).

Sine dubio, propterea quod ille sanctus fuit — ac quidem sanctissimus inter doctos et doctissimus inter sanctos, ut de eo est dictum (47) — Leo XIII, Decessor Noster, eundem non solum ut magistrum ducemque proposuit, sed etiam caelestem Patronum scholarum omnium catholicarum cuiusvis ordinis et gradus declaravit et instituit (48), quem titulum Nos confirmare gaudemus.

Cupientes ergo, ut bisce faustis sollemnibus ad honorem tanti viri salutares fructus edantur non solum in bonum Ordinis Fratrum Praedicatorum, verum etiam in universae Ecclesiae utilitatem atque profectum, tibi, dilecte Fili, sodalibus tuis cunctisque ecclesiasticarum scholarum doctoribus et alumnis, qui optatis Nostris satisfacient, Benedictionem Apostolicam, superni luminis et roboris auspicem, libenti animo impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XX mensis Novembris, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.
 

PAULUS PP. VI


(1) Allocutio hahita ad sodales Coetus praepositi operi «Index Thomisticus»: cfr. L’Osservatore Romano, dd. 20-21 maii 1974

(2) Allocutio habita in Conventu Thomistico Internationali Romae habito, septimo revoluto saeculo a morte S. Thomae: cfr. L’Osservatore Romano, dd. 22-23 aprilis 1974

(3) Pius XI, Litt. Encycl. Studiorum Ducem: AAS 15, 1923, p.314. Cfr. J. J. BERTHIER, Sanctus Thomas Aquinas «Doctor Communis» Ecclesiae, Romae 1914, p. 177 ss.; J . KOCH, Philosophiscbe und theologische Irrtumhten vox 1270-1323: Mélanges Mandonnet, Paris 1930, t. II, p. 328, n. 2; J. RAMIREZ, De auctoritate doctrinali S. Thomae Aquinatis, Salmanticae 1952, pp. 35-107

(4) Cfr. M. CORDOVANI, San Tommaso nella parola di S. S. Pio XI: «Angelicum» VI, 1929, p.10

(5) Litt. Encycl. Studiorum Ducem: AAS 15, 1923, p. 323

(6) Cfr. Summa Theologiae, I-IIæ, q. 21, a. 4, ad 3: Ed. Leonina, VI, p. 167

(7) Cfr. Litt. Apost. Ad Deum per rerum naturae: AAS 34, 1942, pp. 89-91

(8) Cfr. M. D. CHENU, Introduction à l’étude de Saint Thomas d’Aquin, Paris 1950, pp. 183 ss.

(9) Cfr. Summa Theologiae, I, q. 1, a. 8, ad 2: Ed. Leonina, IV, p. 22

(10) Cfr. Summa Theologiae, I-IIæ, q. 94, a. 2: Ed. Leonina, VII, pp. 169-170

(11) Cfr. Summa Theologiae, II-IIæ, q. 24, a. 3, ad 2: Ed. Leonina, VIII, p. 176

(12) Cfr. Summa Theologiae, II-IIæ, q. 1, a. 10, ad 3: Ed. Leonina, VIII, p. 24

(13) Cfr. Summa Theologiae, ib., a. 10: 1. mem.; Luc. 22, 32, ibi memoratum

(14) Cfr. Summa Theologiae, II-IIæ, q. 1, a. 10: Ed. Leonina, VIII, pp. 23-24.
Conferantur ea quae S. Thomas scripsit in op. In Symbolum Apostolorum expositio circa Ecclesiam Romanam: «Dominus dixit ,._: “Non praevalebunt”. Et inde est quad sola Ecclesia Petri (in cuius partem venit tota Italia, dum discipuli mitterentur ad praedicandum) semper fuit firma in fide: et cum in aliis partibus vel nulla fides sit, vel sit commixta multis erroribus, Ecclesia tamen Petri et fide viget, et ab errorihus munda est. Nec mirum, quia Dominus dixit Petro (Luc. 22, 32): “Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua”» (a. 9: Ed. Parmensis, t. XVI, 1665, p. 148)

(15) Cfr. Vita S. Thomae Aquinatis auctore GUILLELMO DE TOCCO, cap. XIV: fontes vitae S. Thomae Aquinatis, ed. D. Prümmer O.P. fasc. II, Saint-Maximin (Var), 1924, p. 81

(16) Summa Theologiae, I-IIæ, q. 109, a. 1, ad 1: Ed. Leonina, VII, p. 290

(17) Expositio super librum Boethii de Trinitate, q. 2, a. 3, ad 8: ree. B. Decker, Leiden 1955, p. 97. Cfr. Summa Theologiae, I, q. 1, a. 8, ad 2: Argumentum ab auctoritate fidei est firmissimum, sed ab auctoritate humana est debilissimum (Ed. Leonina, IV, p. 22). Alius locus ex quo patet agendi modus S. Thomae in philosophia, scilicet non servilis nequc mere historicisticus vel ecclecticus, sed recte criticus: «Studium philosophiae non est ad hoc quod sciatur quid homines senserint, sed qualiter se habeat veritas rerum»: In librum Aristotelis de coelo et mundo commentarium, I, lect. XXII: Ed. Parmensis, t. XIX, 1865, p. 58. Cfr. Tractatus de spiritualibus creaturis, a. 10, ad 8: ed. L. W. Keeler, Romae 1938, pp. 131-133

(18) Cfr. E. GILSON, L’esprit de la philosophie médiévale, Giford Lectures, Paris 1932, 1, p. 42; Le Thomisme Introduction à la philosophie de Saint Thomas d’Aquin, Paris 1965, 6ª ed. passim. Cfr. etiam E. VAN STEENBERGHEN, Le mouvement doctrinal du XIe au XIVe siècle: FLICHE-MARTIN, Histoire de l’Eglise, vol. XIII, p. 270

(19) Cfr. In XII Libros Metaphys. Aristotelis Expositio, II, lect. 1: Ed. Taur. 1950, n. 287, p. 82

(20) Cfr. Ibid.

(21) Cfr. Summa contra Gentiles, L. III, c. 48: Ed. Leonina, XIV, pp. 131-132

(22) Cfr. In Symbolum Apostolorum Expositio, a. 1: Ed. Parmensis, t. XVI, 1865, p. 35: «Nullus philosophorum ante adventum Christi cum toto conatu suo potuit tantum scire de Deo et de necessariis ad vitam aeternam, quantum post adventum Christi scit vetula per fidem»

(23) Cfr. Summa Theologiae, II-IIæ, q. 8, a. 7: Ed. Leonina, VIII, p. 72; Vita S. Thomae Aquinatis auctore GUILLELMO DE Tocco, capp. XXVIII, XxX, XXXIV: Fontes vitae S. Thomae Aquinatis, ed. mem., pp. 102-103, 104.105, 108

(24) Vita S. Thomae Aquinatis auctore GUILLELMO DE TOCCO, cap. XXXI: Ed. mem., pp. 105-106; cfr. J. PIEPER, Einführung zu Thomas von Aquin, Mænchen 1958, p. 172 ss.

(25) Summa Theologiae, II-IIæ, q. 8, a. 7: Ed. Leonina, VIII, p. 72

(26) Cfr. J. PIEPER, op. mem. p. 69 ss.

(27) Cfr. LEO XIII, Epist. Encycl. Aeterni Patris: Leonis XIII Pont. Max. Acta, I. Romae 1881, pp. 255-284

(28) C.I.C. can. 1366, 2; cfr. can. 589, 1

(29) Cfr. Quaestiones Disputatae. De Veritate, q. 1, a. 1: Ed. Leonina, XXII, vol. I, fast. 2, p. 5

(30) Cfr. Discorsi di Pio XI, Torino 1960, vol. I, pp. 668-669

(31) Epist. Encycl. Aeterni Patris: Leonis XIII Pontificiis Maximi Acta, I, Romae 1881, p. 274

(32) In festo S. Thomae Aquinatis, II Noct. IV Resp.; cfr. J. PIEPER, Op. mem. p, 116

(33) Litt. Encycl. Studiorum Ducem: AAS 15, 1923, p. 324. Adnotanda sunt quae S. Thomas scripsit de mutuis rationibus inter Doctores Ecclesiae (et theologos) et Magisterium: «Ipsa doctrina Catholicorum Doctorum ab Ecclesia auctoritatem habet: unde magis standum est auctoritati Ecclesiae quam auctoritati vel Augustini vel Hieronymi vel cuiuscumque Doctoris»: Summa Theologiae, II-IIæ, q. 10, a. 12: Ed. Leonina, VIII, p. 94

(34) PIUS XII, Litt. Encycl. Humani Generis: AAS 42, 1950, p. 573

(35) Cfr. LEO XIII, Epist. Encycl. Aeterni Patris: l mem., ibid.

(36) Cfr. PIUS XII, Sermo habitus ad alumnos seminariorum, collegiorum et institutorum utriusque cleri, 24 m. iun. a. 1939: AAS 31, 1939, p. 247

(37) BENEDICTUS XV, Epist. Encycl. Fausto appetente die: AAS 13, 1921, p. 332

(38) Cfr. PIUS XII, Allocutio habita quarto expleto saeculo a Pont. Universitate Gregoriana condita, 17 m. oct. 1953: AAS 45, 1953, pp. 685-686

(39) PIUS XII, Litt. Encycl. Humani Generis: AAS 42, 1950, p. 573

(40) C.I.C. can. 1366, 2

(41) Optatam totius, 16: AAS 58, 1966, p. 723

(42) Cfr. Gravissimum Educationis, 10: AAS 58, 1966, p. 737

(43) Allocutio habita ad Pont. Universitatis Gregorianae moderatores, doctores discipulosque, 12 martii a. 1964: AAS 56, 1964, p. 365

(44) CHARLES Card. JOURNET, Actualité de saint Thomas, Praef., Paris-Bruxelles 1973

(45) Vita S. Thomae Aquinatis auctore GUILLELMO DE TOCCO, cap. XIV: Ed. mem., p. 81

(46) Ibid. cap. LVIII: Ed. mem., p. 132

(47) Cfr. Discorsi di Pio XI, Torino 1960, vol. I, p. 783

(48) Litt. Apost. Cum hoc sit, De Sancta Thoma Aquinate Patrono caelesti studiorum optimorum cooptando: Leonis XIII Pont. Max. Acta, II, Romae 1882, pp. 108-113

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana