Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA
STEPHANO S.R.E. CARDINALI WYSZYŃSKI

GNESNENSI ARCHIEPISCOPO

NONGENTESIMO SEPTUAGESIMO
 QUINTO EXPLETO ANNO
EX QUO INCLITA GNESNENSIS ECCLESIA
PRIMA POLONIAE METROPOLITANA SEDES CONSTITUTA EST

NUNTIATUM EST NOBIS

 

Nuntiatum est nobis istic mox sollemnia habenda esse ad eventum recolendum memoria sane dignum, scilicet nongentos septuaginta quinque exactos annos, ex quo inclita ista Gnesnensis Ecclesia a Decessore Nostro Silvestro Pp. II fel. rec. prima Poloniae metropolitana Sedes constituta est; idque eo libentius accepimus, quod fieri continget die festo sancti Adalberti, caelestis gentis vestrae Patroni, cuius nomen arcte cum primordiis fidei catholicae in Polonia connectitur, cuiusque sepulcrum apud vos summa colitur religione.

Pro paterna sollicitudine, qua res cum adversas turn prosperas vestri populi prosequimur, cupimus admodum hisce celebrationibus animo per has Litteras praesentes adesse, cum de eventu agatur, qui in fastis Polonae gentis aureis litteris inscribitur. Nam probe novimus, quantopere huius ecclesiasticae provinciae ortus contulerit sive ad firmiter stabilienda fundamenta catholicae Ecclesiae, tunc recens apud vos conditae, sive etiam ad eius felicia incrementa promovenda atque ad Nationis vestrae coniunctionem cum Apostolica Sede vinculis solidissimis confirmandam. Neque ignoramus praeclara beneficia in missionale Ecclesiae opus exinde profecta apud finitimas regiones, nondum christiano nomini adiunctas. Sollicitudo enim Gnesnensis Ecclesiae validissimo semper auxilio et praesidio fuit fidei praeconibus, qui ex mandato Romanae Sedis in illis terris evangelio propagando prospero cum exitu allaboraverunt.

Quare optimo consilio statuisti, Venerabilis Frater Noster, ut haec omnia proximis celebritatibus ante omnium oculos proponerentur; idque putamus non modo vetustae isti Ecclesiae decorum, sed perutile etiam animorum bono. Etenim tot vestrorum Pastorum sanctissima exempla in memoriam revocata, tam arcta cum Petri Cathedra necessitudo, tam insignia catholicae fidelitatis testimonia per omne tempus apud vos exhibita etiam inter graviora rerum discrimina: haec profecto eiusmodi sunt, ut animos ad salutaria concipienda proposita quam maxime permoveant, vosque iubeant diligentiore studio servare ac provehere sacram ac nitentem hereditatem a maioribus vestris acceptam, catholicam scilicet fidem, quacum semper visa est Poloniae magnitudo et salus coniuncta.

Faxit Deus, ut ea quae peracturi estis sollemnia, vobis afferant exspectatam fructuum salutarium copiam; atque divina ope fiat, ut futura aetas cum praeterita apte et decore istic cohaereat per inconcussam fidem, fraternam caritatem, fidele erga Apostolicam Sedem obsequium, solidamque omnium ovium cum sacro Pastore suo unitatem. Quam quidem unitatem pergite, ut facitis, omnibus viribus in tuto collocare ac fovere, in vos referentes de hac re sancti Augustini hortatoria verba: «Teneamus ergo unitatem, fratres carissimi: praeter unitatem, et qui facit miracula nihil est» (S. AUGUSTINI In Io. Evang. 13, 17: PL 35, 1501).

Dum haec vota Beatissimae Virgjni Mariae, almae Poloniae Reginae, fidenter committimus, tibi, Venerabilis Frater Noster, Episcopis Auxiliaribus tuis, universo clero et populo istius archidioecesis, itemque omnibus qui bisce celebrationibus praesentes aderunt vel quoquo modo intererunt, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Aprilis, anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri duodecimo.

PAULUS PP. VI



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana