PAULUS PP. VI
EPISTULA AD SERGIUM S.R.E.
CARDINALEM PIGNEDOLI,
QUEM BEATISSIMUS PATER DELIGIT
MISSUM EXTRAORDINARIUM UT RITUM DEDICATIONIS PERAGAT
SANCTUARII MARTYRUM UGANDENSIUM
IN LOCO NAMUGONGO
SUAVE NOBIS
Suave nobis est atque iucundum memoria repetere et veluti animo iterum vivere beatos dies illos, quos, sex fere abhinc annos praesentes transegimus cum Ugandae totiusque Africae continentis Episcopis nec non sacerdotibus religiosis ac fidelibus compluribus dilectissimae Ugandensis Nationis. Per hasce igitur litteras Nostras, dum maiore studio et affectu rursus ex longinquo consalutamus in Domino carissimum gregem Ugandensem, illam precationem Nostram quam ut primum aeronavigio appulimus, fervide pronuntiavimus nunc toto pectore renovamus, ut Deus ipse benignus eundem laetificet, tueatur ac prosperet semper.
Consolatione dulcissima nimirum perfundimur hoc tempore, cum cogitamus causam cur te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum illuc miserimus et epistulam hanc Nostram tibi simul dederimus. Eventus videlicet, quem communitas Kampalaensis brevi celebrabit, serto quodam quasi cumulat et coronat alia duo memorabilia eventa, quibus non modo libentissimi aliquando interfuimus, verum etiam pro auctoritate Nostra volentes praefuimus. Ritus enim ille, quo die XVIII mensis Octobris, anno MCMLXIV, viginti duos Martyres Ugandenses in Sanctorum Caelitum album gloriose adscripsimus et quo die II mensis Augusti MCMLXIX in sacerrimo loco Namugongo aram maximam Eucharistico Sacrificio destinatam rite expiavimus et consecravimus, iamiam die III Iunii mensis huius Iubilaei Anni convenienter quodam modo perficietur atque complebitur.
Sacellum namque ipsum, quod proximis his annis ad gloriam Dei et Sanctorum Ugandensium memoriam admirabiliter exaedificatum est super martyrii locum Caroli Lwanga, quodque altare a Nobismet sacratum medium circumdat, sollemni ritu inaugurabitur, communi omnium festivitate initiabitur, publico usui et consentaneo Martyrum cultui commendabitur. Ut ergo Nos quam proxime accedere possimus illuc et participes esse iucunditatis sanctae atque celebritatis totius populi Ugandensis, idcirco mandamus tibi, Venerabilis Frater Noster, ut Nostra potestate et nomine peragas ritum dedicationis sanctuarii Martyrum Ugandensium; idcirco etiam has tibi committimus litteras, ut inde percipiatur veluti viva vox Nostra gratulationis studiosae et paternae salutationis.
Deo grates in primis habemus, quod tot superatis difficultatibus, praeclarum hoc templi consilium ad felicem effectum adduci tandem voluit; laudes tribuimus Venerabili Fratri Emmanueli Nsubuga, Archiepiscopo Kampalaënsi, qui arduum opus tanta Constantia et providentia adiuvit; benevolentiam Nostram eis omnibus testamur, qui suo quisque modo — precibus et studiis, facultatibus et subsidiis — aliquid conduxerunt ad aedem hanc affabre modeste digne extruendam. Admiscemus denique significationem gaudii Nostri et solacii de sacello isto absoluto tot aliorum signis laetitiae et gratulationis.
Relinquitur tantum ut, quae omnia coram inculcavimus sex ante annos, hac oblata singulari opportunitate repetantur diligenter animo. Ita enim fiet, ut templi huius dedicatio convertatur in renovatae alacritatis firmitatisque fidei originem, ut propria haec Martyrum Ugandensium ecclesia medium quoddam centrum sit, unde christianae fortitudinis et perseverantiae exempla petantur, unde gratiarum divinarum latices abunde hauriantur, unde etiam coniunctio animorum inter sacros Pastores et gregis oves corroboretur, unde demum Evangelii Christi lumen quoquoversus resplendeat. Haec ominamur et optamus Venerabili Fratri Emmanueli Nsubuga, qui Antistes communitatis Kampalaensis est et princeps auctor novi aedificii, pariterque ceteris fratribus Episcopis qui cum eo communicant curam dominici gregis eadem in natione et sollemnibus illis prompto animo adsistunt; haec etiam spiritalia beneficia a Deo expetimus cuncto fidelium populo qui ab eis pastoribus in viis Domini ducitur, quemque Nos vere et ex animo diligimus. Universis autem praesentibus proventum uberrimum huius Iubilaei Anni ex congruenti celebratione dedicatae aedis Martyrum Ugandensium instantes precamur, dum Apostolicam Nostram Benedictionem cum bisce litteris amantissime transmittimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Maii anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri duodecimo.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana