Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD PETRUM S.R.E. CARDINALEM PARENTE,
SEXAGESIMAM ANNIVERSARIAM MEMORIAM
CELEBRANTEM DIEI QUO AUCTUS EST SACERDOTIO

 

Venerabili Fratri Nostro
Petro S.R.E. Cardinali Parente

Laetanti animo sexagesimam anniversariam memoriam es celebraturus illius diei, quo, Divini Salvatoris nomini confisus, sacerdotio es auctus, atque facere non possumus quin, hac oblata occasione, tibi tam longum tempus in sacro munere exercendo insumptum ex animo gratulemur. Omnibus sane patet praecipua inter dona, quae hominibus obveniunt divinitus, censendum esse sacrum presbyteratus ordinem.

Novimus, quanta cum sedulitate sacerdotium, quod ad plenitudinem est evectum et Patris Cardinalis dignitate decoratum, in vitae itinere obieris; novimus nominatim fidei studium et sollertiam, quibus Apostolicae huic Sedi deservieris.

Gratulationibus vero precationes iungentes, Christum, qui «est universae Ecclesiae corona» (CLEMENTE ALEXANDRINI Paedagogus, 2, 8), Nos impense rogamus, ut gratiae supernae praesidio te communiat, atque rore spiritualis gaudii iugiter recreet.

Beatissima Virgo Maria, Mater Ecclesiae, omnis sanctitatis locupletissimus thesaurus, te, devotum sui, benigne sospitet ac tueatur.

Caritatis, qua tecum devincimur, pignus et caelestium munerum, quae tibi in hoc singulari vitae tuae eventu optamus, auspex sit Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, volentes largimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Martii, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana