PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
AD HANNIBALEM S.R.E.
CARDINALEM MUÑOZ DUQUE
ARCHIEPISCOPUM BORGOTENSEM
QUINQUE IMPLENTEM LUSTRA
EX QUO EPISCOPALEM ORDINATIONEM ACCEPIT
Quo die catholica Ecclesia Iaetabilem hoc anno revocabit memoriam ascensus in caelum divini hominum Redemptoris, tibi, Venerabilis Frater Noster, magni vitae tuae eventus recordationem offeret singularem. Ante enim viginti quinque annos, die XXVII mensis Maii, Episcopus ordinatus es, seu populi Dei pastor factus rerumque divinarum magister. Equidem iubilaeus iste tuus, qui non solum tibi, sed universis iis qui suarum animarum te patrem habuerunt in praesensque habent magnae erit causa laetitiae, optatam Nobis etiam praebet opportunitatem tecum Deo gratis reddendi ob insignia, quae cum sacerdotii plenitudine tibi tribuit beneficia; vota deinde promendi effuso animo, ut sua te Christus Iesus gratia confirmet tuisque det incrementum inceptis, quae magna fuerunt et sunt; propensiore denique caritatis affectu benevolentiam tibi testificandi Nostram eximiamque aestimationem.
Quae enim his annis operatus es probe novimus, e pastorali tua navitate manantia, e fide in Deum firma, ex obsequio erga Romanum Pontificem et hanc Petri Sedem diuturno et integro. Episcopus creatus, regendae primum dioecesi Succursensi et Sancti Aegidii destinatus es, deinde constitutae noviter Ecclesiae Bucaramanguensi praepositus. Metropolitanae postea Ecclesiae Neopampilonen sis factus et Archiepiscopus ac denique Bogotensis, cui nunc Sedi praees. Hic est sane habendus praecipuus episcopalis operae tuae ager, quem omni diligentia excolere studes, de Christi regno proferendo eodemque in Christi fidelium mentibus stabiliendo sollicitus, de clero recte educando atque ad hodiernae societatis necessitates magis magisque informando, de integra catholica fide morumque disciplina servanda, de promovenda secundum evangelica praecepta sociali hominum progressione.
Nec est praetermittendum te ab anno MCMLXIV ad MCMLXXII Episcoporum Columbiae Conferentiae praesidem egisse; quem Episcoporum coetum praeterquam quod firma animorum comunione consociare studuisti, propriis etiam aedibus instruere curae tibi fuit magnae et laudabili. Ad Nosmet vero singulariter quod attinet, gratam semper Eucharistici illius ex omnibus nationibus Conventus memoriam tenemus, quem anno MCMLXVII praesentia Nostra honestare voluimus; ad quem apparandum ad felicemque exitum adducendum actuosissimus incubuisti.
Quae cum ita sint, facere non possumus quin operam tuam, Venerabilis Frater Noster, in luce ponamus, te simul incitantes ut in erudiendo atque instituendo ad virtutem populo, curis tuis concredito, in omnibus ipsemet sanctus sis (Cfr. S. ISIDORI HISP. Off. ad Fulg., II, 5).
Haec vota quae ex animo prompsimus, confirmet sitque caritatis Nostrae erga te testificatio et signum Apostolica Benedictio, quam tibi in primis, Venerabilis Frater Noster, libentissime impertimus, atque etiam Bogotensis archidioecesis clero, religiosis sodalibus universoque populo.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Aprilis, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana