PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
AD BOLESLAUM S.R.E. CARDINALEM FILIPIAK
DECEM A SUSCEPTO SACERDOTIO
LUSTRA CONDENTEM
Novimus te, quem in Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Collegium hodie cooptavimus, propediem quinquagesimam anniversariam memoriam illius diei esse celebraturum, quo, Dei praeventus amore, sacerdotium iniisti. Nec facere possumus quin, hac oblata occasione, tam diuturnum tempus in sacro obeundo munere insumptum tibi ex animo gratulemur.
Tecum gratias agimus Deo pro praecelso dono presbyteratus, qui in te iam est ad plenitudinem perductus; etenim «sacramento Ordinis Presbyteri Christo Sacerdoti configurantur, ut ministri Capitis, ad totum eius Corpus quod est Ecclesia exstruendum et aedificandum . . . quippe qui, Deo in Ordinis receptione novo modo consecrati, Christi Aeterni Sacerdotis viva instrumenta efficiantur, ut mirabile opus Eius, quod superna efficacitate universum hominum convictum redintegravit, per tempora prosequi valeant» (Presbyterorum Ordinis, 12).
Peculiari vero modo in luce ponere volumus navitatem tuam ut Praelati Auditoris prius, deinde ut Decani Tribunalis Sacrae Romanae Rotae, qua, scientia iuris canonici excellens, Apostolicae huic Sedi et Ecclesiae per longam seriem annorum diligenter utiliterque deserviisti.
Gratulationibus igitur Nostris iungentes precationes, Christum Dominum enixe rogamus, ut caelestis gratiae et solacii abundantiam tibi benigne largiatur, te sospitet ac praesidio suo communiat.
Adsit tibi etiam beatissima Virgo Maria, quae opifera Mater et clementissima Regina in patria tua, praesertim in sacrario Czestochoviensi, tantis obsequiis colitur.
Haec habuimus, quae ad te, Venerabilis Frater Noster, amanti animo scriberemus. Vota autem et omina optima Nostra confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi et cunctis, quos caros habes, libentissime impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Maii, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana