Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
IOSEPHO MARIAE S.R.E.
CARD. BUENO ET MONREAL
ARCHIEPISCOPO HISPALENSI,
QUINQUAGESIMO EXACTO ANNO
A PRESBYTERALI EIUS ORDINATIONE

 

Adventante die XIX mensis Martii, quo quinquagesimam anniversariam memoriam suscepti a te presbyteratus celebrabis, Nostrum esse arbitramur has ad te Litteras dare, constantis caritatis Nostrae testes sinceraeque gratulationis nuntias.

Re quidem vera sacerdotium tuum, quo iis es annumeratus, qui «terram incolunt in eaque commorantur», tamen «ad ea quae in caelis sunt dispensanda commissi sunt, potestatemque acceperunt, quam neque angelis neque archangelis dedit Deus» (S. IOANNIS CHRYSOSTOMI De Sacerdotio, 54: PG 48, 642) ferax fructum fuit. Quae quidem spiritualis ubertas etiam clarius enituit et latius est propagata, postquam «episcopalem paternitatem», ut verbis S. Augustini utamur (Cfr. S. AUGUSTINI Ep. 253: PL 34, 1069), assumpsisti. Quam exercens, post duarum sedium rectionem, ad praeclaram Ecclesiam Hispalensem moderandam, vi muneris Coadiutoris, tibi concrediti, merito es provectus atque in Patrum Cardinalium Collegium deinde cooptatus.

Itaque cursum emensum respiciens, habes, cur Deo, omnium bonorum fonti inexausto, gratias plurimas agas, quippe qui tibi dederit tot annos sibi suaeque Ecclesiae famulari suumque Regnum stabilire. Es enim magnanimiter annisus, ut penuriae sacerdotum medereris et ita populo tibi commisso sufficientes suppeditares administros, qui ei panem verbi et corporis Domini dispertirent, necnon ut rei sociali, quae difficultates nec leves nec paucas solet secum ferre, provide consuleres. Iuvat etiam memorare anno MCMLXXIII Synodum archidioecesis istius a te esse coactam, qua praecepta et normae Oecumenici Concilii Vaticani Secundi ad usum deducerentur et vita apostolica, laicis quoque operam sociantibus, redderetur efficacior. Quocirca, «heres Sanctorum», praesertim Leandri et Isidori, inclitam Ecclesiam Hispalensem ita disposuisti, ut hac ipsa aetate spirituali polleret vigore, quod arcana communicatione ad toturn corpus Christi mysticum solet redundare.

Nos vero, iubilaei tui oblata occasione, enixas preces ad Deum fundimus, ut tibi caelestis gratiae copiam largiatur teque suavissimo solacio suo iucundet. Sanctus Joseph, castissimae Virginis Mariae sponsus, sua protectione te iugiter communiat.

Haec habuimus, quae tibi animo amanti scriberemus. Vota demum Nostra confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, Episcopis Auxiliaribus tuis, clero, religiosis, fidelibus, in quos pastorales curas tuas intendis, libentissime impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Februarii, anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana