Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA
EDUARDO O'ROURCKE,
EPISCOPO PEORIENSI,
CENTUM EXACTIS ANNIS
AB EA CONDITA DIOECESI

BENEVOLAS HAS LITTERAS

 

Benevolas has litteras tibimet ipsi, Venerabilis Frater, laetantes Nos mittimus ac per te vocis Nostrae interpretem omni clero et populo dilecto Peoriensi ut plane vobis significemus quanto cum studio adfectuque velut praesentes cupiamus vobiscum concelebrare insignem anniversariam memoriam totius vestrae dioecesis, nempe proximo mense Maio.

Centesimus enim eo tempore commemorabitur annus expletus, cum Primus Episcopus Ioannes Lancaster Spalding gubernare coepit institutam paulo ante communitatem fidelium Peoriensem. Talis res iam ex sese honorem prorsus adfert ac decorem alicui Ecclesiae locali quae tot scilicet annos integra perstiterit et solida in Catholicae fidei testificatione. At extolli nunc inter vos decet non tam saeculare istud spatium quam praeclaros per idem intervallum progressus gregis Peoriensis ad plenum florem, maturitatem, vigorem.

Ex hac igitur perillustri historia dioecesis vestrae proficiscitur gratulatio Nostrae sincera de praeteritis simulque cohortatio fervida de futuris. Nam evangelici nuntii semina, quae fortiter iecerant probati missionales in illa regione inter autochthonas et colonos quaeque constanter nutriverant spectati sacerdotes plus ducentos annos, luculenter tandem effloruerunt propter eximiam industriam pastoralem sex deinde Episcoporum quibuscum laudabiliter semper conspiravit tum navitas adsidua cleri tum voluntas prompta Catholici populi. Prosperitas ideo hodierna dioecesis Peoriensis - quae liquido sane perspicitur in laetifica scholarum Catholicarum efficientia, in magnanima operum socialium varietate, in sapienti paroeciarum ordinatione, in provida sacerdotum ac fidelium ipsorum educatione — merito adsignanda est illi sollertiae pastorum, vigilantiae parochorum, diligentiae reliquorum omnium quibus Deus largiter de caelis addidit fructuum spiritalium abundantiam. In anniversaria proinde dioecesis sollemnitate gratulamur tibi, Venerabilis Frater, nec non singulis communitatis membris, quorum partes adeo utiles immo necessariae fuerunt ut centum post annos tantopere floreret vigeretque ibi Catholicum nomen.

Sed vobiscum ita ex longinquo laetantes Nos optamus ex animo ut celebritas anniversaria reapse fiat vobis invitamento valido sive potius incitamento ad continuandum feliciter consummandumque praestabile opus pietatis fidei religionis Catholicae, quod inter vos Miserentissimus Redemptor pridem iam incohari statuit. Velimus nimirum recordatio sollemnis assiduae missionalium praedicationis, priscorum Pastorum evangelizationis, continuorum Episcoporum sedulitatis omnino efficiat ut incensi novo amore erga fidem patrum erga Christi Ecclesiam erga ipsam dioecesim Peoriensem dedatis penitus vos ipsos principiis, institutis, inceptis egregiis illis quae adeo, illustraverunt et honoraverunt primum saeculum historiae vestrae.

Haec ergo cogitata et sensa Nostra tecum, Venerabilis Frater, communicare cupivimus ut centesimum anniversarium gregis tui diem convenienter decoraremus etiam vocibus paternis Nostris utque vos omnes adiuvaremus ad hauriendas inde vires, lucem, impulsiones in proximos annos; quorum votorum auspicium esto Apostolica Nostra Benedictio, quam tibi et sacerdotibus, religiosis et fidelibus communitatis istius amantissime quidem dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis die VI mensis Aprilis anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana