Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA
FRANCISCO IOS. ITURRIZA GUILLÉN,
EPISCOPO DIOCESIS CORENSIS,
IN VENETIOLA,
CCCCL EXPLETO ANNO AB URBE CORO CONDITA

 

MENTEM NOSTRAM

 

Mentem nostram ad urbem episcopalem tuam convertimus, ubi mox solemnia agentur ob CCCCL annum expletum, ex quo eadem est condita.

Cuius eventus memoria non solum communitatem civium ut talium respicit, verum etiam - ac quidem potius — religionem, qua illa in Venetiolae finibus est nominis famam adepta. Etenim meminisse iuvat Corum fuisse primam sedem episcopalem illa in regione, quippe quae anno MDXXXI esset erecta. Quae, saeculo fere elapso, alio fuit translata, sed providentia Pii XI, Decessoris Nostri, restituta. Nec praetereundum est ecclesiam cathedralem, Sanctae Annae sacram, omnium antiquissimum esse templum christianum Reipublicae Venetiolanae. Itaque huic urbi tribui potest nomen quasi cunabulorum, ubi religio catholica in Venetiola est prospere alita et unde fuit feliciter propagata.

Valde ergo optamus, ut indicta sollemnia non solum ad recolendas res gestas, memoratu quidem omnino dignas, spectent, sed etiam in ipsam vitam fidelium, qui nunc eo loco sunt, salubriter influant.
Sentiant universi Ecclesiam tamquam matrem sollertem et sollicitam se comitari, omnique tempore sibi benigne adesse: hanc ergo diligant, huic haereant, huius testes exsistant. Versetur ante oculos haec imago, quam, Patres Concilii ohm allocuti, breviter descripsimus: «Ecclesia in primis societas est religiosa, est communitas orans, est populus conscientiae nitore et religionis studio florens, quae fide ac superna gratia aluntur» (Pauli PP. VI Allocutio habita die 4 decembris anni 1963).

Nominatim sacerdotes, cooperatores tui, hac oblata occasione impellentur, ut spiritualem hereditatem, religionem dicimus catholicam, per longum hunc annorum cursum ista in urbe servatam, etiam augeant, ita ut quam uberrimi fructus inde percipi possint.

Deum enixe deprecantes, ut cuncta haec auspicato contingant, tibi, Venerabilis Frater, magistratibus, clero ac fidelibus, diligentiae pastorali tuae commissis, Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae et roboris pignus, amantissime impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Iunii, anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

 

PAULUS PP. VI

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana