Index   Back Top Print

[ ES  - FR  - LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA
GEORGIO ABLEWICZ,
EPISCOPO
TARNOVIENSI,
IX EXPLETO SAECULO AB OBITU
SANCTI STANISLAI

 

Quasi semine sanguinis impleta est martyribus terra, et de illo semine seges surrexit Ecclesiae. Plus asseruerunt Christum mortui quam vivi. Hodie asserunt, hodie praedicant: tacet lingua, sonant facta» (S. AUGUSTINI Sermo 286, 4, 3: PL 38, 1298). Haec verba, quibus Sanctus Augustinus in natali martyrum Protasii et Gervasii fideles est allocutus, quodam modo ad Sanctum Stanislaum, episcopum Cracoviensem, possunt transferri, qui a. MLXXIX ut invictus testis christianae religionis et iustitiae propugnator occubuit.

Hunc ergo Poloni ut suum caelestem Patronum incensis excolunt animis, huius praesidium inter aspera et adversa saepe sunt experti. Qui cultus per saecula magis magisque est auctus atque non paulum effecit, ut catholicus populus iste, inter tot temporum ac rerum vicissitudines, «unitatem spiritus» (Eph. 4, 3) servaret. Cui pietatis studio sunt documento etiam permultae ecclesiae Sancti Stanislai honori excitatae non solum in patria sed etiam extra eius fines, praesertim in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis, quo multi eiusdem nationis filii commigrarunt; atque in hac ipsa Urbe templum exat ei dedicatum.

Anno vero proximo, quo nonum saeculum expletum a tanti viri morte celebrabitur, sollemnia, quae — ut praevideri licet — magno mentium ardore agentur, facient, ut egregius hic pastor et martyr nova luce effulgeat. In dioecesi quidem Tarnoviensi, quae valde gloriatur quod in ipsius territorio, in oppido videlicet Szczepanow vulgo appellato, is Caeles est natus quaeque singulari eius tuitione frui videtur — quam multae vocationes sacerdotales et religiosae nunc temporis ibi florentes testari feruntur — «Annus Sancti Stanislai» est indictus, qui instante die VII mensis Maii initium capiet.

Quod consilium admodum probamus atque impense fore speramus, ut sacrum hoc tempus fructus spirituales edat uberrimos. Sit ergo Sanctus Stanislaus inter istius dioecesis sacerdotes, religiosos, laicos fideles quasi praesens et, ut verbis utamur Sancti Augustini supra allatis, Christum nunc ipsum asserat et praedicet. Is, qui rutilans fuit fidei lucerna, illos confirmet ad observandam fidelitatem erga Deum et Ecclesiam; ipse, qui, cum viveret, iustitiam acriter defendit, eosdem impellat ad tuendam aequitatem, maxime in re sociali, ad fovendam mutuam necessitudinem, ad pacis bonum persequendum.

Haec sunt optata, haec sunt vota Nostra, quae ex imo effundimus pectore. Tibi demum, Venerabilis Frater, universis Poloniae sacris Praesulibus, qui religiosae celebritati ob ineuntem «Annum Sancti Stanislai» constitutae intervenerunt, clero, religiosis cunctisque fidelibus, pastorali curae tuae commissis, Benedictionem Apostolicam, caelestium donorum auspicem ac dilectionis Nostrae testem, volentes impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Aprilis, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana